Immagini della pagina
PDF
ePub

atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare; tum demum periculo atque negotiis compertum est, plurimum ingenium posse. Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita, uti in bello, valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent; neque aliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile his artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum, ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur. Quae homines arant, navigant,

[merged small][merged small][ocr errors]

6. Periculo atque negotiis.] "Ev dià dvôi: periculo (experimento) negotiorum. Ejusdem figurae exempla infra c. 3. n. 10., c. 7. n. 4., c. 16. n. 6. : plura videat, qui volet, in libello nostro, Doctrina Copularum L. L., c. I. n. 127., c. II. n. 139., c. III. n. 73.

7. Compertum est, plurimum ingenium posse.] Sic Regius, item Basil. 2. apud Cortium, omisso in bello; quod supervacaneum supplementum est, si quidem declarat

nunc Sallustius exitum istius certaminis, vine corporis, an virtute animi, res militaris magis procederet.

8. Aequabilius atque constantius.] Tacit. Ann. XV. 21.,“ Quae si arceantur, aequabilius atque constantius provinciae regentur."--Mox Harl. 10. et 23., humanae res; 14., autem delet humanae.

9. Misceri omnia.] Infra c. 10., "Saevire fortuna, ac miscere omnia, coepit." Conf. Tacit. Hist. I. 53., II. 23., III. 73., IV. 49., V.

22.

10. Ad optumum quemque a minus bono.] Sc. quoque; Harl. 14. autem a minus bonis.

11. Quae homines arant, etc.] Agricultura, navigatio, aedificatio, ingenii fructus habendi sunt. Hoc Sallustius voluit quidem significare; scripsit autem, ut scripsit nemo: citat tamen Cortius illud

aedificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique, vitam, sicuti peregrinantes, transegere; quibus, profecto contra naturam, corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque juxta aestumo, quoniam de utraque siletur. Verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui, aliquo negotio intentus, praeclari facinoris, aut artis bonae famam quaerit. Sed, in magna copia rerum, aliud alii natura iter ostendit.

· III. Pulchrum est bene facere reipublicae etiam bene dicere haud absurdum est. Vel pace vel bello clarum fieri licet et qui fecere, et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tamen etsi haudquaquam par

66

Horatii, Od. III. 16. 26., “ Quidquid arat impiger Appulus." quam apte, non fere video.

12. Virtuti omnia parent.] Huc respexit Satyricus ille, ludibundus:

-“Omnis enim res, Virtus, fama, decus, divina humanaque, pulchris Divitiis parent.” (Hor. Serm. II. 3. 94-6.)

13. Dediti ventri atque somno.] Tacit. Germ. 15., "Plus per otium transigunt, dediti somno ciboque."

14. Sicuti peregrinantes.] Quasi humana omnia a se aliena putantes, ad munera vitae exsequenda numquam accincti. Scholiast. Harl. 4., Quia sicut peregrinantes transeunt de loco ad locum, non inquirentes quibus moribus homines vivant, nihil faciunt, unde nomen acquirant; et post discessum eorum nulla est fama: sic isti, dum vivunt,

nihil fecere, ut post essent in memoria.-Mox Harl. 13., voluptati corpus, anima oneri: vide not. 3. supra.

15. Juxta aestumo.] Scilicet, utramque nihili. Sic infra c. 37., "Quo minus mirandum, homines egentis, malis moribus, maxuma spe, reipublicae juxta ac sibi consuluisse,"-hoc est, quum sibi, tum etiam reipublicae, male consuluisse. Et c. 61.," Ita cuncti suae hostiumque vitae juxta pepercerant."

sc. minime.

16. De utraque.] Harl. 4. et Burn., item Leidensis L., utroque, non male infra c. 5., " Inopia rei familiaris, et conscientia scelerum ; quae utraque (quorum utrumque) -." Siletur: vide not. 4. ad c. 1. supra.

17 Vivere.] Κατ ̓ ἐξοχήν.

gloria sequitur scriptorem, et auctorem, rerum; tamen in primis arduum videtur res gestas scribere: primum, quod facta dictis sunt exaequanda: dehinc, quia plerique, quae delicta reprehenderis, malevolentia et invidia putant: ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit; supra ea, veluti ficta, pro falsis ducit. Sed ego adolescentulus initio, sicuti plerique, studio ad rempublicam latus sum; ibique mihi advorsa multa fuere. Nam, pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quae tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium; tamen, inter tanta vitia, imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur: ac me, quum ab reliquorum malis mo

III. 1. Sequitur.] Sic Harl. 22., | Cortiani tres, Leidens. L. optimus, atque ed. Ascensiana; vulgo sequatur, perperam.

2. Facta dictis sunt exaequanda.] Liv. VI. 20., "Quum ea quoque, quae bello gesta essent, pro fastigio rerum oratione etiam magnifica, facta dictis aequando, memorasset; (dicitur) nudasse pectus, etc."

3. Malevolentia et invidia putant.] Sc. reprehendisse; et recte Cort. ejecit vulgatum dicta.-Mox ed. Cortiana et gloria, librarii lapsu. 4. Aequo animo accipit.] Facile, lubentur, credit.

5. Supra ea. Quaecumque memoraveris supra ea, quae sibi quisque facilia factu putat. Ceterum expressit Noster Thucyd. II. 35., quem lege.

Sic Pseudo-Sallustius de Rep. Ord.
II. 1.,
"Sed mihi studium fuit
adolescentulo rempublicam capes-
sere, etc." Studio autem, cupidi-
tate, ut III. Hist. Ep. Pompeii,
"Equidem fateor, me ad hoc bel-
lum majore studio, quam consilio,
profectum."

7. Imbecilla aetas.] Eleganter : i. e., propter imbecillam aetatem ambitione corruptus tenebar: sic Jug. c. 63., “Ubi primum aetas militiae patiens fuit." adde Rupert. ad Tacit Ann. I. 46. 3.

66

8. Corrupta tenebatur.] Lubenter conjecerim correpta, quod cum tenebatur sit magis consentaneum : Virg. Georg. IV. 405., Correptum manibus vinc'lisque tenebis." Quasi dixisset Sallustius, se, utpote adolescentulum, ambitione semel correptum constrictumque vincula

6. Sed ego adolescentulus, etc.] ejus rumpere nequisse. Jug. c.

ribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido, eademque, quae ceteros, fama atque invidia vexabat.

IV. Igitur, ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit, et mihi reliquam aetatem a republica procul habendam decrevi, non fuit consilium, secordia atque desidia bonum otium conterere; neque vero, agrum colendo aut venando, servilibus officiis intentum, aetatem agere: sed, a quo incepto studio ambitio mala detinuerat, eodem regressus, statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere; eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus reipublicae, animus liber erat.

24., "Armis obsessus teneor." Liv. XXII. 44., constrictum teneri.

9. Eademque, quae ceteros,-] Ita legendum conjecit Cortius, quum in scriptis aliquot reperisset eademque ceteros fama; vulgo eadem, q. c., f.-, sine copula, quam insequens pronomen absorpsit. At Harl. 11. eademque fama, q. c., atque-: scilicet ipsam illam lectionem in exemplari viderat librarius, sed voluit homo constructionem expedire. Gronovius autem sextum casum malebat: honoris cupido eâdem, quâ ceteros, famâ atque invidiâ vexabat; idque receperunt nonnulli. Quid si eademceteris? ut nimirum Graecisque mus sit: vide not. 8. ad c. 20. infra.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

2. Servilibus officiis.] Recte Scholiast. Harl. 4., Quae sunt officia corporis: supra c. 1., "Animi imperio, corporis servitio, magis utimur."

3. Ambitio mala detinuerat.] Sic Harl. 4., Leidenses D., E., atque ed. Parisiensis 1470., omisso pronomine me, eleganter, ut infra c. 7., "Ni ea res longius ab incepto traheret."

4. Memoria digna.] Ed. Romana 1470, memoria omisso, uti quaeque digna videbantur, sc. quae perscriberetur.

Igitur de Catilinae conjuratione, quam verissume potero, paucis absolvam: nam id facinus in primis ego memorabile existumo, sceleris atque periculi novitate. De cujus moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi facio.

V. LUCIUS CATILINA, nobili genere natus, magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic, ab adolescentia, bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis, grata fuere; ibique juventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, vigiliae, algoris, supra quam cuique credibile est animus audax, subdolus, varius, cujus rei libet

5. Igitur de Catilinae conjuratione-.] Harl. 10. Igitur C. de conj., ut Jug. c. 61. Massivae de nece. Ed. Ven. et Mediol. De Catilinae igitur conjuratione.

6. De cujus moribus-.] Ita Harl. 3. optimus et 18., Leidens. H., ed. Aldina I., et Gryphiana, omisso hominis; quod ex margine irrepsisse significat etiam Harl. 12., qui habet post moribus locatum. Atque istud hominis frustra ab Rivio denuo intrusum, recte judicavit doctiss. Wopkens. Lect. Tull. 1. II. c. 13., qui ibidem pronominis usum pluribus illustravit. Et, quam jejuni critici erat, ista ratione cavere, ne quis relativum ad proxime superius nomen referret, quasi non index rei, moribus, continuo sequeretur! Cortius tamen Riviano judiciolo tacitus adqui

escit.

omnium est, Harl. 3., sequutus sum ;
atque ita Sallustium scripsisse, jam
olim conjecit Ciacconius: vulgo
faciam. Sic Noster Jug. c. 5.,
"Sed prius, quam hujuscemodi rei
initium expedio, pauca supra repe-
tam."
Item Cic. Phil. II. 1.,
"Cui prius, quam de ceteris rebus
respondeo, de amicitia, quam a me
violatam esse criminatus est,...
""
dicam.
pauca
idemque alibi

saepe.

V. 1. Nobili genere.] Sc. Sergiorum.

2. Ibique.] In iisque.

3. Corpus patiens-.] Virg. Aen. IX. 607., Patiens operum parvoque adsueta juventus." Tacit. Ann. IV. 1.," Corpus illi laborum tolerans, animus audax."

4. Supra quam cuique credibile est.] H. e., supra quam omni

bus. Verbum substantivum autem, Harl. 10. abjecit: 11. credibile

7. Quam initium narrandi facio.]| Cod. unicum, sed qui unus instar esset.

« IndietroContinua »