Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

scilicet, tacente ipso, occulta pectoris patefecisse. Tamen postremo Sullam arcessiri jubet, et ex illius sententia Numidae insidias tendit. Deinde, ubi dies advenit, et ei nuntiatum est, Jugurtham haud procul abesse, cum paucis amicis et quaestore nostro, quasi obvius honoris causa, procedit in tumulum, facillumum visu insidiantibus. Eodem Numida cum plerisque necessariis, inermus, ut dictum, accedit; ac statim, signo dato, undique simul ex insidiis invaditur. Ceteri obtruncati: Jugurtha Sullae vinctus traditur, et ab eo ad Marium deductus.

CXIV. Per idem tempus advorsum Gallos ab ducibus nostris, Q. Caepione et M. Manlio, male pugnatum; quo metu Italia omnis contremuerat. Illique, et inde ad nostram memoriam Romani, sic habuere: alia omnia virtuti suae prona esse; cum Gallis pro salute, non pro gloria,

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

certare. Sed, postquam bellum in Numidia confectum, et Jugurtham vinctum adduci Romam, nuntiatum est, Marius consul absens factus, et ei decreta provincia Gallia: calendis Januariis magna gloria consul triumphavit. Ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitae.

5. Pro salute...certare.] Liv. XXII. 58. apud Cortium, "Non internecivum sibi esse cum Romanis bellum; de dignitate atque imperio certare."

6. Bellum in Numidia confectum.] Harl. 8. et 18. absolute confectum, omisso bellum.

7. Jugurtham vinctum adduci Romam.] Locus, libris si fides habenda est, male interpolatus: vinctum enim delet Harl. 14.; 8. autem Romam (quod in nonnullis in Romae immutatum est, in reliquis sede incerta vagatur); at 13. utrumque. Et vinctum quidem confodendum censeo. Liv. XXX. 13., "Syphacem in castra adduci, quum esset nuntiatum, omnes velut ad spectaculum triumphi multitudo effusa est. Praecedebat ipse vinctus ;—.

[ocr errors]

8. Calendis Januariis magna gloria consul triumphavit.] Sic princeps Romana, quum vulgo praeponatur isque at ingrata

admodum ista pronominis iteratio, ei—, isque—; similemque maculam eluendam curavi supra c. 79.n. 2.: ac probe omitti pronomen, etiam apposito nomine, docui ad Catil. c. 21. 11. 7. Cum verbo triumphavit autem omnino putidum pronomen. Liv. III. 10., "Tum imperatori exercituique honos suus redditus. Triumphavit de Volscis Aequisque." X. 46., “Venienti Romam triumphus omnium consensu est delatus: triumphavit in magistratu, insigni, ut illorum temporum habitus erat, triumpho." XXXIII. 37., " Brevi post Marcellus Romam venit, triumphusque ei magno consensu Patrum est tus. Triumphavit in magistratu de Insubribus Comensibusque." XXXIV. 52., "Senatus extra urbem Quinctio ad res gestas edisserendas datus est, triumphusque meritus ab lubentibus decretus. Triduum triumphavit." adde XXXVII. 59.

decre

INDEX LATINITATIS

QUAE IN ADNOTATIONIBUS UTCUMQUE ILLUSTRATUR.

A., ab: multa a vobis, h. e., vestra, J. XXXI. 1.; mons vastus ab natura et humano cultu. XLVIII. 7.; timere ab aliquo, LXXXVIII. 7.

Abdicatus magistratu, C. XLVII. 6. Abesse ab Roma, C. XL. 12. Abire praecipitem C. XXV.7.; inul

tum,J.LVIII.7.; repulsum,CX.8. Ablativus absolutus, C. IX. 6., XI. 8., J. LXIII. 1. Abnuere, J. LXVIII. 2. Absolvere paucis, C. XXXVIII. 3. Abunde, C. XXI. 1., J. XIV. 45.,

LXXXV. 41.

Ac, insequente vocali, non adhibendum, J. LXXXV. 24.: vide Atque.

Accendere ad-, C. XXIII. 10.;

in-, h. e., erga, pro, J. VI. 9. Accidere, J. XIV. 37., CVII.9. Accipere, discere, intelligere, C. VI. 1; clamorem ab tergo, J. LVIII. 5.

Acriter sive acriorem Numidiam ingredi, J. XXVIII. 11.

Ad urbem imperatores, C. XXX.

2.; ad certamen venit res, J. XIII. 4; ad Catabathmon prima Cyrene est, XIX. 4.; quamobrem ad inceptum (redeo),XLII. 9.; ad id locorum, LXIII. 13.; ad se versum LXIX. 1.; ad tempus venire, LXX. 9.

Addere in sententiam, C. LI. 37.; dignitatem alicui, LIV. 2. Adducere, absolute, sc. exercitum, J. XCVII. 1.

Adeo, C. XXXVII. 2., 9., J. LXV. 6., CX. 5.

Adesse ferocem, C. LII. 40.: infestum, J. L. 8.; in tempore,

LVI. 3.

Adjectiva, verbis praemissa, cum horum nominativis nimirum ellipticis jungenda, C. VII. 10.; pro abverbiis, XXVI. 8., J. XXXVIII. 1., LXIII. 3. Adjungere (sibi), J. X. 12. Admittere facinus, J. LIII. 11. Adque, atque, J. XXIX. 2., LXXVI. 6.

Adversis vulneribus concidere, C. LXI. 5.; adverso populo partium

esse, J. XLIII. 3.; adverso colle evadere, LII. 3.; adversis equis concurrere, LIX. 5.; adverso corpore cicatrices,LXXXV.

41.

Adversum divitias invictus, J. XLIII. 8.

Aedes, omissum, C. XLIX. 4. Aejer pedibus, C. LIX. 13.; animus, J. XXIX. 1.; animi, LXXI.

2.

Aequabilius atque constantius, C. II.8.

Aeque ab tergo hostibus venire, J. CI.3.

Aequo animo, C. III. 4., J. XXXI. 38.; aequa manu discedere, C. XXXIX. 5.

Aetas imbecilla ambitione corrupta (immo correpta) tenebatur, C. III. 7.-8.; aetatem habere, IV. 1.

Affectare civitates, J. LXVI. 2. Affluere, C. XXXVI. 6. Agere cum aliquo, C. XX. 1.; per dementiam, XLII. 1; attente, LII. 38.; laetum J. LV. 4.; se, LVI. 10.; et ea, Kal TaÛTα, LXXXV.9.; incultius,LXXXIX. 9.; hiberna C. 2.; multum et familiariter cum aliquo, CVIII. 1.; non agitur de-, C. LII. 15.; vigilando, agendo, 59. Aggredi aliquem, translate, J.XVI. 5.; ad rem, J. XCII. 7. Agitare, absolute, vivere, J. XIX.

9.; diversum, XXV. 6.; praesidium, et absolute, LIX. 2.; animo, LXIII. 2.; varium incertumque, LXXIV. 3.

Alienus, cum secundo casu, C. XL.

10.; aliena largiri, LII. 26.; alienas opes expectare, LVIII.

15.

Aliquando, tandem, C. LII. 13. Aliter, alioqui, C. XXIX. 6. Alius pro alius quis, C. XVII. 2.. J. LXXXIX. 5.; quam is, qui mox nominandus, C. XLVIII. 3.; alia gloria fuit alii, de duobus, LIV. 1.; semel positum, bis intelligendum, LVI. 5., J. XIX. 3.;. translate, aliter animatus, moratus, J. XV. 3.; alius deinde alius, XVIII. 10. ; alius post alius, LV. 14.; alius atque alius, LXXII. 6.; aut arma capiebant, aut capientes (alios) ab hostibus defensabant, XCVII. 13. Alter alterius, uterque alterius. C. I. 15. Amare, potare, C. XI. 16.; quae

ira fieri amat, J. XXXIV. 2. Ambo pro ambos, J. XXI. 11. Amicitia bona atque honesta, J. V, 10.; privata, privati amici, XIV.

50.

Amovere senatu, C. XXIII. 2.
Amplexari aliquid, C. LII. 12.
Anceps malum, C. XXIX. 1.
Animantes, C. I. 3.

Animus simulator ac dissimulator, C. V. 5.; in animum inducere, LIV. 6.; timor animi, LVIII. 2.; aeternus, J. II. 4.; animi judicium, IV. 8. ; cum animo volvere, VI. 5.; (in) animo habere, XI. 13.; animum intendere, XX. 3.; animo jam invaserat totum ejus regnum, 17.; in animo haerere, XXVIII. 1.; aeger, XXIX. 1.; animum advertere, XXXV. 11.;

« IndietroContinua »