Immagini della pagina
PDF
ePub

EMENDATIONUM LIVIANARUM

PARS PRIMA

LIVII LIBRORUM DECEM PRIMORUM EMENDATIONES CONTINENS.

PROOEMIUM. Quum T. Livii libros inde ab adolescentia, ut par erat hominem in rebus institutisque Romanorum cognoscendis explicandisque et in sermonis Latini legibus exquirendis declarandisque occupatum, studiose lectitassem, non paucos, ut fit, subinde locos adnotaveram, in quibus meliorem, quam quæ in editis exemplis circumferretur, scripturam aut e codicibus sumi posse aut aliorum aut denique mea coniectura repertam esse iudicabam. Anno autem 1835 totum opus pertractavi perlustratisque superiorum Drakenborchiique et si quæ post eum accesserant, copiis orationis formam recognovi, cuius recognitionis et in commentariis meis Ciceronianis ad libros de finibus et in libellis, quos post illud tempus scriptos alterum opusculorum meorum academicorum volumen continet, satis multa documenta exstant. Deinde quum ad alias studiorum partes traductus essem, per tres etiam annos, quos in longe alio negotiorum genere egi, omnem operam philologicam intermisissem, postquam a. 1852 vitæ academicæ et philologiæ redditus sum, primum prope casu, academicæ scriptionis necessitate inter alias occupationes oblata, Livium attigi; paulo autem post (a. 1853 et 1854), ab homine amico, Ingerslevio, rogatus, ut, si quid ad Livii libros tres primos et vicesimum primum, alterum. tertium adnotatum haberem, quo oratio emendatior fieri pos

GII EMENDD.

.

1

set, secum communicarem, quum eius causa ea, quæ a me ipso olim reperta in adversaria contuleram, describerem et breviter explicarem, sensim, partim trahente opportunitate renovandæ animo rerum Romanarum imaginis, partim novorum et præstantium, quæ interea ad Livii libros emendandos parata erant et tum maxime parabantur, subsidiorum usu blandiente, quum præsertim ipse quinque postremorum librorum codicis, qui unus superest, Vindobonensis scripturas plene notatas accepissem, totum Livium retractare coepi et ab illorum quinque librorum recensione et emendatione orsus prope eandem operam ad reliquos libros transferre, eamque rem horis subsecivis quattuor annis absolvi, sæpe, quum alia prævertenda essent et animum tenerent, intermissam et post non paucorum mensium intervallum resumptam. Huius operæ fructus quum mihi ipsi non displiceret videreturque utilitatis aliquid habere posse ad aliorum studia adiuvanda, ab amicis autem discipulisque, quibuscum non pauca per sermones et docendo communicaveram, totus flagitaretur, decrevi, quicquid a me novi ad Livii libros mendis liberandos conferri posset, breviter comprehendere, indicatis in transcursu, quæ iam antea alibi sparsissem. Nam quod amici discipulique interdum hortabantur rogabantque, ut, quoniam præter ea, quæ ipse invenissem, non pauca ab aliis recte et vere excogitata iacere neglecta putarem aut etiam, quum essent a Kreyssigio et Bekkero, quædam iam a Drakenborchio, merito in ordinem recepta, a recentissimis editoribus iudicii errore reiecta esse susceptaque contra e codicibus complura, quæ præteriri debuissent, Livii libros ipse ad codices exactos ederem, revocabat me et laboris molestia oculis etiam infesta futura et aliorum studiorum maiorum graviorumque persequendorum voluntas spesque, neque, quum his postremis annis præter eam, quam Alschefskius inchoas set totius Livii editionem, a Weissenbornio unam viderem absolutam, alteram, commentariis instructam, urgueri, tertiam autem ab Hertzio coeptam esse, litteras nostras iam nimis librorum numero oneratas nova editione onerari volebam. Postremo sic iudicabam, si meis emendationibus explicandis rectam, quid in Livii oratione constituenda probabile esset, existimationem stabilire potuissem, vindicatis in paucis locis, quos ipsa propinquitas aut similitudo obtulisset, aliorum necessariis et veris correctionibus, futurum vel ic, ut aliquid ad totius rei et ad aliorum locorum iudicium proficeretur. Nam sæpe ad hanc veterum emendationum aut etiam bonarum codicum scripturarum, quæ nuper spretæ sunt, commendationem et defensionem digredi non placet, ea proferre conanti, quæ aliunde sumi non possint, reprehensionem et exagitationem aliorum vitanti, nisi quæ sine damno omitti non posse videatur. Persæpe autem et antea mihi acciderat, ut, quæ mihi ipsi aut statim ipsius loci forma subiecisset aut codicum vestigia diligentius considerata, ea iam ante ab aliis excogitata esse intelligerem, et nuper non ita pauca, quæ ante multos aut saltem aliquot annos adnotaveram, his proximis annis quum ab aliis tum a Kreyssigio (post curatam Livii editionem in adnotationibus ad libros XLI --XLV) et a Weissenbornio occupata vidi, quod de Weissenbornio eo dico libentius, quod in aliis dissentiendi ab

raro causa erit. Habet autem hæc plurium in eadem emendatione reperienda consensus fortuitus (quæ quidem aliquam habeat sententiæ et orationis mutationem notabilem aut e codicum vestigiis insperata emergat) aliquod per se probabilitatis indicium. Itaque subinde hoc commemoravi in iis maxime emendationibus, quas iam ante multos annos amici mei iuniores in sua exempla de meo transtulerant; poteram in multo pluribus. Si qui erunt, qui, quum omnem emendationum copiam in unum collectam videant nec quidquam ex alio genere interpositum, nisi quod ad illas confirmandas pertineat, ipsum numerum reformident nec tot coniecturas ab uno homine accipere cum assensu audeant, contra eos nihil dicendum est; aliis enim ponderibus et suis momentis hæc examinanda sunt; unum velim considerent, quot unius Grynæi in solis quinque libris quintæ decadis coniecturas sequantur, quamquam coniecturas eas esse ante Kreyssigium,

eo

non

Bekkerum, me ignorabant. De ipsis rebus a Livio traditis omnem quæstionem, quæ non cum verbis et orationis forma veræque scripturæ constitutione coniuncta esset, studiose hic vitavi; per se enim aliaque scribendi forma, quæ eo spectant, tractanda sunt; ne quis credat me quicquam iis et verba et instituta vetera enarrandi artificiis tribuere, quibus in libro VIII c. 8 (de legione et acie Romana antiqua) aut c. 14 (de civitate Latinis data) aut in libro XXVI, 34 (de Campanis) similibusve locis Livii in rebus antiquis errores obteguntur aut incertæ obscuræque animi notitiæ verbis ambiguis et suspensis expressæ tanquam certæ et veræ explicantur.

suum

Quoniam omnis, qui ad plura et varia e veteris alicuius scriptoris operibus menda tollenda suscipitur conatus, siquidem arte ac ratione suscipitur, a codicum, quibus opera illa continentur, æstimatione proficisci debet, in Livii autem opere, quod propter amplitudinem particulatim describebatur, est singularum decadum e diversis codicibus archetypis per separatas codicum stirpes propagatarum quasi instrumentum, suus subsidiorum apparatus, antequam ad singulos decem primorum locorum locos, de quibus disputandum erit, commemorandos venio, dicenda quædam sunt de codicum, quibus hi libri continentur, et cognatione et universa fide et nonnulla in hoc genere uberius explananda firmiusque constituenda, quam factum adhuc est. Ac primum quidem illud pervagatum est, quoniam folia palimpsesta Veronensia domini malunt intacta servari quam Livio prodesse, ceteros omnes primæ decadis codices unius esse stirpis, ductæ e codice, quem Nicomachi duo, Flavianus et Dexter, et Victorianus quadringentis prope post Christum natum annis emendarunt, cuius emendationis subscriptionibus testatæ memoriam alii codices nostri ipsi pluribus locis servant iique antiquissimi (Rhenani Vormatiensis, Mediceus, Parisiensis, Leid. primus), alii certissimis

« IndietroContinua »