Immagini della pagina
PDF
ePub

In divisione orbis terrae plerique in partem tertiam Africam posuere; pauci, tantummodo Asiam et Europam esse, sed Africam in Europa. Ea finis habet, ab occidente, fretum nostri maris et oceani; ab ortu solis, declivem latitudinem, quem locum Catabathmon incolae adpellant. Mare saevum, importuosum: ager frugum fertilis, bonus pecori, arboris infecundus: coelo, terra, penuria aquarum. Genus hominum salubri corpore, velox, patiens laborum: plerosque senectus dissolvit, nisi qui ferro, aut bestiis, interiere; nam morbus haud saepe quemquam superat. Ad hoc malefici generis plurima animalia. Sed, qui mortales initio Africam habuerint, quique postea accesserint, aut quomodo inter se permixti sint; quamquam ab ea fama, quae plerosque obtinet, divorsum est, tamen, uti ex libris Punicis, qui regis Hiempsalis dicebantur, interpretatum nobis est, utique rem sese habere cultores ejus terrae putant, quam paucissumis dicam. Ceterum fides ejus rei penes auctores erit.

5. Pauci-] Intellige scripsere, censuere, docuere, aliquid tale. Harl. 3. autem delet esse. Infra idem cum 8., 11., 13., in Europam, quomodo etiam ed. Veneta 1470.

6. Quem locum Catabathmon―] Locum suspectum habeo: vide not. 7. ad c. 19. infra.

7. Bonus pecori.] Plenius, monet Cortius, Liv. XXIX. 31., " Pecori bonus alendo."

8. Arboris infecundus.] Sic Harl. 13., 17., 20., eamdemque scriptionem respiciunt primus et Regius, interpretationem arborum praeferentes vulgo arbori, ne comite careret antecedens pecori. Sed recte

arboris etiam Cortiani tres, qui nec ipse ab eo recipiendo abhorrebat.

9. Haud saepe.] Harl. 11. haud facile: vide not. 10. ad Catil. c. 13.

10. Qui mortales initio Africam habuerint.] Tacit. Agric. 11. "Britanniam qui mortales initio coluerint,... parum compertum.” Vide not. 2. ad Catil. c. 6.-Mox pro aut scribendum et.

11. Quae plerosque obtinet.] Apud plerosque valet. Absolute autem plerumque verbum usurpatur.

12. Fides ejus rei.] Harl. 2. et 6. ejus rei fides: et supplementum ejus rei nondum suis temporibus

XVIII. Africam initio habuere Gaetuli et Libyes, asperi, inculti; quis cibus erat caro ferina, atque humi pabulum, uti pecoribus. Hi neque moribus, neque lege, aut imperio cujusquam, regebantur: vagi, palantes, qua nox coëgerat, sedes habebant. Sed, postquam in Hispania Hercules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus ejus, compositus ex variis gentibus, amisso duce, ac passim multis, sibi quique, imperium petentibus, brevi dilabitur. Ex eo numero Medi, Persae, et Armeni, navibus in Africam transvecti, proxumos nostro mari locos occupavere. Sed Persae intra

invectum fuisse, satis plane signi-
ficat Seneca, apud Cortium, N. Q.
IV. 3.,
"Quod historici faciunt,
et ipse faciam. Illi, quum multa
mentiti sunt ad arbitrium suum,
unam aliquam rem nolunt spon-
dere, sed adjiciunt : Penes auctores
fides erit. Ergo-."

XVIII. 1. Humi pabulum.] In Harl. 16. literator quidam adnota- | vit Cibus hominum inauditus. Fuere qui stabulum legerent; in altero autem consentiunt scripti: vide not. 11. infra.

2. Neque lege, aut imperio cujusquam.] Ed. Cortiana neque imperio, ex librarii, credo, emendatione; et ita ex scriptis vix unus et alter.

3. Vagi, palantes.] Vide not. 10. ad Catil. c. 7.-Qua nox coëgerat : qua parte, ubicumque, nox coëgerat (sedes habere), ea, ibi, sedes habebant.

4. Passim multis.] Quum ex singulis gentibus petitores orirentur.

5. Sibi quique.] Ita Cortius ex conjectura; at non aliter primitus Harl. 4., in quo s ab altera manu superscriptum : sc. quique pro quoque vide not. 42. ad Catil. c. 51. Vulgo sibi quisque; quam lectionem qui tuentur, docent quisque positum pro quibusque, quum tamen numerum pluralem formulae proprietas minime agnoscat. Est autem vir doctissimus, Johannes Walker ad Liv. XXVI. 29., "Se ...suam quisque patriam ... relicturos," qui ellipticam existimet loquutionem: multis imperium petentibus, ita ut sibi quisque peteret. Quocum malim omnino ita locum Livianum expedire, quam, sicuti alii jubent, rescribere quemque, in quo librariis vix peccandi locus futurus fuisset. Sed, quod Patavino isti condonari potest, vereor quam dignum idem Crispo nostro videatur. Et de emendatione Cortiana eo minus dubitandum est, quod

oceanum magis: iique alveos navium invorsos pro tuguriis habuere, quia neque materia in agris, neque ab Hispanis emundi, aut mutandi, copia erat; mare magnum et ignara lingua commercia prohibebant. Hi paulatim per connubia Gaetulos miscuere: et, quia saepe, tentantes agros, alia deinde alia loca petiverant, semet ipsi Numidas adpellavere. Ceterum adhuc aedificia Numidarum agrestium, quae mapa

nunc tandem codex M. S. egregius exstitit approbator.

6. Intra oceanum.] Introrsum ad oceanum, ut interpretatur Ascensius: intellige autem locos occupa

vere.

7. Aut mutandi.] Harl. 13. delet; idemque infra commercia. 8. Ignara lingua.] Ignota: sic infra c. 52., 66 Regio hostibus ignara." adde c. 93. et 103.

9. Gaetulos miscuere.] Sc. sibi : facile satis subauditu pronomen, quum praesertim adsit index rei per connubia. Vulgo, G. secum m. : Cortius autem secum cod. duobus auctoribus delevit, adnuentibus pluribus, in quibus locum mutabat; et omittunt Harl. quoque duo, 20. et 23. at quartus se Gaetulis miscuere, et scriberem equidem haud invitus Hi... Gaetulis miscuere, absolute. Nam in recepta lectione dubito quam commode dicatur, pauculos advenas gentem incolarum sibi miscuisse: multo magis consentaneum sibi miscere populo majori minorem sibi adjungenti. Livius XXXIX. 37., "Nec male (arbitror nos) consuluisse civitati,

quum concilii nostri eam fecerimus, et nobis miscuerimus, ut corpus unum et concilium totius Peloponnesi esset." Quinetiam accedit Cortianus quidam, ostendens emendatam scriptionem Gaetulis miscuere se, sed hoc addititium pronomen decore magis in Sallustio subaudiatur; accedit Sulpic. Sever., Hist. I. 2., 66 Angeli matrimoniis se mortalibus miscuerunt." Jamque eo fere adducta res videtur, ut plane rescribendum censeam: Hi paulatim per connubia Gaetulis miscuere.

10. Alia deinde alia loca.] Infra c. 36., "Jugurtha...alias, deinde alias, morae causas facere." Auct. de Rep. Ord. II. 11.," Patres...ex aliena libidine huc atque illuc fluctuantes agitantur: interdum alia, deinde alia, decernunt."

11. Numidas.] Festus: "Numidas dicimus, quos Graeci Noμádas; sive quod id genus hominum pecoribus negotiatur, sive quod herbis, ut pecora, aluntur." Isidorus IX. 2., "A pabulationibus vagabundis semet ipsi propria lingua Numidas appellaverunt, id est, sine oppido vagos et errantes."

lia illi vocant, oblonga, incurvis lateribus tecta, quasi navium carinae, sunt. Medis autem et Armenis accessere Libyes (nam hi propius mare Africum agitabant; Gaetuli sub sole magis, haud procul ab ardoribus), hique mature oppida habuere; nam, freto divisi ab Hispania, mutare res inter se instituerant. Nomen eorum paulatim Libyes corrupere, barbara lingua Mauros pro Medis adpellantes. Sed res Persarum brevi adolevit; ac postea nomine Numidae, propter multitudinem a parentibus digressi, possedere ea loca, quae proxume Carthaginem Numidia adpellatur. Dein

12. Quae mapalia illi vocant.] | intelligatur, aut, supra ab Hispania Burn. q.m. ipsi vocant: Harl. 2. et 6. quae illi; 4. vocant illi: alienum ergo pronomen.

13. Incurvis lateribus tecta.] Latera, paulatim coeuntia, ipsa simul tecta erant. Cortius.

14. Propius mare Africum.] Sic infra h. c. proxume Carthaginem, ubi vide.-Agitabant: vivebant; vide not. 9. ad c. 19. infra.

15. Freto divisi -.] Nimirum, freto tantummodo. Tacit. Hist. III.

abjecto, freto divisi intelligantur utrique, et Hispani et Medi Armeniique. Sed, ne forte solus flagrante sole caecutiam, nihil muto. Harl. 1. absolute mutare, omisso

res.

17. Mauros pro Medis adpellantes.] Credat Judaeus: Graeca vox est: et verisimile est, ita Medos advenas potius initio incolas appellasse.

18. Possedere.] Cod. plures pos

2.," Britanniam freto dirimi; jux-sidere, idque Cort. pro obsoleta for

ta Gallias Hispaniasque."

16. Mutare res inter se instituerant.] Immo vero cum Hispanis: lege quae supra Noster de Persis. Hanc lectionem quomodo aequo animo concoquere potuerint editores, nescio: nam putidum sit cum scriba Regii codicis jungere instituerant inter se. Atque, in importuno silentio doctorum virorum, non aliter me expedio, nisi aut, deleto inter se, mutare res cum Hispanis

mula perfecti (quod tempus omnino exigendum) recepit.

19. Proxume Carthaginem.] Sic infra c. 19. proxume Hispaniam : supra propius mare. Cic. ad Att. I. 14.," Proxime Pompeium sedebam." adde not. 1. ad Catil. c. 11. Harl. 1. proxima.

20. Ea loca, quae...Numidia adpellatur.] Notabile exemplum verbi propiori nomini aptati: ejusdem generis est illud Terentianum,

utrique, alteris freti, finitumos armis aut metu sub imperium cogere, nomen gloriamque sibi addidere; magis hi, qui ad nostrum mare processerant, quia Libyes, quam Gaetuli, minus bellicosi: denique Africae pars inferior pleraque ab Numidis possessa est; victi omnes in gentem nomenque imperantium concessere.

XIX. Postea Phoenices, alii multitudinis domi minuendae gratia, pars imperii cupidine, sollicitata plebe et aliis novarum rerum avidis, Hipponem, Hadrumetum, Leptim, aliasque urbis, in ora marituma condidere, haeque, brevi multum auctae, pars originibus praesidio, aliae decori fuere: nam de Carthagine silere melius puto, quam parum dicere, quoniam alio properare tempus monet. Igitur ad Catabathmon, qui locus Aegyptum ab Africa dividit, secundo mari, prima Cyrene est, colonia Thereon, ac deinceps duae

"Amantium irae amoris integratio est." adde not. 4. ad Catil. c. 25. Quamquam nihil prohibet, ut mihi quidem videtur, quo minus quae cum Numidia jungatur: vide not. 5. ad Catil. c. 55.

21. Utrique, alteris freti, -.] Regius, utrique, alteri alteris freti: vide not. 15. ad Catil. c. 1. Utrique autem, Numidae utriusque civitatis. Mox Harl. 11. delet aut metu.

22. Nomen gloriamque.] Tacit. Hist. II. 37., "Militia clarus, gloriam nomenque Britannicis expeditionibus meruerat."

23. Cogere,...addidere.] Modum nimirum rationemque rei per praesens infinitivi sive historicum tempus imperfectum effert, exitum per perfectum.

24. Pars inferior.] Scilicet inter mare Mediterraneum et Gaetuliam. Perperam ed. Basil. 1564. interior.

25. Concessere.] Liv. XXIX. 29., “Gens Massylorum omnis in ditionem imperiumque Mezetuli concessit." et c. 31., " Cetera Massylorum multitudo in ditionem Syphacis concessit.”

XIX. 1. Et aliis-.] Sc. sollicitatis.

2. Leptim.] Minorem scilicet: Major autem infra memoranda est. 3. Pars...,alii—.] Harl. 12. delet pars, sicuti et unus Cortianus, recte: vide not. 5. ad Catil. c. 56. 4. Ad Catabathmon.] Junge cum prima infra: ad Catabath

mon versum.

5. Secundo mari.] Quasi sequen

« IndietroContinua »