Immagini della pagina
PDF
ePub

medio, contrarioque errore, addito m, III, 36, 5 ortum in senatu aut in populum misisset (quod tres illi editores tenuerunt), nisi quod ibi nocuit etiam m littera sequens (ut V, 32, 3, de quo loco dicam)?). Verum, ut dixi, hoc mendi genere sententia fere non obscuratur; gravius alterum est genus, quod in Livii codicum archetypo, ut in aliis codicibus antiquis etiam Græcis) late patuisse significavi, ut voces casu, genere, numero prave accommodarentur ad vicinas, quod aut librarius eas cum illis coniunctas putaret aut saltem obscure in animo calamum regenti hæreret formæ grammaticæ proxime præcedentis memoria proximeve sequentis cogitatio præciperetur. Huius generis e libro tertio et quarto exempla hæc sunt: III, 6, 3 ea colluvione (pro colluvio propter sequentes ablativos), 9, 10 non illud consulare imperium (non illum), 13, 8 vades publicos dedit (publico recte Gronovius restitui voluit; publici vades essent a populo dati, non populo), 18, 3 demerendo beneficio (demerendi), 34, 6 ad rumores hominum de unoquoque legum capite edito (editos Dukerus restitui iure voluit; nocuit fortasse etiam sequens littera s), 40, 7 quoscunque magistratus (quodcunque, de quo loco seorsum dicam), ibd. 11 de eo quo Valerius Horatiusque – insimulent (de eo, quod; pravum Alschefskius, Weissenbornius, Hertzius secuti sunt), 50, 11 profligatam iam rem – Romæ esse insecutosque

et

1) De eodem erroris genere in codice Puteani et tertia decade

dicam breviter ad XXIII, 3, 3. Non nego fieri potuisse, ut Livio semel iterumve sub acumen stili venerit in potestatem, in amicitiam alicuius esse; tamen hæc multo rectius ex antiquis codicibus adnotari quam in nostrarum editionum contextu uno et altero loco poni puto, qnandoquidem in pluribus locis retinemus in potestate. Codex quidem Mediceus longe sæpius quam ceteri, quod quidem constet, 111 prare additum habet, ex quo uno quæ monstra Alschefskius in Livii orationem intulerit (velut VIII, 12, 5 partium in rempublicam memores), pudet dicere.

(insecutique), 56, 12 appellationis causa, in quam (in quod, de quo loco dicam separatim), IV, 8, 6 id quod tunc erat magis necessarium (id quod tunc erat, magis necessarii, de quo loco dicetur separatim, magis etiam de c. 7, 11), 13, 4 tanto apparatu consiliorum et certaminum (et certamine), 35, 6 ad spem consulatus in partem revocandam (revocandi, ut scribendum esse demonstrabo), 37, 2 fatigatis Etruscis in societatem urbis agrorum que acceptis (accepti), 49, 11 dignos enim esse qui (dignum)'). Eodem modo sæpe verborum (quæ grammatice dicuntur) numerus addita detractave littera n accommodatur ad verbum vicinum; velut hoc errore III, 40, 7 scriptum est haberent, iudicabant pro iudicabat,

recte obsequentibus recentissimis editoribus, et eodem capite 10 præessent, controversiam fecerint (Med., Par., Klock.) pro fecerit, uno sequente Alschefskio, et 42, 5 fefellerunt, contulerant pro contulerat, eidem probatum, et 49, 3 si iure ageret, aiebant, si vim afferre conarentur, pro conaretur, retentum, quod vix credas, etiam a Weissenbornio et Hertzio). Personarum, temporum , modorumque terminationes magis sono litterisque distinctæ non tam errori obnoxiæ erant; scriptum tamen IV, 4, 6 ne propinquitatibus immisceamur, caveant pro cavent (nec reformidavit Alschefskius sequi), III autem 21, 6 peccatis pro peccate propter imita mini male intellectum. Tertium quoddam mendorum genus e codice archetypo ad omnes pro

non

) In eodem genere non dubito ponere III, 48, 1: decemvir alie

natus ad libidinem animo, ipso verborum ordine et verbis

ad libidinem mendum arguentibus, quod Gronovius vidit. ?) Prius verbum accommodatum est ad posterius VII, 28, 9 (es

sent, traduntur pro esset). Ex eodem genere est, adiuncto alio errore, quod I, 14, 4 in Med., Par., Leid. utroque scribitur vastantur agri quod cet. Nam agri nominativo casu acceptum est.

pagatorum, paulo illud minus frequens, cernitur in verborum vicinorum transpositione; quemadmodum enim in III, 55, 8 in codice archetypo fuit: hac iuris lege interpretes pro eo, quod recte editur: hac lege iuris interpretes, sic in præfatione operis § 5 is scriptum habuit sane: prisca tota illa mente (pro hoc: prisca illa tota mente), quod prorsus frustra Weissenbornius defendere conatur; neque enim pronomen illa ab adiectivo suo separatum et alii adiectivo ad aliud substantivum pertinenti ita subiectum, ut, quoniam terminatione non differt, casu quoque cum hoc coniunctum putetur, ullam recipit excusationem; idemque error in his locis versatus est: II, 15, 3 (hostibus potius quam portas regibus in Med., Par., Rhen. pro vero: portas quam regibus, quod in codicibus inferioribus est ex emendatione, ut videtur), III, 70, 6 (quibus sibi in Med., Par. pro: sibi quibus), III, 72, 6 (vocatæ valet in Med., Par. pro: valet; vocatæ), VII, 38, 9 (et ætate haberet in Med., Par., Leid. 1, Lov. 4, Klock., in ceteris correctum haberet, et ætate), VIII, 12, 13 (Æmilius tum cuius fasces erant in Med., Par., Gaertn., Lov. 4, unde alii Æm. tamen cuius f. e., alii tum omittunt; recte editur cuius tum), VIII, 24, 4 (ut ceterum pro: ceterum ut), VIII, 32, 9 (adversus singula quæ pro: adv. quæ singula), VIII, 36, 10 nec ira magis quam publica privatum compendium, quod unum Alschefskius non est sequi, quum in ceteris libri VII et VIII locis prava teneret), IX, 4, 9 (illis ut --- ita nobis pro: ut illis). His exemplis addendum esse IX, 6, 12, ubi ordine ad eum locum ventum erit, ostendam.

Poteram similiter de ceteris mendorum generibus ex archetypo ad omnes codices propagatis dicere, de geminatis litteris et syllabis (ut I, 32, 11 rex ex pro rex)'), de semel scrip

ausus

8

^) Ex hoc genere est quam quam scriptum pro qua m VII, 37,

(in Med. uno VIII, 4, 10 unde unde pro unde, sequente Al

e

tis, quæ bis scribi debebant, etiam de erroribus ex vetustiore verborum forma ortis, etsi ii non multi sunt (IV, 13, 13 consilia ex consili). Nullum est enim errandi genus ex iis, quæ in antiquis, qui supersunt, codicibus reperiuntur, quod non iam in huius decadis codice archetypo versatum sit; itaque facile esset cum his, quæ posui, exemplis similia codicibus Puteani, Bambergensi, Vindobonensi tertiæ, quartæ, quintæ decadis comparare. Atque est etiam, ubi non negligentia sed pravo iudicio, quum a sententia aberratum esset, aut ipse codicis archetypi librarius aut iam alius illo antiquior verba mutaverit, ut VII, 41, 6, ubi, addito qui propter eorum male intellectum, deinde fugissent pro fugisset scriptum est, et VII, 30, 10 (iubeatis pro iubetis) et IV, 31, 3 (magnis animis atque ingeniis pro: magni animi atque ingenii), de quibus locis in ordine dicetur. Quam antiqui huiusmodi sint in verbis coniungendis sententiisque percipiendis errores, quos scriptura sine ulla interpunctione decurrens obiiciebat, et inde scripturæ depravationes, vel e Gellii aliquot locis intelligi potest, velut ex iis, quæ VII, 2 de Cæsellio Vindice narrat, aliisque exemplis declarabitur ad XXVIII, 40, 51). Aliquot locis mendum errore natum iam in codice archetypo interpolando occultatum erat, cuius rei manifestum exemplum est in I, 56, 11, ubi quum ex Tar

[ocr errors]

schefskio); et tamen II, 2, 1 quum tandem ex necubiubi restitutum esset verum necubi, Hertzius rediit ad infelix Gronovii inventum ne ubiubi, quasi pro eo, quod est ne quis aut ne

quis quam, dicas ne quisquis. -) In eodem genere pravæ mutationis ponendum id est, e quo II, 40,

8 frustra sententiam efficere conantur: nec tibi turpius quam mihi miserius, ubi recte Bekkerus secutus est emendationem iam in codice Gaertneriano factam nec tibi turpius nec mihi miserius. Quærebatur alterum comparationis membrum. (Quod nuper quam sublatum nec tamen pec additum est, ferri nullo modo potest.)

quinii ut Sextus ortum esset facillimo errore (præsertim si Tarquini scriberetur) Tarquinius Sextus, post fuerat additum est ut (Tarquinius Sextus, qui Romæ relictus fuerat, ut ignarus responsi esset)?); alterum non minus manifestum notabo et corrigam in c. IV, 25, 7 (consilia de movendo bello, consiliadmovendo bello, inde consilia ad movenda bella), paulo obscuriora in III, 38, 10 et IV, 7, 11 et, quod corrigere nequeo, IV, 43, 5.

Sed hæc, ut dixi, rara sunt exempla illius interpolationis generis, quod in recentioribus codicibus multis partibus et frequentius et audacius est; multo latius iam in codice archetypo patuit alterum illud genus, quod verbis continetur ad orationem explendam sententiamve declarandam adscriptis, deinde errore (neque enim consilium fuit aut iudicium, quid Livii esset, quid non) in ipsam orationem receptis. Atque huiusmodi quædam esse interpretamenta, quæ omnium codicum consensu confirmentur, ratione certissima convincantur, concedunt necessario etiam ii, qui raro quicquam huiusinodi concedunt; sed ut certius res iudicetur, ponam primum in conspectu collecta, quæ ab aliis in hoc genere recte notata, nonnulla consensu damnata sunt. Attendi autem velim in uno et altero exemplo, quam leviter festinanterque talia interdum adscripta sint, additamento aut non recte in orationis structuram incluso (velut IV, 32, 7 eos adscriptum est, quum ii deberet, et VI, 17, 6 id pro eo, quemadmodum in tertia decade XXX, 23,

[ocr errors]

1) Pæne incredibile est, hanc scripturam, non dico ab Alschefskio,

sed a Weissenbornio et Hertzio probari potuisse; nam ut omittam prænomen nomini postpositum, quod feceritne unquam Livius, admodum dubium est, hoc saltem loco, ubi omne pondus est in prænomine, quo tertius frater separator a duobus, non fecit, ordinemque reliquum verborum, evertitur omnis sententia posita in seiunctione Tarquiniorum et Bruti, cuius nomen contrarium refertur huic Tarquinii.

« IndietroContinua »