Immagini della pagina
PDF
ePub

trahere; domum alius, alius agros cupere; neque modum neque modestiam victores habere; foeda crudeliaque in civibus facinora facere. Huc accedebat, quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem majorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat; loca amoena, voluptaria, facile in otio ferocis militum animos molliverant. Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare; signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari; ea privatim ac publice rapere; delubra spoliare; sacra profanaque omnia polluere. Igitur hi milites, postquam victoriam adepti sunt, nihil reliqui victis fecere. Quippe secundae res sapientium animos fatigant; ne illi, corruptis moribus, victoriae temperarent.

scisset, quos eventus senectutis esset habitumus?" Coel. apud eumd. ad Fam. VIII. 4.," Mea porro comitia quem eventum sint habitura, nescio." Adde Liv. X. 8. extr.

10. Rapere omnes, trahere.] Sic Jug. c. 41., “Sibi quisque ducere, trahere, rapere.”

11. Modum... habere.] Cic. de Fin. II. 9.," Ergo et avarus erit, sed finite; et adulter, verum habebit modum; et luxuriosus eodem modo."

12. In civibus.] Vide not. 2. ad c. 9. supra.

13. Quem in Asia ductaverat.] Cort. in Asiam, quod pro intra Asiam positum docet, quum longe aliud voluissent librarii, ductaverat scilicet pro duxerat construentes.

14. Habuerat.] Tractaverat: sic Jug. c. 64.," Milites...laxiore imperio, quam antea, habere." Et Liv. XXXIX. 1., “ Praecipue sub imperio Cn. Manlii (exercitus) so

lute ac negligenter habiti sunt."

15. Ferocis militum animos.] Veneta 1470. nude feroces molliverant. 16. Amare, potare.] Jug. c. 85., "Quin ergo, quod juvat,...id semper faciant; ament, potent." Adde Terent. Adel. I. 1. 36.-7., 2. 37.-8.

17. Ne illi, corruptis moribus, -.] Tantum aberat ut illi, corruptis moribus, victoriae temperarent: sc. ne pro nedum; sic Cic. ad Fam.

IX. 26.,
"Me vero nihil istorum,
ne juvenem quidem, movit um-
quam: ne nunc senem." Et Liv.
III. 52., 66 Novam inexpertamque
eam potestatem eripuere patribus
nostris: ne nunc, dulcedine semel
capti, ferant desiderium." Et
Plaut. Amph. I. 1. 174., “ Vix in-
cedo inanis: ne ire posse cum
onere existumes." Adde Terent.
Andr. IV. 2. 23., et Cic. in Verr.
IV. 23.

18. Victoriae temperarent.] Ta

XII. Postquam divitiae honori esse coepere, et eas gloria, imperium, potentia, sequebantur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit. Igitur, ex divitiis, juventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere: rapere, consumere; sua parvi pendere, aliena cupere; pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi atque moderati habere. Operae pretium est, quum domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri majores, religiosissumi mortales, fecere. Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria deco

cit. Hist. III. 31., "Mox...subit recordatio, illos esse, qui nuper Bebriaci victoriae temperassent.” Ibid. IV. 1., "Duces partium, accendendo civili bello acres, temperandae victoriae impares."

XII. 1. Sequebantur.] Rescripsi ex Harl. 4., 6., 9., 12., 15., 19., et Regio; vulgo sequebatur: sic alibi Sallustius pluribus nominibus àσvvdérois verbum plurale subjunxit ; ut supra c. 3., “Audacia, largitio, avaritia, vigebant." Atque ita melius cumulus honorum indicatur. Elegans autem verbum sequi : Liv. IX. 40., “Omnia illa victoriam sequi." Ovid de Trist. I. 5. 28., "Indelibatas cuncta sequuntur opes."

hebat, ille non virtutis amore abstinere censebatur, sed pro male animato in divites habebatur. Haec fere, inter alia multa, Cortius.

3. Ex divitiis.] Jug. c. 40., "Plebem ex secundis rebus insolentia ceperat."

4. Pudorem, pudicitiam.] Intellige ex sequentibus, non pensam neque moderatam habere; hoc est pudoris ac pudicitiae rationem habere nullam, neque iis parcere.

5. Promiscua.] Sine discrimine. 6. Nihil pensi atque moderati habere.] Supra c. 5., “Neque... quidquam pensi habebat." ubi vide. Copulae autem atque quasi pro neque, exempla dedi Doctr. Copular. c. I. n. 17., quibus adde sis Liv. XXIV. 40., XXVII. 38. 7. Domos suas.] Cortius sua

2. Innocentia.] Hic est ea virtus, qua nemini divitiarum causa nocebant: infra c. 54., "Cum inno-gloria; consequi enim, quum do

cente abstinentia certabat." Adde Jug. c. 46.-Pro malevolentia:

h. e., qui divitias undique non tra

mos sua gloria dicantur decorasse, suas decorasse domos; non vero contra: cujus subtilitas paucis, credo,

rabant; neque victis quidquam praeter injuriae licentiam eripiebant. At hi contra, ignavissumi homines, per summum scelus omnia sociis adimere, quae fortissumi viri victores reliquerant: proinde quasi injuriam facere, id demum esset imperio uti.

XIII. Nam, quid ea memorem, quae, nisi qui videre, nemini credibilia sunt; a privatis compluribus subvorsos montis, maria constructa esse? quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae; quippe, quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. Sed lubido stupri, ganeae, ceterique cultus, non minor incesserat: viros muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere; ves

sese probabit. Supra delubra deorum abest deorum ab ed. Ascens.

8. Injuriae licentiam.] Injuriae faciendae, inferendae. Cic. ad Att. X. 4., "Qui, nisi me civitate expulissent, obtinere se non posse putaverunt licentiam cupiditatum suarum." Idem de Amic. 22., "In iis perniciosus est error, qui existimant, libidinum peccatorumque omnium patere in amicitia licentiam."

9. Omnia sociis adimere.] Sic Harl. 3. et 22., Leidens. A., atque ed. Romana 1470., omisso pronomine ea, eleganter: ut III. Hist. orat. Macri, "Exsuti omnibus, quae majores reliquere."

10. Proinde quasi—.] Ironica formula est: vide Jug. c. 4. sub fin.

XIII. 1. Nisi qui videre.] Ed. omnes nisi iis, qui v.; sed recte Cortius demonstrativum damnavit; idque ego, praeeunte Harl. 6., de

[merged small][ocr errors]

2. Subvorsos montis, maria constructa.] Infra c. 20., “Quas (divitias) profundant in exstruendo mari et montibus coaequandis."

3. Quas honeste habere licebat.] Quibus honeste uti-.Tacit. Ann. IV. 44., "Opes innocenter paratae et modeste habitae."

4. Cultus.] Mollitiae. Liv. XXIX. 21., "Quae vulgata sermonibus erant de cultu ac desidia imperatoris."

5. Incesserat.] Vide not. 2. ad c. 7. supra.

6. Muliebria pati.] Hanc collocationem ex cod. M. S. pluribus recepi: nimirum respexit Sallustius vocem Graecam γυναικοπαθειν.

cendi causa terra marique omnia exquirere; dormire prius, quam somni cupido esset; non famem, aut sitim, neque frigus, neque lassitudinem opperiri, sed omnia luxu antecapere. Haec juventutem, ubi familiares opes defecerant, ad facinora incendebant. Animus imbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat: eo profusius omnibus modis quaestui atque sumtui deditus erat.

XIV. In tanta tamque corrupta civitate, Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se, tamquam stipatorum, catervas habebat. Nam, quicumque impudicus, adulter, ganeo, manu, ventre, pene, bona patria laceraverat; quique alienum aes grande

Ceterum, ad constructionem quod attinet, intellige per zeugma: viros incesserat lubido Tôv muliebria pati, mulieres Tôv pudicitiam in propatulo habere. Jug. c. 3., "Nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari." Sic infinitivis pro gerundiis utitur Sallustius passim: vide not. 3. ad c. 17. infra.

7. Quam somni cupido esset.] Harl. 5., 9., 11., 16., Regius, atque ed. Juntina, adesset.

8. Sed omnia luxu antecapere.] Sic, omisso ea, Leidenses A., E., G., item ed. Parisiensis 1470.

9. Ad facinora incendebant.] Infra c. 23., "Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni." et Jug. c. 4., "Vehe

mentissume sibi animum ad virtutem accendi."

10. Haud facile lubidinibus carebat.] H. e., carere nequibat; et μelwois est: sic infra c. 51., "Haud facile animus verum providet, ubi illa obficiunt." i. e. numquam et c. 52., “Qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem, haud facile alterius lubidini malefacta condonabam." Liv. XXVIII. 6., "Haud facile alia infestior classi statio est." Similis est loquutio non temere: Liv. XXX. 30., “ Non temere incerta casuum reputat, fortuna numquam de

quem cepit."

XIV. 1. Flagitiorum atque facinorum.] Per metonymiam eam, qua virtutes et vitia pro ipsis, in quibus illa sunt, appellantur: vide Cic. de Orat. III. 42.

2. Quique-] Harl. 6., 11., 18., Regius, Leidenses B., D., H., ed. Venetae et Ascens., quicumque.

conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret; praeterea, omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti judiciis aut pro factis judicium timentes; ad hoc, quos manus atque lingua perjurio aut sanguine civili alebat; postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus, exagitabat; ii Catilinae proxumi familiaresque erant. Quod si quis etiam a culpa vacuus in amicitiam ejus inciderat, quotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. Sed maxume adolescentium familiaritates adpetebat: eorum animi, molles et aetate fluxi, dolis haud difficulter capiebantur. Nam, uti cujusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari; postremo, neque sumtui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque faceret. Scio fuisse nonnullos, qui ita aestumarent, juventutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse: sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, haec fama valebat.

XV. Jam primum adolescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae; alia hujuscemodi contra jus fasque. Postremo, captus

Alienum aes grande conflaverat : aere alieno multo sese obstrinxerat: sic iterum c. 24. infra.

3. Redimeret.] Cic. pro Mil. 32.," Pecunia se palam a judicibus redemerat."

4. Quos flagitium, egestas, etc.] Tacit. Ann. III. 40., "Quibus ob egestatem ac metum ex flagitiis maxima peccandi necessitudo."

5. Proxumi familiaresque.] Familiarissimique: vide not. 11. ad c. 5. supra.

6. Parcere.] Infra c. 25., " Pecuniae an famae minus parceret, haud facile decerneres."

7. Parum honeste pudicitiam habuisse.] Supra c. 13., divitias honeste habere.

8. Cuiquam id compertum.] In ed. Cortiana deficit pronomen id; scripti autem tuentur omnes.Supra ex aliis rebus: Harl. 8. et 10. delent praepositionem.

XV. 1. Jam primum.] Vide not. 3. ad c. 7. supra.

« IndietroContinua »