Immagini della pagina
PDF
ePub

haud timidi resistunt: maxuma vi certatur.

Interea Catilina cum expeditis in prima acie versari; laborantibus succurrere; integros pro sauciis arcessere; omnia providere ; multum ipse pugnare, saepe hostem ferire: strenui militis et boni imperatoris officia simul exsequebatur. Petreius, ubi videt Catilinam contra, ac ratus erat, magna vi tendere, cohortem praetoriam in medios hostis inducit; eos pertur batos atque alios alibi resistentes interficit; deinde utrimque ex lateribus adgreditur. Manlius et Faesulanus in primis pugnantes cadunt. Postquam fusas copias, seque cum paucis relictum videt Catilina, memor generis atque pristinae dignitatis, in confertissumos hostis incurrit, ibique pugnans confoditur.

LXI. Sed, confecto proelio, tum vero cerneres, quanta

pert. ad Tacit. Ann. I. 35. 8.). Missis autem, quod scripti nonnulli ostendunt, minus placet; etsi hoc pro omissis accipi possit: sed nihil tale suspicantur viri docti ad locum; qui miror quonam modo irritare poterant intellexerint. Ac nihil certius, quam omissis rescribendum; nisi forte Livius erat emissorum effectum per tempus imperfectum indicaturus. Sed obiter haec. Conf. praeterea Liv. II. 46., IX. 13., et Tacit. Hist. II. 42.

5. Contra ac ratus erat, magna vi.] Cortius magna vi, tamquam interpretationem, suspectum habet, frustra vide not. 1. ad Jug. c. 72.

:

6. Perturbatos...interficit.] Vide not. 53. ad c. 52. supra.

7. In primis] In iis, qui primi cecidere. Jug. c. 6., " Feras primus, aut in primis, ferire." et c. 26.

"Jugurtha in primis Adherbalem excruciatum necat."

8. Memor...dignitatis.] Pronomen suae Cort., invitis cod., delevit: abest autem id ab Harl. 13. et 15.

9. Ibique pugnans confoditur.] Florus: "Pulcherrima morte, si pro patria sic concidisset." Conf. mortem Hasdrubalis apud Livium XXVII. 49.

LXI. 1. Sed, confecto proelio, etc.] Xenoph. lib. de Agesilao II. 14., Ἐπεί γε μὴν ἔληξεν ἡ μάχη, παρῆν δὴ θεάσασθαι ἔνθα συνέπεσον ἀλλήλοις, τὴν μὲν γῆν αἵματι πεφυρμέ νην, νεκροὺς δὲ κειμένους φιλίους καὶ πολεμίους μετ ̓ ἀλλήλων, ἀσπίδας δὲ διατεθρυμμένας, δόρατα συντε θραυσμένα, ἐγχειρίδια γυμνὰ κουλεῶν τὰ μὲν χαμαί, τὰ δ ̓ ἐν σώμασι, τὰ δ ̓ ἔτι μετὰ χεῖρας.

2. Cerneres.] Virg. Aen. IV.

audacia, quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae. Nam fere, quem quisque pugnando locum ceperat, eum, amissa anima, corpore tegebat. Pauci autem, quos, medios, cohors praetoria disjecerat, paulo divorsius, sed omnes tamen advorsis volneribus, conciderant. Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans, ferociam animi, quam habuerat vivus, in

401., "Migrantes cernas, totaque ex urbe ruentes." ubi Servius, "Honesta figura, si rem tertiae personae in secundam referas." Noster Jug. c. 60.," Eos, uti quaeque Jugurthae res erant, laetos modo, modo pavidos, animadvorteres." Sed et supra exempla obvia sunt, et trita res est. Mox pro in exercitu Harl. 9. exercitus.

5. Advorsis volneribus.] Honestis utique, nisi in parricidio fuissent excepta. Noster fragm. incert., "Faciem suam ostentabat aliquot advorsis cicatricibus et effosso oculo." et Jug. c. 85., "Cicatrices advorso corpore." ubi plura. Tacit. Ann. XII. 30., " Laudatus, quod...corpore adverso vulnera excepit." Idem Hist. III. 84., "Cecidere omnes contrariis vulneribus, versi in hostem." ubi eamdem etiam Latinitatem qualemcumque agnoscimus, cadere contrario vul

nere.

3. Quem quisque pugnando locum ceperat, etc.] Plaut. Amph. I. 1. 85., "Animam omittunt, priusquam loco demigrent: Quisque, uti steterat, jacet, obtinetque ordinem." Justin. IX. 3., "Non tamen immemores pristinae gloriae cecidere; quippe adversis vulneribus omnes loca, quae tuenda a ducibus acceperant, morientes corporibus texerunt.' 4. Pauci autem, quos, medios, | 8.,9.,11.: et sunt illa, paululum

[ocr errors]

-] Per attractionem quamdam, pro pauci autem, medii, quos—. Sic Jug. c. 69., "Turpilius, quem, praefectum oppidi, unum ex omnibus profugisse supra ostendimus-." pro Turpilius, praefectus oppidi, quem-. Cortius autem temere delevit medios.

6. Paululum etiam spirans.] Eurip. Alcest. 203., σμiкрdv éμπvéovo' er. Etiam pro adhuc ; ut Jug. c. 51., ubi plura.

7. Ferociam...retinens.] Copulam abjeci, auctoribus Harl. 1., 3.,

etiam spirans, parenthetica potius, quam cum ferociam...retinens jungenda; nam, quo magis spirabat, profecto eo minus mirandum, illum ferociam vultus retinuisse. Harl. 3. autem ferociam, quam animi: fortasse non male: ferociam, quam vivus habuerat, ita

108

DE CATILINAE CONJURATIONE.

voltu retinens. Postremo, ex omni copia, neque in proelio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus; ita cuncti suae hostiumque vitae juxta pepercerant. Neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus: nam strenuissumus quisque aut occiderat in proelio, aut graviter volneratus discesserat. Multi autem, qui de castris visundi aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera, amicum alii, pars hospitem aut cognatum, reperiebant; fuere item, qui inimicos suos cognoscerent. Ita varie per omnem exercitum laetitia, moeror, luctus atque gaudia, agitabantur.

ut ea animi esset; quam in animo habuerat vivus, in vultu reti

nens.

8. Civis ingenuus.] Harl. 10. et 23. delent civis; secundus transposuit.-Juxta pepercerant: vide not. 15. ad c. 2. supra.

9. In proelio.] Harl. 9. atque ed. Venetae et Mediol. in bello: vide not. 4. ad c. 9. supra.-Discesserat: v. n. 5. ad c. 39.

10. Agitabantur.] Harl. 11. agi

tantur.

C. SALLUSTII CRISPI

DE BELLO JUGURTHINO

LIBER.

L

« IndietroContinua »