Immagini della pagina
PDF
ePub

simulator ac dissimulator: alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus: satis eloquentiae, sapientiae parum. Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta, semper cupiebat. Hunc, post dominationem Lucii Sullae, lubido maxuma invaserat reipublicae capiundae; neque, id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quidquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus

5. Animus...simulator ac dissimulator.] Aptus paratusque ad quidlibet vel simulandum vel dissimulandum: sc. nomina verbalia pro adjectivis. Sic Jug. c. 63., "Animus...lubidinis et divitiarum victor." et c. 64., "Cui...inerat contemtor animus et superbia, commune nobilitatis malum." Liv. XXVII. 18., " Levis et concursator hostis," et XXXI. 35., Pedes concursator et vagus."

6. Satis eloquentiae, sapientiae parum.] Vulgo loquentiae; quomodo memorat Gellius I. 15., Valerium Probum, grammaticum illustrem, brevi antequam vita decederet, legere coepisse, quod scilicet loquentia novatori verborum Sallustio maxime congrueret, eloquentia cum insipientia minime conveniret: et ita Harl. 9.; ineptissime, nec me judicium moribundi Valerii terret. Primum enim non tam novator verborum Sallustius, quam renovator; gaudetque magis in priscis revocandis, quam in novis excudendis. Deinde M. Tullius in praefatione

librorum de Inventione Rhetorica, non modo profitetur, eloquentiam a sapientia sejunctam exsistere posse, sed docet, civitatibus quantopere nocere soleat eloquentia, si quando a sapientia sejuncta exsistat :-"Ac me quidem diu cogitantem, ratio ipsa in hanc potissimum sententiam ducit, ut existimem, sapientiam sine eloquentia parum prodesse civitatibus, eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse numquam." Quid igitur magis consentaneum, quam Catilinae, ad libertatem patriae exstinguendam grassanti, satis— atque adeo nimium-eloquentiae fuisse, sapientiae parum?

7. Reipublicae capiundae.] Cic. pro Domo 10., " Oppressa captaque republica." Auct. de Rep. Ord. I. 4., "Neque receptam, sed captam a te rempublicam." Vide not. 7. ad c. 11. infra.

8. Quidquam pensi habebat.] Pro quidquam pensum habebat, h. e., perpendebat : vide not. 8. ad c. 23. infra.

ferox inopia rei familiaris, et conscientia scelerum; quae utraque his artibus auxerat, quas supra memoravi. Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus

9. Quae utraque—.] Inopiam et conscientiam: sic infra c. 31.," Ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat." Vide not. 4. ad c. 20. infra. Quae utraque autem pro quorum utrumque: infra c. 30., ii utrique.

10. Corrupti civitatis mores, quos-.] Mores scilicet, frustra enim Cortius respiciendum docet civitatis. 11. Pessuma ac divorsa inter se mala.] Intellige diversa maxime, diversissima. Ita saepe vis superlativi cum vicino positivo quasi communicanda est: infra c. 14., "Ii Catilinae proxumi familiaresque erant," i. e., familiaresque maxime et c. 51., "Hi primo coepere pessumum quemque, et omnibus invisum, indemnatum necare." Jug. c. 103., Quorum et fides cognita, et ingenia validissuma erant," i. e., cognita maxime. Tacit. Ann. I. 48., " Illi...statuunt tempus, quo foedissimum quemque, et seditioni promtum, ferro invadant." Ibid. VI. 8., “ Ut quisque Sejano intimus, ita ad Caesaris amicitiam validus." Idem Germ. c. 29., "Levissimus quisque Gallorum, et inopia audax, dubiae pos

66

[ocr errors]

sessionis solum occupavere." Similiterque potest comparativum adnexo positivo vim adverbii magis commodare. Noster Jug. c. 89., "Majora et aspera adgredi tempus visum." Tacit. Ann. I. 68., "Atrociora Inguiomero et laeta barbaris (suadente)." Idem Germ. c. 32., "Excipit (equos) filius, non, ut cetera, maximus natu, sed prout ferox bello et melior." Liv. I. 25., "Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt; eo majore cum gaudio, quo prope metum res fuerat.” Ubi Gronovius: Divide majore in magis magno, ut subaudire magis ad prope possis. Ut apud Senecam de Constant. Sap. c. 11., "Ut quisque contemtissimus et ludibrio est, ita solutissimae linguae est." ubi vis praecedentis tertiae collationis prorogatur ad proximum ludibrio: ut perinde sit, ac si dixisset, ut quisque maxime contemtus et ludibrio est. Tacitus Ann. VI. 45., "Tanto acceptius in vulgum, quanto modicus privatis aedificationibus." id est, tanto magis acceptum, quanto ille modicus. Haec et plura vir ille doctissimus. Alia ibidem Drakenborchius.

admonuit, supra repetere, ac paucis instituta majorum domi militiaeque, quomodo rempublicam habuerint, quantamque reliquerint, ut, paulatim immutata, ex pulcherruma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

VI. Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Trojani, qui, Aenea duce, profugi, sedibus incertis vagabantur; cumque his Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more viventes, incredibile memoratu est, quam facile coaluerint. Sed, postquam res eorum, civibus, moribus, agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, in

IV. 6.

12. Habuerint.] Gesserint, ad- | Homericum or' elxov, et Homerice ministraverint. Conf. Tacit. Ann. omnino Livius XXXII. 14., "Dedidere deinceps sese, qui Argenta, quique Pherinum, et Thimarum, et Lisinas, et Stimonem, et Lampsum, habent.”

13. Ut... facta sit.] Cic. in Pis. 2., "Omitto, ut sit factus uterque nostrum," sc. consul. Exempla satis obvia sunt: ceterum, quemadmodum hic post quomodo Sallustius, sic post quo pacto, particulam ut adhibuit Horatius, Serm. I. 8. 42. et Epist. II. 1. 172.

VI. 1. Sicuti ego accepi.] Didici, intellexi: sic Jug. c. 9., “ Ubi, quae fama acceperat, ex literis imperatoris ita esse cognovit," et alibi saepe. Auctorem autem sequutus est Catonem, ut docet Serv. ad Virg. Aen. I. 6.

2. Habuere.] Sic Jug. c. 18., "Africam initio habuere Gaetuli," adde ibid. c. 17. Loquutio a Graecis accepta: notissimum est illud

3. Genus hominum agreste, etc.] Cic. pro Sext. c. 42., "Homines, nondum neque naturali neque civili jure descripto, fusi per agros ac disspersi." Virg. Aen. VIII. 316., "Quis neque mos neque cultus erat." Conf. Jug. c. 18.

4. Liberum atque solutum.] Scilicet, liberum ab imperio, solutum a legibus vide not. 3. ad c. 2. supra.

|
5. Res eorum.] Jug. c. 18., "Sed
res Persarum brevi adolevit." Liv.
res Trojana, Latina, Albana, Ro-
mana, etc.

6. Sicuti pleraque mortalium

vidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique finitumi bello tentare: pauci ex amicis auxilio esse; nam ceteri, metu percussi, a periculis aberant. At Romani, domi militiaeque intenti, festinare, parare, alius alium hortari; hostibus obviam ire; libertatem, patriam, parentesque armis tegere; post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant; magisque dandis, quam accipiundis, beneficiis amicitias parabant. Imperium legitimum, nomen imperii regium habebant: delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum, reipublicae consultabant: hi, vel aetate vel curae similitudine, PATRES adpellabantur. Post, ubi regium imperium, quod initio conservandae libertatis atque augendae reipublicae fuerat, in superbiam dominationemque convortit; immutato more,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

eam legis tollendae esse." Ib. 31., “ Qui utrisque utilia ferrent, quaeque aequandae libertatis essent.” Ib. 39.," Quod unum exaequandae sit libertatis." Idem V.3., " Quid illos aliud...timuisse creditis... nisi concordiam ordinum, quam dissolvendae maxime tribunitiae potestatis rentur esse ?" Ib. 6., " Adeo, quidquid tribunus plebi loquitur, etsi prodendae patriae dissolvendaeque reipublicae est, assuestis aequi audire." Alibi passim, ut XXVII. 9., XXXIV. 54., XXXVIII. 50., XL.

29.

10. Convortit.] Sc. se: sic absolute infra c. 52., " Nae ista vobis mansuetudo...in miseriam vortet." et Jug. c. 85., "Mihi... benefacere jam ex consuetudine in naturam vortit." et Cic. Brut. c. 38.,

annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

VII. Sed ea tempestate coepere se quisque extollere, magisque ingenium in promtu habere. Nam regibus boni, quam mali, suspectiores sunt, semperque his aliena virtus formidolosa est. Sed civitas, incredibile memoratu est, adepta libertate, quantum brevi creverit; tanta cupido gloriae incesserat. Jam primum juventus, simul laboris ac belli patiens erat, in castris per usum militiam discebat: magisque in decoris armis et militaribus equis, quam in scortis atque conviviis, lubidinem habebant. Igitur talibus viris non labos insolitus, non locus ullus asper aut arduus

"Sed hoc vitium huic uni in bonum convertebat."

VII. 1. Magisque ingenium in promtu habere.] Hoc est, apertiusque ingenii vires simul fructusque ostendere. Atque hic lubet adscribere verba luculenta Longini de Subl. sect. 44. Οὕτως ἅπασαν δου

to carmen agnoscitur." Idem Tusc. IV. 6.," Simul objecta species cujuspiam est, quod bonum videatur, ad id adipiscendum impellit ipsa natura." Sic Livius passim: IV. 5., V. 25., 38., VI. 7., 19., 24., IX. 25., 26., 40., X. 17., 28., 34., 35., etc. Laboris ac belli: ev dià dvoîv,

λείαν, κἂν ᾗ δικαιοτάτη, ψυχῆς γλωτ- | laboris bellici ; vide not. 6. ad c. 2. τόκομον καὶ κοινὸν δή τις αποφήναιτο supra. Atque ita locum constituit δεσμωτήριον. Cortius, adeoque strenue emendationem suam in excursu defendit, vix ut queas obniti: vulgo simul ac b. p. e., in castris per laborem usu m. d.

2. Incesserat.] Quasi intransitive; sc. homines: et sic saepe.

3. Jam primum-.] Habent hae particulae vim quamdam inchoativam, quam interpretatur Ascensius, ut hoc primum dicam: alterum exemplum infra est c. 15.; adde Tacit. Ann. IV. 6., ubi Freinsh., ut hinc exordiar.

4. Simul laboris ac belli patiens erat.] Simul ac Cic. Acad. IV. 27., "Simul inflavit tibicen, a peri

[ocr errors]

с

5. Decoris armis,] Harl. 11. decoribus, quod Sallustium hic quoque scripsisse, sicut in fragmento apud Priscian., 1. VI., jam suspicatus est Ciacconius.

6. Juventus...discebat...habebant.] Ita solet Sallustius nomini collectivo bina verba, alterum sin

« IndietroContinua »