Immagini della pagina
PDF
ePub

ros praeferentes 2541. et 2675., quorum indicis auctor nullam habuit rationem.

Ceterum de meritis codicum est mihi hic, more

editorum, aliquid pronuntiandum. Harl. primus igitur, (quem scilicet ita constitui; omnium autem indicem sum infra adscripturus) membranaceus, saeculi XII., codex egregius est, quem tamen damnosa dies male mulctatum dimisit, nam post c. 79. B. J. desiderantur omnia. Secundus et sertus, alter anno 1297. scriptus, recentius alter, chartaceus uterque, ita consentiunt inter se et cum duobus a Cortio collatis (Senat. 2. et Heussian.,) ut credibile sit hos omnes consanguineos esse : quem propter consensum hi duo codices, quum sint ipsi in numerum meliorum referendi, mihi tamen minus quam alii multi profuerunt, haud saepe quidquam boni ostentantes, quod non prius Cortius arripuisset: sextus vero semel atque iterum emendatior evasit, videturque ex exemplari jam aliquatenus cum melioribus collato exscriptus. Tertius, saeculi XIV., ex foliis membranaceis et chartaceis intermixtis constat: est autem hic longe omnium optimus, numquam satis laudandus, quem monitorem officii passim sum sequutus : ceterum folia antepaenultima duo, item ultimum, manus sacrilega deripuit. Quartus, ejusdem saeculi, membranaceus, bonus in primis est; porro scholiis aliquando non ineptis instructus, quorum pauca hic atque illic adscripsi : hunc possedit olim, parum tamen feliciter usus est, Antonius Thysius. Quintus, septimus, decimus, Conjurationem Catilinariam tantummodo complectuntur: et postremus quidem non spernendus est, cum primo magna ex parte conspirans; alteri autem exigui admodum pretii. Octavus, mediocris plerumque, nonnumquam laudem aliquam adsequitur etiam singularem. Nonus, compendiose et gravi manu, ceterum satis religiose scriptus est, neque ex vilissimo exemplari : fuit autem olim Bibliothecae S. Martini apud Lovanienses, et hunc contulit jam Cypr. a Popma, cujus editio Lovanii prodiit anno 1572. : atque ex hoc bene explevit ille locum de B. J. c. 44., etsi viri docti audire noluerunt : “Sed,

neque muniebantur ea, neque more militari vigiliae deducebantur.” Sed, quod ibi Popma codicem antiquissimum praedicat, non ita antiquus esse potest codex chartaceus, nec dubitavi hunc in numerum saeculo XIV. prognatorum referre: ceterum nihil prohibet, quo minus codex recentissime scriptus satis vetustum exemplar habeat expressum ; et tertius ille insigne documentum est, quam frustra sint, qui in manu scriptis libris nihil nisi aetatem respiciunt. Undecimus, saeculi XV., inaequalis admodum est, contextum exhibens nunc misere vexatum, nunc unice sanum: nimirum bonus librarius, exercito ingenio fessus, interdum satis habuerat exemplar suum fideliter sequi, quod mihi constat egregium fuisse : utinam id minus importunum librarium invenisset! Duodecimus, ejusdem saeculi, ab homine scriptus est, qui ne verbum quidem Latinum intellexit, ac vix tres continuae voces turpi menda carent. Sequuntur autem duo eleganter admodum scripti, quodque magis refert, probi praecipue: quos deinceps satis mediocres duo excipiunt: saeculi XV.omnes. Septimusdecimus omnium vetustissimus est, saeculi XI.; ceterum haudquaquam parem probitatis laudem potest sibi arrogare: nonnumquam vero solus hic ex omnibus caret interpolatione, Reliqui, ne multus sim, saeculorum sunt XIV. et XV.; ex hisque 18. et 23. meliores. Regius et Bur: neianus recentissimi sunt, alter paucis annis ante, alter paucis etiam post, quam impressa exempla: ria prodierant, scriptus : hunc tamen ex satis vetusto codice autụmo expressum, etsi solus ordinem librorum immutavit, Bello Jugurthino praeposito. Atque hactenus haec: ceterum ad codicum M. S. varietatem lectionis quod attinet, hanc fere legem mihi proposui, ut, si quid memorabile ostentabant, quod Cortius in suis non reperisset, id diligenter adnotarem; aut, si quando de binis lectionibus dubitabam, ut pro utraque codicum suffragia indicarem : nam omnem farraginem lec

tionis Cortiano more acervare, supervacaneum

putavi.

Editiones autem contuli,-principes illas tres, Parisiensem, Venetam, et Romanam, 1470.; Parisiensis tamen Conjurationem Catilinariam tantummodo inspexi: Venetam autem, tametsi eamdem jam Gruterus, Wassius, Cortius, pro se quisque contulerant, minime tamen supervacaneum comperi denuo contulisse : et Cortius quidem illos notavit, quod hanc remissiore cura tractassent; sed piget dicere, quam remisse tractaverit ipse; id quod ex notis nostris apparebit, nam quoties illius mentionem feci, toties fere tacet Cortius. Deinde Mediolanensem 1474., Venetam alteram 1478., Ascensianam Lugd. 1511., Aldinas 1509. et 1521., Juntinam 1527., Colinaei 1536., Gryphianam 1551., Basileensem 1564., Thysianam 1654., et Hackianam 1677. Wassiana non fere usus sum, quum neque apud me ad manus esset, et compertum habuissem Cortium illam diligentissime pertractasse. Havercampi ex varietate lectionis quidem fructus aliquantulum cepi; eaque sola operis parte usus sum: nimirum in tanta mole adnotationis ne verbum quidem de suo ipse adjecit; et vero, quum judicium suum (si modo habuit aliquid judicii) Grutero et Wassio vinctum

« IndietroContinua »