Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

PRAEFATIO.

Non eram nescius, quum id, quod Gottlieb Cortius tractasset, mihi retractandum susciperem, fore, ut in reprehensionem incurrerem temeritatis. Sed, re perspecta, mihi constabat, illum magnum quantumvis virum e segete uberrima stipulas nonnullas ad spicilegium reliquisse: ad quas igitur colligendas me accinxi. Quibus autem subsidiis librorum fretus ad recensendi officium accesserim, paucis dicendum est.

Codices igitur M. S., in thesauro literarum illo nobilissimo, Museo Britannico, conservatos, excussi viginti quinque: scilicet Harleianos tres et viginti, Regium unum, unum Burneianum. Ex Harleianis autem sexdecim cum contextu Cortiano diligentissime, verbum cum verbo, comparavi: ceteros coactus eram festinantius percur

rere.

Nam, quum, nondum gnarus satis qua ratione catalogus consulendus esset, temere progressus tandem ad sylvam librorum Latinorum non mediocrem pervenissem, eaque perlustrata Sallustii exemplaria sexdecim reperissem, postea, ingentem praedam me nactum ratus, nec suspicans alibi plura esse, omisi latius explorare. Jamque (ut mihi videbar) ad finem propemodum operis perveneram, quum tandem nescio cur metus animum incessit, ne parum rite catalogum tractassem, iterumque adito illo rescivi alios praeterea codices scriptos exstare septem. Ceterum satis confido, nihil admodum boni etiam in hisce me fugisse, si quidem, quo tempore ad hos excutiendos accesseram, suspecta loca omnia jam enotata habebam. Verum enim vero licet errorem meum etiam felicem pronuntiare; nam per indicem si initio, more usitato, catalogum explorassem, duo codices, quos mihi videor non frustra consuluisse, omnino me latuissent; scilicet nume

« IndietroContinua »