Immagini della pagina
PDF
ePub

4 eum, quum is ponendum esset) aut ita incluso, ut alia perturbarentur (velut VII, 41, 6, ubi addito qui et ad id accommodato fugissent, desideratur post fuisset et alterum verbum), cuiusmodi indiciis ipse error sæpe deprehenditur. Notata igitur omnium codicum, hoc est, archetypi additamenta his locis iam erant, de quorum nonnullis confirmandæ suspicionis causa plura dicam, ubi ordo me ad eos deduxerit: I, 41, 3 (ubi vim orationis prorsus frangit alterum consilia), II, 30, 1 (putabant sententiam, ubi et frigide repetitur sententiæ nomen et necessario dicendum erat: sententiam eam esse putabant, quæ ; nam Lartii sententiam puto, quæ nihil est), 58, 5 (neque enim quod a codice Rhenani aberat, sed eius iudicio damnatum est), III, 1, 1 (Quinctius, pro quo substitutum est Quintus), 4, 1 (Fabios consensu damnatur), IV, 21, 6 (metum), 24, 7 (fine alteri), 32, 7 (eos, ne Alschefskio quidem contra dicente), VI, 17, 6 (remisso id, quod), VII, 29, 1 (spatio, quo addito plane perverse vel-vel ponitur), 41, 6 (qui), IX, 16, 8 (nocte, quod mirum est fuisse, qui in hoste aut hostes mutari mallent quam tolli), 19, 4 (Samnites; frustra alia tentantur), ibd. § 7 (id est hastæ; omnium manifestissimum additamentum omnes damnant; in archetypo tamen fuit), 30, 8 (causa, adscriptum ad illa per speciem; male Weissenbornius defendere conatur). (X, 32, 4 et X, 37, 15 ad aliud genus pertinent, de quo dicam paulo post.) Hæc igitur alii, ego unus plura huiusmodi interpretamenta ita coargui, ut, etiamsi de uno et altero contra dicatur, de longe plurimis peritos homines, qui et in singulis locis argumenta consideraverint et omnibus inter si collatis totum genus interpretandi explendique, quæ deesse viderentur, perspexerint, non dubitaturos confidam, quum præsertim de codice archetypo aliam rem cum hac coniunctissimam et prorsus manifestam statim expositurus sim. Sunt autem, quos significo, loci hi: 1, 32, 12 (sanguineam), II, 18, 4 (nec quo anno), 45, 16 (Fabia gens), III, 1, 5 (propinquam), 5, 8 (cum), 19, 11 (si tuleritis), 65, 6

(quoque), IV, 21, 7 (aut oppido), 51, 3 (populi), 60, 3 (patribus), V, 25, 8 (et), 53, 5 (quam), VI, 6, 5 (voluntarios), ibd. 8 (dictatorem), 17, 2 (populares, ubi alii suos tolli voluerant), 20, 8 (produxit), VIII, 12, 15 (ventum sit), IX, 18, 11 (cum fortuna), 19, 15 (nunquam ab equite hoste), 31, 7 (pars), 41, 1 (datur), X, 6, 3 (et deducta), 10, 2 (muros), 33, 4 (agunt), 43, 13 (conspecti). Recte autem me hac emendandi via inter ceteras usum esse neque in ea ullam esse temeritatem, declarat, ut iam significavi, quod multa in codice archetypo Livii verbis interpretandi causa et supra scripta et in ordine adscripta fuisse et inde in nostros codices aut omnes aut multos transisse, in uno genere adeo est perspicuum et manifestum, ut, quamquam universæ rei ratio non prorsus perspecta est, tamen ipsa additamenta convicta iam sint et expulsa. Eos dico locos, in quibus duplicem scripturam olim coniunctam fuisse editores iudicant et aut utramque simul aut separatim per suos quamque codices propagatam. Nam quamquam aliquoties scribendi error tentataque correctio intervenit, tamen non minus sæpe ea, quæ duplex scriptura dicitur, nihil aliud est nisi vox ad Livii aliquod verbum interpretandum supra scripta, deinde illi verbo in ipso ordine adscripta. Nam in libro X, 37, 15 quum in codice archetypo

sacratus

esset locus templo effatus, supra scripto rarioris verbi significationis interpretamento, hinc in codice Mediceo factum est locus templo sacratus effatus, in Leid. primo aliisque locus templo effatus sacratus; in eiusdem autem libri c. 32, 4 quum sic Livius scripsisset: ubi et vastare ipsi Samnitium agrum prohiberentur et egredi inde in pacata sociorumque populi Romani fines Samnitem prohiberent1), fuit, qui alteri verbo (egredi) 1) Regredi et paulo ante regressos errore nata sunt. In ipsis confiniis Samnii et Campaniæ Samnitibus Romani occurrentes egredi illos suis finibus prohibebant, non regredi.

non satis respondere prius (vastare) putaret, quod non intelligeret, nihil inter ingressum agri hostilis et vastationem interesse, aut qui hoc ipsum animadverti vellet, in vastandi verbo contineri simul intrandi notionem contrariam alteri egrediendi, eaque sive correctio sive adnotatio quum sic intrare

esset perscripta: ubi et vastare, inde in Med., Leid. 1, aliis ortum est: ubi et intrare vastare, deinde in aliis, transposita copula: ubi intrare et vastare. (Qui factum sit, ut Par. et alii pauci hoc loco integri sint, aperietur paulo post.) Item interpretamentum erat, non varietatis adnotatio, quod libro II, 56, 2 sic codex archetypus scriptum habuit: administraturum

eum vexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum credebant, ex quo in Med. et cod. Rhenani factum est: permissurum administraturum tribunatum (deinde in recentissimis, quod ferri duplex verbum non poterat: pertinacissimum administraturum tribunatum aut pertinacissimum admissurum tribunatum), in Par. (et Voss. 1) alio ordine: administraturum permissurum tribunatum (unde in uno recenti ortum: administraturum permissum tribunatum. Leid. 1, Harl. 1 multique deteriores hoc interpretamentum non habent). Prorsus autem eiusdem est generis, quod in libro X, 6, 3 sic dico deducta

scriptum aliquando fuisse: plebem quietam exonerata in colonias multitudo præstabat, nisi quod consensus nostrorum codicum ostendere videtur, iam in codice eorum archetypo ex antiquiore huiusmodi adnotatione ortum fuisse: quietam et exoneratam deducta. (Contra in VII, 16 accepit

1 in archetypo nihil fuisse nisi scivit accepit aut scivit, ostendit cod. Mediceus; in ceteris est accepitque.) In plerisque autem huiusmodi locorum in codice nostrorum archetypo supra scriptum, non in ipso ordine perscriptum inter

MADVIGII EMENDD, LIV.

2

pretamentum fuisse, ostendit, quod, cuius rei iam exempla posui (II, 56, 2, X, 37, 15), in aliis codicibus ante verbum Livianum ponitur, in aliis post id, scribarum, qui archetypum expresserunt, arbitrio. (Itaque male Hertzius ad III, 35, 7 putat, quod in huiusmodi locis ordine prius sit verbum, etiam origine antiquius esse.) Quid, quod interdum vox supra scripta ab uno et altero librario tantum singularum litterarum curioso voci Livianæ divulsæ media inserta est, ut III, 40, 7 in Par. convenire

(prima manu): co comivere ire, hoc ist coire, et X, 43, 12 in eodem: te prope mere, aut ei mediæ circumdata, ut X, 29, 7 in Med., Leid. 1: ve rarisque rutis1). Atque hæc duplex scriptura, hoc est, ut dixi, in plerisque locis interpretamenti supra versum adscriptio, multo latius in codice archetypo patuit, quam vulgo creditur aut fortasse aliquis nunc quoque putet. Nam aliquot locis ita in omnibus codicibus primariis et codicum familiis ipsa duplex scriptura superest aut eius vestigia, ut nemo dubitare possit, quin in codice archetypo fuerit; in multis aliis tantum in codice Mediceo (quoniam de Rhenani cod. tacetur) et uno alterove præterea aut etiam in solo Mediceo duplex scriptura reperitur, ut suspicari aliquis, qui minus attendat, possit, eam his locis non in communi omnium nostrorum fonte iam fuisse, sed in aliquo codice inter illum et Mediceum interiecto primum ortam esse; nam in ipso Med. sic confuse additamenta media orationi interponuntur, ut ibi primum adscripta nemo credere. possit. Sed hæc quoque e codice ipso archetypo in Mediceum transisse, non solum ex eo apparet, quod nonnullis tamen locis ad alios quosdam codices a Mediceo diiunctos pro-

1) Livium scripsisse: quibus plerisque in scuta rarisque in. corpora ipsa fixis certum est vel ob plerisque et id, quod sequitur: magna pars integris corporibus; nihil agunt h. 1. veruta pilis superaddita. Correctio prava hæc est, non interpretamentum.

pagantur, aut quod prorsus eiusdem generis sunt atque ea, quæ omnium aut plerorumque consensu ad archetypum revocantur, sed multo certius manifestiusque ex eo, quod ex duplici scriptura codicis Medicei in ceteris, maxime Parisiensi et deterioribus, aliis locis verior, aliis deterior, hoc est, interpretamentum retinetur. Itaque quoniam interpretamentum initio coniunctum esse debuit cum vera scriptura ac postea demum ei solum substitui potuit, his quoque locis in aliquo codice, ex quo et Mediceus et Parisiensis ceterique orti sunt, hoc est, in cod. archetypo' duplex scriptura fuit, sed librarii ceteri (præter illos, qui Med. et Rhenani codices scripserunt, aut illum, qui huius utriusque parentem) plerisque locis unam scripturam tenuerunt, aut eam, quæ in ordine esset, feliciter interpolationem vitantes, aut eam, quæ supra scripta, quod eam emendatiorem putabant1). Atque hæc ita esse, apparebit, ne plura congeram, vel ex unius libri tertii locis ad hanc quæstionem pertinentibus, quos infra indicavi). Uno,

[blocks in formation]

in cod. x duplices illas scripturas ortas putat, quæ in Mediceo sunt, non potuerunt interpretamenta in x demum adscripta in cod. P. et ceteros transire, expulsa vera scriptura.

2) Cap. 26, 5 nihil tam necinopinatum (Med., Harl. 1, Leid. 1, alii multi; cod. Rhenani, hic a Med. discedens: nihil tam necopinatum, Par. nihil tam inopinatum, deteriores aliquot nihil nec tam inopinatum); ibd. 9 sat iam satisne salva essent omnia in salvem (Med., Rh., nisi quod hic in salvem omittit; inde Leid. 1 Harl. 1 satine salva omnia, ali satisne salva omnia, Par. a prima manu satin salve, a sec. sne salva essent omnia); c. 31, 5 ab C. Calvio Claudio Cicerone (Med., Harl. 1; inde P. pravum tenuit: ab C. Claudio Cicerone, ceteri rectum: a b C. Calvio Cicerone, aut leviter ab hoc aberrant); c. 34, 5 inua sisse non iussisse

« IndietroContinua »