Immagini della pagina
PDF
ePub

trifile

decard

depart ad incendia; confirmasti te ipsum iam esse exiturum; dixisti paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego viverem. Reperti sunt duo equites Romani, qui te ista cura liberarent et sese illa ipsa nocte paulo Shartles ante lucem me in meo lectulo interfecturos esse 5 Promised pollicerentur. Haec ego omnia, vixdum etiam coetu vestro dimisso, comperi. Domum meam maioribus praesidiis munivi atque firmavi; exclusi eos, quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi venissent, Bready quos ego iam multis ac summis viris ad me id 10 temporis venturos esse praedixeram.

at

Since

had told da

out.

[ocr errors]

V. Quae cum ita sint, Catilina, perge, quo coepisti, Geft out Egredere aliquando ex urbe; patent portae, proficiscere. Nimium diu te imperatorem tua illa Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnes tuos; si 15 minus, quam plurimos; purga urbem. Magno me metu liberabis, dum modo inter me atque te murus lies Leven intersit. Nobiscum versari iam diutius non potes; non feram, non patiar, non sinam. Magna dis immortalibus habenda est atque huic ipsi Iovi Statori, 20 antiquissimo custodi huius urbis, gratia, quod hanc davams tam taetram, tam horribilem tamque infestam rei publicae pestem totiens iam effugimus. Non est saepius in uno homine summa salus periclitanda rei publicae.

[ocr errors]

check f

C

25

Quam diu mihi, consuli designato, Catilina, insidiatus es, non publico me praesidio, sed privata diligentia defendi. Cum proximis comitiis consularibus me consulem in campo et competitores tuos interficere voluisti, compressi conatus tuos nefarios 30 amicorum praesidio et copiis, nullo tumultu publice concitato; denique, quotienscumque me petisti, per me tibi obstiti, quamquam videbam perniciem meam cum magna calamitate rei publicae esse coniunctam.

5

Whoote
Nunc iam aperte rem publicam universam petis;

houses

templa deorum immortalium, tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam totam ad exitium et vastitatem

vocas.

Qua re, quoniam id, quod est primum, et quod Tasting huius imperi disciplinaeque maiorum proprium est, facere nondum audeo, faciam id, quod est ad severitatem lenius et ad communem salutem utilius. Nam wal stay si te interfici iussero, residebit in re publica reliqua but of 10 coniuratorum manus; sin tu, quod te iam dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et perniciosa sentina rei publicae. Quid est, Catilina? Num dubitas id me imperante facere, quod iam tua sponte faciebas? Exire ex urbe iubet consul 15 hostem. Interrogas me, num in exsilium? recemmend

[ocr errors]
[ocr errors]

at

iubeo, sed, si me consulis, stadeo,

Drease

associatos

Non

VI. Quid est enim, Catilina, quod te iam in hac aside from. urbe delectare possit? in qua nemo est extra" istam coniurationem perditorum hominum, qui te non me20 tuat; nemo, qui non oderit. Quae nota domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est? Quod privaFixed tarum rerum dedecus non haeret in fama? Quae ever libido ab oculis, quod facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore funt? Cui tu seduction. entup 25 adulescentulo, quem corruptelarum illecebris inretisses, non aut ad audaciam ferrum aut ad lubidinem facem praetulisti?

[ocr errors]
[ocr errors]

forch

Quid vero? nuper, cum morte superioris uxoris novis nuptiis domum vacuefecisses, nonne etiam alio 30 incredibili scelere hoc scelus cumulasti? quod ego praetermitto et facile patior sileri, ne in hac civitate to be left tanti facinoris immanitas aut exstitisse aut non vindicata esse videatur. Praetermitto ruinas fortunarum tuarum, quas omnis impendere tibi proximis Idibus.

senties; ad illa venio, quae non ad privatam ignodisarace faults miniam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam en vercepivient disance

difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam salutemextend que pertinent.

[ocr errors]

5

Potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum scias esse horum neminem, qui nesciat, te pridie Kalendas Ianuarias in the a Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo, manum consulum et principum civitatis interfi- 10 arranged madis ciendorum causa paravisse, sceleri ac furori tuo non reflection mentem aliquam aut timorem tuum, sed fortunam populi Romani obstitisse?

thwarted

[ocr errors]

Ac iam illa omitto neque enim sunt aut obscura aut non multa commissa postea; quotiens tu me 15 designatum, quotiens consulem interficere conatus es! Quot ego tuas petitiones ita coniectas, ut vitari * posse non viderentur, parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi! Nihil adsequeris, neque desistis. Quotiens tibi iam 20 extorta est sica ista de manibus! quotiens excidit casu aliquo et elapsa est! Quae quidem quibus abs te initiata sacris ac devota sit, nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore defigere.

tamen

[ocr errors]

ac

welle

flash.

VII. Nunc vero quae tua est ista vita? Sic enim 25 iam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi nulla debetur. Venisti paulo ante in senatum. Quis te ex hac tanta frequentia, tot ex tuis amicis ac necessariis salutavit? Si hoc post hominum memoriam contigit 30 nemini, vocis exspectas contumeliam, cum sis gravissimo iudicio taciturnitatis oppressus?

Quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt, quod omnes consulares, qui tibi persaepe ad

caedem constituti fuerunt, simul atque adsedisti, partem istam subselliorum nudam atque inanem relinquerunt, quo tandem animo tibi ferendum putas? Servi me hercule mei si me isto pacto metuerent, ut 5 te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem; tu tibi urbem non arbitraris? et, si me meis civibus iniuria suspectum tam graviter atque offensum viderem, carere me aspectu civium, quam infestis omnium oculis conspici mallem; tu, cum 10 conscientia scelerum tuorum agnoscas odium omnium iustum et iam diu tibi debitum, dubitas, quorum mentes sensusque vulneras, eorum aspectum praesentiamque vitare? Si te parentes timerent atque odissent tui neque eos ulla ratione placare pos15 ses, tu, opinor, ab eorum oculis aliquo concederes. Nunc te patria, quae communis est parens omnium nostrum, odit ac metuit et iam diu nihil te iudicat nisi de parricidio suo cogitare; huius tu neque auctoritatem verebere, nec iudicium sequere, nec vim 20 pertimesces?

Quae tecum, Catilina, sic agit et quodam modo tacita loquitur:

"Nullum iam aliquot annis facinus exstitit nisi per te, nullum flagitium sine te; tibi uni multorum civium 25 neces, tibi vexatio direptioque sociorum impunita fuit ac libera; tu non solum ad neglegendas leges et quaestiones, verum etiam ad evertendas perfringendasque valuisti. Superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen, ut potui, tuli; nunc vero 30 totam esse in metu propter unum te, quicquid

me

increpuerit, Catilinam timeri, nullum videri contra me consilium iniri posse, quod a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. Quam ob rem discede atque hunc mihi timorem eripe; si est verus, ne

opprimar, sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam."

VIII. Haec si tecum, ut dixi, patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiam si vim adhibere non possit?

Quid, quod tu te ipse in custodiam dedisti, quod 5 vitandae suspicionis causa ad M'. Lepidum te habitare velle dixisti? A quo non receptus etiam ad me venire ausus es atque, ut domi meae te adservarem, rogasti. Cum a me quoque id responsum tulisses, me nullo modo posse isdem parietibus tuto esse IO tecum, qui magno in periculo essem, quod isdem moenibus contineremur, ad Q. Metellum praetorem venisti. A quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optimum, M. Metellum, demigrasti; quem tu videlicet et ad custodiendum diligentissimum et ad suspican- 15 dum sagacissimum et ad vindicandum fortissimum. fore putasti. Sed quam longe videtur a carcere atque a vinculis abesse debere, qui se ipse iam dignum custodia iudicarit ! Quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori aequo animo non potes, abire in 20 aliquas terras et vitam istam, multis suppliciis iustis debitisque ereptam, fugae solitudinique mandare?

"Refer," inquis, "ad senatum;" id enim postulas et, si hic ordo placere decreverit te ire in exsilium, obtemperaturum te esse dicis. Non referam, id quod 25 abhorret a meis moribus; et tamen faciam, ut intellegas, quid hi de te sentiant. Egredere ex urbe, Catilina, libera rem publicam metu; in exsilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. Quid est, Catilina ? ecquid attendis, ecquid animadvertis horum silentium? 30 Patiuntur, tacent. Quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis? At si hoc idem huic adulescenti optimo, P. Sestio, si fortissimo viro, M. Marcello, dixissem, iam mihi

« IndietroContinua »