Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

M. TULLI CICERONIS

IN L. CATILINAM ORATIO PRIMA

HABITA IN SENATU.

finally

9:30

I. Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? Quam diu etiam froriste tuus nos eludet? Quem ad finem sese effrenata effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis. vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum 5 omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, exresters nihil horum ora vultusque moverunt? Patere tua consilia non sentis? Constrictam iam omnium horum compet scientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos 10 convocaveris, quid consili ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris?

last

call tog

previors

Senatus haec intellegit,

O tempora, O mores! consul videt; hic tamen vivit. Vivit? Immo vero etiam in senatum venit, fit publici consili particeps, 15 notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. Nos autem, fortes viri, satis facerę rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitemus.

Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in 20 nos machinaris. An vero vir amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labe

5

factantem statum rei publicae privatus interfecit; Catilinam, orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem, nos consules perferemus? Nam illa nimis antiqua praetereo, quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium, novis rebus studentem, manu sua occidit. Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coërcerent. Habemus senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave, non deest ΙΟ rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis; nos, nos, dico aperte, consules desumus.

II. Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius consul videret, ne quid res publica detrimenti caperet. Nox nulla intercessit: interfectus est propter quasdam noble 15 seditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo, maioribus; occisus est cum liberis M. Fulvius decree consularis. Simili senatus consulto C. Mario et L. Valerio consulibus est permissa res publica; num unum diem postea L. Saturninum tribunum plebis et 20 C. Servilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata est? At nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. Habemus enim huiusce modi senatus consultum, verum inclusum in tabulis, tamquam in vagina reconditum, quo ex sena25 tus consulto confestim te interfectum esse, Catilina, convenit. Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam.

Cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis me non dissolutum. 30 videri, sed iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno. Castra sunt in Italia contra populum Romaborders num in Etruriae faucibus collocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque

actually

adeo in senatu videmus intestinam aliquam cotidie
destruction
perniciem rei publicae molientem.

when

Si te iam, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum 5 esse dicat. Verum ego hoc, quod iam pridem factum esse oportuit, certa de causa nondum adducor ut faciam. Tum denique interficiere, cum iam nemo tam had improbus, tam perditus, tam tui similis inveniri poterit, qui id non iure factum esse fateatur. Quam diu 10 quisquam erit, qui te defendere audeat, vives; sed vives ita, ut vivis, multis meis et firmis praesidiis oppressus, ne commovere te contra rem publicam possis. Multorum te etiam oculi et aures non senas the sew tientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque 15 custodient.

gron

Contine

[ocr errors]

III. Etenim quid est, Catilina, quod iam amplius exspectes, si neque nox tenebris obscurare coeptus nefarios nec privata domus parietibus continere voces coniurationis tuae potest, si illustrantur, si erumpunt 20 omnia? Muta iam istam` mentem, mihi crede; oblivificmal scere caedis atque incendiorum. Teneris undique. Luce sunt clariora nobis tua consilia omnia; quae iam mecum licet recognoscas. Meministine me ante diem XII Kalendas Novembres dicere in senatu, fore 25 in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem VI Kalendas Novembres, C. Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae? Num me fefellit, Catilina, non modo res tanta, tam atrox tamque incredibilis, verum, id quod multo magis est admi- 30 randum, dies?

assistant

but also

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Dixi ego idem in senatu, caedem te optimatium 2 contulisse in ante diem v Kalendas Novembres, tum cum multi principes civitatis Roma non tam sui

21

29

5

conservandi quam tuorum consiliorum reprimendorum causa profugerunt. Num infitiari potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum commovere te contra rem publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra tamen, qui remansissemus, caede te contentum esse dicebas? Quid? cum tu te Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres, sensistine illam coloniam meo iussu meis praesidiis, Io custodiis, vigiliis esse munitam? Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas, quod non ego non modo audiam, sed etiam videam planeque sentiam.

IV. Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem; iam intelleges multo me vigilare acrius ad 15 salutem quam te ad perniciem rei publicae. Dico te priore nocte venisse inter falcarios - non agam obscure-in M. Laecae domum; convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios. Num will prove Convincam, si negas;

negare audes? Quid taces?

some

met

20 video enim esse hic in senatu quosdam, qui tecum

una fuerunt.

where

O di immortales! Ubinam gentium sumus? In qua urbe vivimus? Quam rem publicam habemus? Hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in 25 hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis for the oth atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent!

etan

Hos

ego video et de re publica sententiam rogo et,

quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce 30 vulnero!

Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina; distribuisti partes Italiae; statuisti, quo quemque proficisci placeret; delegisti, quos Romae relinqueres, quos tecum educeres; discripsisti urbis partes

« IndietroContinua »