Immagini della pagina
PDF
ePub

ΙΟ

saepe locuti sumus, commutationes dominorum reformido; in agro ubicumque fecero, mihi videor adsequi posse, ut posteritas habeat religionem. Hae meae tibi ineptiae- fateor enim—ferendae sunt; non habeo, 5 ne me quidem ipsum, quicum tam audacter communicem quam tecum. Sin tibi res, si locus, si institutum placet, lege, quaeso, legem mihique eam mitte; si quid in mentem veniet, quo modo eam effugere possimus, utemur.

Ad Brutum si quid scribes, nisi alienum putabis, obiurgato eum, quod in Cumano esse noluerit propter eam causam, quam tibi dixit; cogitanti enim mihi nihil tam videtur potuisse facere rustice. Et, si tibi placebit sic agere de fano, ut coepimus, velim cohor15 tere et exacuas Cluatium; nam, etiam si alio loco placebit, illius nobis opera consilioque utendum puto. Tu ad villam fortasse cras.

XXXVIII.

Scr. anno incerto.

CICERO TREBATIO SAL.

Illuseras heri inter scyphos, quod dixeram controversiam esse, possetne heres, quod furtum antea fac20 tum esset, furti recte agere. Itaque, etsi domum bene potus seroque redieram, tamen id caput, ubi haec controversia est, notavi et descriptum tibi misi, ut scires id, quod tu neminem sensisse dicebas, Sex. Aelium, M'. Manilium, M. Brutum sensisse; ego 25 tamen Scaevolae et Testae adsentior.

XXXIX.

Scr. in Tusculano mense Maio A. U. C. 709.

CICERO ATTICO SAL.

Domi te libenter esse facile credo; sed velim scire, quid tibi restet aut iamne confeceris. Ego te in Tusculano exspecto, eoque magis, quod Tironi statim te venturum scripsisti et addidisti te putare opus esse. Sentiebam omnino, quantum mihi praesens prodesses, 5 sed multo magis post discessum tuum sentio; quam ob rem, ut ante ad te scripsi, aut ego ad te totus aut tu ad me, quod licebit.

XL.

Scr. A. U. C. 710.

CICERO BASILO SAL.

Tibi gratulor, mihi gaudeo. Te amo, tua tueor. A te amari et, quid agas quidque agatur, certior 10 fieri volo.

XLI.

Scr. in Tusculano exeunte mense Iunio A. U. C. 710.

CICERO ATTICO SAL.

Mirifice torqueor, sine dolore tamen; sed permulta mihi de nostro itinere in utramque partem occurrunt. "Quo usque?" inquies. Quoad erit integrum; erit autem usque, dum ad navem. Pansa si rescripserit, 15 et meam tibi et illius epistolam mittam. Silium exspectabam, cui hypomnema compositum est. Si quid novi. Ego litteras misi ad Brutum, cuius de itinere etiam ex te velim, si quid scies, cognoscere.

XLII.

Scr. in Tusculano a. d. III. Kalendas Quinctilis A. U. C. 710.

CICERO ATTICO SAL.

De meo itinere variae sententiae, multi enim ad me; sed tu incumbe, quaeso, in eam curam: magna res est. An probas, si ad Kal. Ian. cogitamus ? meus animus est aequus, ita tamen, si nihil offensionis 5 sit. Velim etiam scire, quo die olim piaculum, mysteria scilicet. Utut est res, casus consilium nostri itineris iudicabit. Dubitemus igitur; est enim hiberna navigatio odiosa, eoque ex te quaesieram mysteriorum diem. Brutum, ut scribis, visum iri a me puto. Ego 10 hinc volo pr. Kal.

XLIII.

Scr. in Arpinati A. D. V. Nonas Quinctilis A. U. C. 710.

CICERO ATTICO SAL.

Ego, ut ad te pridie scripseram, Nonis constitueram venire in Puteolanum; ibi igitur cotidie tuas litteras exspectabo, et maxime de ludis, de quibus etiam ad Brutum tibi scribendum est, cuius epistolae, 15 quam interpretari ipse vix poteram, exemplum pridie tibi miseram. Atticae meae velim me ita excuses, ut omnem culpam in te transferas et ei tamen confirmes me minime totum amorem eo mecum abstulisse.

XLIV.

Scr. in Puteolano prid. Nonas Novembres A. U. C. 710.

CICERO ATTICO SAL.

agere per senatum. ante K. Ianuar., quod

Binae uno die mihi litterae ab Octaviano; nunc quidem, ut Romam statim veniam, velle. se rem Cui ego non posse senatum quidem ita credo. Ille autem addit, "consilio tuo." Quid multa? Ille urget, ego 5 autem σкπтоpai. Non confido aetati; ignoro, quo animo; nihil sine Pansa tuo volo.

Vereor, ne valeat Antonius, nec a mari discedere. libet, et metuo, ne quae apioreía me absente. Varroni quidem displicet consilium pueri, mihi non. Si 10 firmas copias habet, Brutum habere potest, et rem gerit palam; centuriat Capuae, dinumerat. Iam iamque video bellum. Ad haec rescribe. Tabellarium meum Kalend. Roma profectum sine tuis litteris miror.

15

XLV.

Scr. Romae III Nonas Maias A. U. C. 711.

CICERO PLANCO SAL.

O gratam famam biduo ante victoriam de subsidio tuo, de studio, de celeritate, de copiis! Atque etiam hostibus fusis spes omnis est in te. Fugisse enim ex proelio Mutinensi dicuntur notissimi latronum duces. Est autem non minus gratum extrema delere quam 20 prima depellere.

Equidem exspectabam iam tuas litteras, idque cum multis, sperabamque etiam Lepidum rei publicae tem

poribus admonitum tecum et rei publicae esse facturum. In illam igitur curam incumbe, mi Plance, ut ne quae scintilla taeterrimi belli relinquatur. Quod si erit factum, et rem publicam divino beneficio ad5 feceris et ipse aeternam gloriam consequere. D. III. Non. Mai.

XLVI.

Scr. Romae XIIII. Kal. Quinctilis A. U. C. 711.

M. CICERO S. D. D. BRUTO.

Exspectanti mihi tuas cotidie litteras Lupus noster subito denuntiavit, ut ad te scriberem, si quid vellem. Ego autem, etsi, quid scriberem, non habe10 bam — acta enim ad te mitti sciebam, inanem autem sermonem litterarum tibi iniucundum esse audiebam brevitatem secutus sum te magistro.

Scito igitur in te et in collega spem omnem esse. De Bruto autem nihil adhuc certi; quem ego, quem 15 ad modum praecipis, privatis litteris ad bellum commune vocare non desino. Qui utinam iam adesset! Intestinum urbis malum, quod est non mediocre, minus timeremus. Sed quid ago? Non imitor λaKoviσμòv tuum; altera iam pagella procedit. Vince 20 et vale. XIIII. K. Quinctil.

« IndietroContinua »