Immagini della pagina
PDF
ePub

bus Jugurtham in catenis habiturum; ab imperatore consulto trahi, quod homo inanis et regiae superbiae imperio nimis gauderet. Quae omnia illis eo firmiora videbantur, quod diuturnitate belli res familiaris corruperant, et animo cupienti nihil satis festinatur.

LXV. Erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam, nomine Gauda, Mastanabalis filius, Masinissae nepos, quem Micipsa testamento secundum heredem scripserat, morbis confectus, et ob eam causam mente paulum imminuta. Cui Metellus petenti, more regum uti sellam juxta poneret, item postea custodiae causa turmam equitum Romanorum, utrumque negaverat; honorem, quod eorum modo foret, quos populus Romanus reges adpellavisset; praesi

populi Romani redacturum." Quod idem licet, arbitror, de illo Liviano quoque pronuntiare, I. 46., "Si sibi eum, quo digna esset, dii dedissent virum, domi se propediem visuram regnum fuisse." Item in illo ejusdem VI. 18., “Si singuli singulos aggressuri essetis, tamen acrius crederem vos pro libertate, quam illos pro dominatione, certaturos," particulam Si equidem graviter suspectam habeo. At X. 16., "Nihil abesse, si sit animus Etruscis, qui Porsenae quondam majoribusque eorum fuerit, quin.” quis ferat ignavissimam voculam, vim omnem orationis corrumpentem? Sed fortasse, transpositis literis, ut exstet pronomen is, non ineptam Livio adhibueris medicinam:-Nihil abesse, is sit animus Etruscis, qui...fuerit, quin-. Jam vero hanc ellipsin vidimus dupli

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

dium, quod contumeliosum in eos foret, si equites Romani satellites Numidae traderentur. Hunc Marius anxium adgreditur, atque hortatur, uti contumeliarum imperatoris cum suo auxilio poenas petat: hominem ob morbos animo parum valido secunda oratione extollit: Illum regem, ingentem virum, Masinissae nepotem: si Jugurtha captus aut occisus, imperium Numidiae sine mora habiturum: id adeo mature posse evenire, si ipse consul ad id bellum missus foret. Itaque et illum, et equites Romanos, milites et negotiatores, alios ipse, plerosque spes pacis impellit, uti Romam ad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribant, Marium imperatorem poscant. Sic illi a multis mortalibus honestissuma suffragatione consulatus petebatur: simul ea tempestate plebes, nobilitate fusa per legem Mamiliam, novos extollebat. Ita Mario cuncta procedere.

LXVI. Interim Jugurtha, postquam, omissa deditione,

"Perseus, potitus regno...legatos Romam ad...petendum, ut rex ab senatu appellaretur, misit."

dum aliquid, quod illorum, quam sua, retulisse videretur: id adeo in promtu esse, quoniam Jugurthae

4. Contumeliarum imperatoris.] | copiam haberet.” i. e., plane, om

Ab imperatore illi impositarum. Caes. de B. G. I. 30., "Tametsi pro veteribus Helvetiorum injuriis populus R. ab iis poenas bello repetisset." Ita recte Cortius; vulgo in imperatorem.

5. Illum regem, ingentem virum, —.] Harl. 9. illum ingentem virum, regis Masinissae nepotem esse; nec 15. regem nisi in margine ostendit. Tertium autem sequutus, abjeci

esse.

6. Adeo mature.] Sc. ut maturius non posset; hoc est, maturissime: sic infra c. 111., "Faciun

nino, admodum.-Mox Harl. 15., 16., 23., et Regius, ad bellum, omisso pronomine.

7. Equites Romanos.] Intellige, monente Cortio, publicanos, qui ex equestri ordine nimirum vectigalia conducerent. Vellei. II. 11., "Per publicanos aliosque in Africa negotiantes, criminatus Metelli lentitudinem."

8. Honestissuma suffragatione.] Sc., quum ipse abesset, necdum honorem affectare videretur.

9. Legem Mamiliam.] De qua supra c. 40.

bellum incipit, cum magna cura parare omnia, festinare : cogere exercitum; civitatis, quae ab se defecerant, formidine, aut ostentando praemia, adfectare; communire suos locos; arma, tela, alia, quae spe pacis amiserat, reficere, aut commercari; servitia Romanorum adlicere, et eos ipsos, qui in praesidiis erant, pecunia tentare: prorsus nihil intactum neque quietum pati: cuncta agitare. Igitur Vagenses, quo Metellus initio, Jugurtha pacificante, praesidium imposuerat, fatigati regis suppliciis, neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se conjurant: nam volgus, uti plerumque solet, et maxume Numidarum, ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat, cupidum novarum rerum, quieti et otio advorsum. Dein, compositis inter se rebus, in diem tertium constituunt, quod is, festus celebratusque per omnem Africam, ludum et lasciviam

[blocks in formation]

rant. Inter se autem, quod Cortius suspectum habuit, Harl. 11. non agnoscit; neque idem infra duodecimus, compositis inter se rebus.

6. In diem tertium constituunt.] Sic codices M. S. omnino omnes; neque est, cur cum Cortio, omissa praepositione, diem constituunt jungamus. Terent. Andr. I. 5. 34., "Olim in hunc (diem) sunt constitutae nuptiae." Cic. de L Agrar. I. 2. "Auctio...constituta in mensem Januarium." Absolute Tacit. Germ. c. 11., "Sic constituunt, sic condicunt." et ibid.c. 22., "Deliberant, dum fingere nesciunt; constituunt, dum errare non possunt."-Mox Harl. 1., 8., 11., 13., festus, celebratus, sine copula.

magis, quam formidinem, ostentabat. Sed, ubi tempus fuit, centuriones tribunosque militares, et ipsum praefectum oppidi, T. Turpilium Silanum, alius alium, domos suas invitant: eos omnis praeter Turpilium inter epulas obtruncant; postea milites, palantis, inermos, quippe in tali die ac sine imperio, adgrediuntur. Idem plebes facit, pars edocti ab nobilitate, alii studio talium rerum incitati, quis, acta consiliumque ignorantibus, tumultus ipse et res novae satis placebant.

LXVII. Romani milites, improviso metu incerti ignarique, quid potissumum facerent, trepidare: arcem oppidi, ubi signa et scuta erant, praesidium hostium, portae ante clausae fugam prohibebant: ad hoc mulieres puerique pro tectis aedificiorum saxa, et alia, quae locus praebebat, certatim mittere. Ita neque caveri anceps malum, neque a fortissumis infirmissumo generi resisti posse: juxta boni malique, strenui et imbelles, inulti obtruncati. In ea tanta asperitate, saevissumis Numidis et oppido undique clauso, Turpilius praefectus unus ex omnibus Italicis profugit.

7. Quippe...sine imperio.] Vide not. 15. ad c. 54. supra.

8. Satis placebant.] Harl. 1. et 11. omittunt satis.

LXVII. 1. Romani...trepidare: arcem oppidi...praesidium hostium, portae ante clausae fugam prohibebant.] Ita locum constitui, volentibus Harl. 1., 2., 6., 8., 9., 12., 14., 15., 17., 19., 20., 21., 23.: vulgo trepidare ad arcem, i. e., pergebant trepidanter confugere ad arcem. Verum enim vero illud vehementer repugnat, eosdem et incertos ig

narosque fuisse, quid potissimum facerent, et quiddam potissimum fecisse! Intelligendum igitur, arce Romanos praesidium hostium, portas oppidi ante clausas fuga, prohi

buisse.

2. Anceps malum.] Duplex; ut Catil. c. 29. ·

3. Turpilius praefectus.] Ed. Cortianae deest praefectus; scripti autem id nomen servant omnes, et significanter posuit Sallustius, ut innueret proditionem.

4. Unus ex omnibus Italicis

Id misericordiane hospitis, an pactione, an casu, ita evenerit, parum comperimus; nisi, quia illi in tanto malo turpis vita fama integra potior, improbus intestabilisque videtur.

LXVIII. Metellus, postquam de rebus Vagae actis comperit, paulisper moestus e conspectu abit; deinde, ubi ira et aegritudo permixta, cum maxuma cura ultum ire injurias festinat. Legionem, cum qua hiemabat, et, quam plurimos potest, Numidas equites pariter cum occasu solis expeditos educit; et postera die circiter horam tertiam pervenit in quamdam planitiem, locis paulo superioribus circumventam. Ibi milites, fessos itineris magnitudine, et jam abnuentis omnia, docet, oppidum Vagam non amplius mille passuum abesse; decere illos reliquum laborem aequo animo pati, dum pro civibus suis, viris fortissumis atque miserrumis, poenas caperent: praeterea praedam benigne ostentat. Sic animis eorum arrectis, equites in primo late, pedites quam artissume ire, signa occultare, jubet.

bile esse, qui potuerit in tanto malo vitae consulere, potuisse eumdem cum hostibus pacisci. Vide not. 7. ad c. 24. supra.

profugit.] Impressi omnes profugit | parum comperimus, nisi crediintactus: M. S. plures intactus profugit; at Harl. 13. interpolationem rejecit, quam ex c. 54. supra adscitam cognoscas: "Nemo omnium intactus profugit." Nec satis mirari queo, editores omnes vulgatam lectionem aequo animo tulisse, quum ex c. 69. constet, praeter Turpilium neminem, ne vulneratum quidem, profugisse: "Turpilius, quem, praefectum oppidi, unum ex omnibus profugisse supra ostendimus,-.”.

5. Nisi, quia..., improbus intes tabilisque videtur.] Quasi dixisset

LXVIII. 1. Ubi ira et aegritudo permixta.] Vide not.4.ad Catil.c.20. 2. Abnuentis omnia.] Liv. XXVII. 49., "Ille fessos abnuentesque taedio et labore, nunc precando, nunc castigando, accendit."

3. Non amplius mille passuum.] Sc. spatio.

4. Poenas caperent.] Liv. II. 5., "Poenae capiendae ministerium patri de liberis consulatus impo

« IndietroContinua »