Immagini della pagina
PDF
ePub

aiebant; pars, quod a pueritia consuetam duritiam, et alia, quae ceteri miserias vocant, voluptati habuisset. Nisi tamen res publica pariter, ac saevissumo imperio, bene atque decore gesta.

CI. Igitur quarto denique die, haud longe ab oppido Cirta, undique simul speculatores citi sese ostendunt; qua re, hostis adesse, intellegitur. Sed, quia divorsi redeuntes, alius ab alia parte, atque omnes idem significabant, consul, incertus quonam modo aciem instrueret, nullo ordine commutato, advorsum omnia paratus, ibidem opperitur. Jugurtham spes frustrata, qui copias quatuor in partis distribuerat, ratus ex omnibus aeque aliquos ab tergo hostibus

cium facit,-." Liv. II. 54.,
"Ma-
lo domandam tribunitiam potesta-
tem."

12. Pars quod...habuisset.] Harl. 11. pars...habuisse. Dupliciter autem, more suo, construit, et consuetam habuisset et voluptati habuisset: v. n. 4. ad c. 44. supra.

13. Nisi tamen respublica pariter, etc.] Quasi dixisset, Ego quidem, quomodo ea res se habuerit, parum comperi; illud comperi, rempublicam pariter etc. Simile enthymema intelligendum reliquit Livius I. 12., ubi de morte Tarpeiae proditricis duplici fama memorata, subjungit, "Tenuere tamen arcem Sabini." q. d., Utcumque se ea res habuit, illud tamen constat, tenuisse etc. Adde not. 7. ad c. 24. supra

CI. 1. Quia divorsi redeuntes, ...atque-.] Quia diversi redeun

Ita

tes, sc. erant, quod ex significabant (significantes erant) intelligendum: vide not. 9. ad c. 5. supra. Alius ab alia parte autem amplificatio est Tou divorsi, ut supra c. 46.,“ Legatos, alium ab alio, divorsos adgreditur." Nam frustra Gruterus cum Bongarsio et haec et copulam atque invadunt.

2. Quatuor in partis.] Sic Harl. 8.; vulgo in q. p.

3. Ratus ex omnibus aeque aliquos ab tergo hostibus venturos.] Locus ad hunc diem ab interpretibus frustra tentatus, ex particula aeque scilicet omnibus ingentem molestiam capientibus. Sed piget singulorum sententias recensere: unius Cortii, pro tanta viri gravitate, videtur memoranda. Jungit igitur aeque ab tergo, interpretans juste et directo ab tergo: cujus in senten tiam tametsi ex exemplar

venturos. Interim Sulla, quem primum adtigerant, eohor» tatus suos, turmatim et quam maxume confertis equis ipse aliique Mauros invadunt: ceteri, in loco manentes, ab jaculis eminus emissis corpora tegere, et, si qui in manus venerant, obtruncare. Dum eo modo equites proeliantur, Bocchus cum peditibus, quos Volux filius adduxerat, neque in priore pugna, in itinere morati, adfuerant, postremam Romanorum aciem invadunt. Tum Marius apud primos agebat, quod ibi Jugurtha cum plurimis. Dein Numida, cognito Bocchi adventu, clam cum paucis ad pedites eonvortit: ibi

in Museo Britannico compertum habeo, virum quemdam doctissimum discessisse, qui quidem huc etiam Taciti locum pertraxit, Hist. III. 23., "Neutro inclinaverat fortuna, donec, adulta nocte, luna surgens ostenderet acies falleretque. Sed Flavianis aequior a tergo." nequeo tamen probare. Quid igitur censes? Praecisam ellipticamque loquutionem esse; sic nimirum explendam: Ratus ex omnibus aeque aliquos ab tergo hostibus venturos (sc. et ceteros a fronte lateribusque), h. e., tam aliquos ab tergo, quam alios ab aliis partibus: eodemque redit res, ac si scripsisset Sallustius, aliquos etiam ab tergo; quae quotidiana Latinitas et ipsa non minus elliptica est, si quidem hic intelligere necesse est,-non modo alios ab aliis partibus, sed etiam aliquos ab tergo. Quadrato agmine incedebat Marius, quum speculatores undique redeuntes hostes adesse significabant: consis

tens autem, nullo ordine commutato, ab omni parte frontem hostibus opposuit: ita Jugurtham spes frustrata.

4. Quem primum adtigerant.] Sic Cort., deleto hostes; eique Harl. 4. assentitur. Ed. Romana 1470. qua primum—.

5. In manus venerant.] Vide not. 1. ad c. 89. supra.

6. Quos Volux filius adduxerat.] Pronomen ejus jussu Harl. 3. et 13. expunxi. Notabilis autem nexus, quos...adduxerat, neque... adfuerant. Similiter Hirt. de B. Afric. 97., "Leptitanos, quorum superioribus annis bona Juba diripuerat, et ad senatum questi per legatos, atque arbitris a senatu datis sua receperant,...multat, ideo quod-."

7. Invadunt.] Vide not. 1. ad Catil. c. 43. Infra cum plurimis, verbum substantivam Cort. recte abjecisse, probat Harl. 4.

8. Ad pedites convortit.] Mauros

Latine (nam apud Numantiam loqui didicerat) exclamat, nostros frustra pugnare; paulo ante Marium sua manu interfectum: simul gladium sanguine oblitum ostendere, quem in pugna, satis impigre occiso pedite nostro, cruentaverat. Quod ubi milites accepere, magis atrocitate rei, quam fide nuntii, terrentur; simulque barbari animos tollere, et in perculsos acrius incedere. Jamque paulum ab fuga aberant, quum Sulla, profligatis, quos advorsum ierat, Mauris ab latere incurrrit. Bocchus statim avortitur. At Jugurtha, dum sustentare suos, et prope jam adeptam victoriam retinere cupit, circumventus ab equitibus, dextra, sinistra omnibus occisis, solus inter tela hostium vitabundus erumpit. Atque interim Marius, fugatis equitibus, occurrit auxilio suis, quos pelli jam acceperat. Denique hostes undique fusi. Tum spectaculum horribile campis patentibus: sequi, fugere; occidi, capi; equi, viri adflicti: ac multi, volneribus acceptis, neque fugere posse, neque quietem pati; niti modo, ac statim concidere: postremo omnia, qua visus erat,

scilicet, cum quibus Bocchus postremam aciem invaserat. Absolute convortit, ut supra c. 20.

9. In perculsos acrius incedere.] Sic Cort. ex ed. vet., omisso Romanos: codicem M. S. autem approbatorem adscribo Harl. 11.

10. Erumpit.] Harl. 2., 3., 6., 14., 15., 16., 17., 20., 21., 23., erupit.

11. Occurrit.] Liv. XXXVI. 24., "Adversus quos undique ad opem ferendam occurrunt Aetoli." adde XXI. 61., XXXVII. 32.

12. Tum spectaculum-.] Tacit. Agric. 37., "Tum vero patentibus

locis grande et atrox spectaculum: sequi, vulnerare, capere atque eosdem, oblatis aliis, trucidare...Passim arma, et corpora, et laceri artus, et cruenta humus." Conf. item ejusd. Hist. II. 70.

13. Sequi, fugere, etc.] Malim fugere, sequi. Xenoph. Kúpov П. VII. 1.40., Κατεῖδε μεστὸν τὸ πεδίον ἵππων, ἀνθρώπων, ἅρμάτων, φευγόν των, διωκόντων, κρατούντων, кратоνμéνшv.

14. Occidi, capi.] Vide not. 3. ad c. 62. supra.

15. Qua visus erat.] Harl. 3. quae visui erant.

constrata telis, armis, cadaveribus, et inter ea humus infecta sanguine.

CII. Postea loci consul, haud dubie jam vietor, pervenit in oppidum Cirtam, quo initio profectus intenderat. Eo post diem quintum, quam iterum barbari male pugnave rant, legati a Boccho veniunt, qui regis verbis ab Mario petivere, Duo quam fidissumos ad eum mitteret; velle de se, et de populi Romani commodo, disserere. Ille statim L. Sullam et A. Manlium ire jubet. Qui quamquam acciti ibant, tamen placuit verba apud regem facere, ingenium aut avorsum uti flecterent, aut cupidum pacis vehementius accenderent. Itaque Sulla, cujus facundiae, non aetati, a Manlio concessum, pauca verba hujuscemodi loquutus.

"Rex Bocche, magna nobis laetitia, quum talem te virum, di monuere, uti aliquando pacem, quam bellum, malles; neu te optumum cum pessumo omnium Jugurtha miscendo commaculares; simul nobis demeres acerbam necessitudinem, pariter te errantem et illum sceleratissu

16. Humus infecta sanguine.] Conf. Xenoph. jam ad Catil. c. LXI. allatum.

CII. 1. Post diem quintum.] H. e, sexto die: vide not. 5. ad Catil. c. 48.-Quam-: v. n. 10. ad c. 76. supra.-Mox regis verbis: v. n. 12. ad c. 21.

2. De se et de populi Romani commodo.] Sic Cortius ex unico; vulgo de suo: exquisitius illud, et agnoscit etiam codex M. S. apud F. G. Pottier, item ed. Parisiensis 1470. Flor. II. 6., et exercitus ardor,

"Mox et ipse,
elanguit."-

Continuo insertum vulgo legitur cum his, quod Cortius spurium pronuntiavit, ego autem auctoribus Harl. 13., 14., 17., delevi. Sed et supra Harl. 9. tollendum suadet ad eum.

3. A Manlio.] Harl. 13. delet. 4. Talem te virum.] Ita Harl. 3. pro fide sua singulari; ut supra c. 10. talem hunc virum: vulgo te talem v., quod teretes aures aegre ferant necesse est.

5. Aliquando.] Vide not. 13. ad Catil. c. 52.-Malles: v. n. 8. ad c. 32. supra.

mum persequi. Ad hoc, populo Romano jam inopi visum amicos, quam servos, quaerere: tutius rati volentibus, quam coactis, imperitare. Tibi vero nulla opportunior nostra amicitia: primum, quod procul absumus; in quo offensae minumum, gratia par, ac si prope adessemus: dein, quod parentes abunde habemus; amicorum neque nobis, neque cuiquam omnium, satis. Atque hoc utinam a principio placuisset! profecto ex populo Romano ad hoc tempus multo plura bona accepisses, quam mala perpessus es. Sed, quoniam humanarum rerum Fortuna pleraque regit, cui scilicet placuisse et vim et gratiam nostram experiri, nunc, quando per illam licet, festina, atque, ut coepisti, perge. Multa atque opportuna habes, quo facilius errata officiis superes. Postremo hoc in pectus tuum demitte, numquam

6. Persequi] Persequendi: vide not. 3. ad Catil. c. 17.

7. Amicos, quam servos.] Amicos potius; v. n. 8. ad c. 14. supra.

8. Tutius rati volentibus, etc.] Conf. Liv. VIII. 13. et 21., X. 16., XXVI. 49.; item Terent. Adel. I. 1. 40.-42. Demosth. Ol. III. 9., τῶν Ἑλλήνων ἦρξαν ἑκόντων.

9. Parentes abunde.] Vide not. 1. ad Catil. c. 21.-Mox neque cuiquam omnium: vide ibid. c. 51.

n. 2.

10. Atque hoc utinam a principio placuisset.] Vulgo tibi placuisset; Harl. sex utinam tibi; at melius multo 12., 13., 15., 19., pronomen omittunt. Quintusdecimus autem haec...placuissent; ut Catil. c. 58., **Quia illa foeda atque intoleranda

viris videbantur, haec sequi decrevistis." Ceterum intellige, pacem quam bellum malle.

11. Quam mala perpessus es.] Cortius ex suis omnibus perpessus esses alterum agnoscit Harl. 15., et sensus flagitat. Hic autem deficit optimus Harl. 3., usque ad c. 107., Gothicam manum perpessus.

12. Cui scilicet placuisse—.] Sic cum infinitivo scilicet infra c. 113., "Quae scilicet, tacente ipso, occulta pectoris patefecisse." item supra c. 4.-Experiri: int. te experiri.-Mox Harl. 9. delet per illam.

13. Errata officiis superes.] Abest officiis ab Harl. 2. et 6., nec veretur Cortius id glossatorum commentum dicere: 22. off. e. s.

« IndietroContinua »