C. Sallustii Crispi de Catilinae conjuratione deque bello Jugurthino libri. Recens., atque adnotationibus illustr., H.E. Allen |
Parole e frasi comuni
Adde alia alii aliis animi animo animus antea arma armis belli bello bellum Catil Catilina causa ceteri Ceterum copia Cort Cortius cujus deinde delet eadem eorum erant esset exercitum extr facere facile fore foret frustra fuisse gloria gratia habere Harl haud Hist homines hostis hostium Igitur illa ille illi illis illum imperio infra ipsa Italia item jubet Jugurtha locum magis magna manu maxume mihi milites minus multa multis neque nihil Noster nunc omisso omnibus omnis omnium opes pars parum passim paucis populi postquam postremo potius prae praeterea primo primum proelio pronomen quis quisque quoniam quos quum rebus recte Regius regnum reipublicae rerum Romae Romani saepe Sallustius satis scilicet senatus sese sicuti simul sine spes supra Tacit tamen tempus verba Verum vide vide not videtur vulgo
Brani popolari
Pagina 10 - Romanus parva manu fuderit, quas urbis natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret. Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex lubidine magis quam ex vero celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum qui fecere virtus tanta...
Pagina xx - ... ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.
Pagina 11 - Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevire fortuna ac miscere omnia coepit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, eis otium, divitiae, optanda alias, oneri miseriaeque fuere.
Pagina 67 - In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies ; illius facilitas, hujus constantia laudabatur. Postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus sua neglegere, nihil denegare quod dono dignum esset ; sibi magnum imperium, exercitum, novum bellum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat. Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum...
Pagina 2 - Lucius CATILINA nobili genere natus fuit, magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque.
Pagina 13 - Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit;" ea quasi venenis malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita, insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur.
Pagina 48 - Omnis homines, Patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia, vacuos esse decet.
Pagina 7 - ... insolescere animum humanum. VII. Sed ea tempestate cœpere se quisque magis extollere, magisque ingenium in promptu habere. Nam regibus boni, quam mali, suspectiores sunt, semperque his aliena virtus formidolosa est. Sed civitas, incredibile memoratu est, adepta libertate, quantum brevi creverit : tanta cupido gloriae incesserat.
Pagina 3 - Animus audax, subdolus, varius, cujus rei libet' simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum. Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominationem...
Pagina 1 - ... statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere, — eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat.