Immagini della pagina
PDF
ePub

ne quis in R aut ut fuisse credat.) Ex his efficitur hæc sententiæ forma: et se rectius viduam et illum caelibem futurum fuisse quam cum impari. Nunc elanguescendum aliena ignavia esse. Pro nunc si quis reppererit, quod propius ad codicum vestigia (iungiut) accedat, accipiam; ipsum tamen aptissime convenit ei, quod contrarium subiicitur: Si sibi eum, quo digna esset, di dedissent virum. In proximis verbis (§ 9) non optimo exemplo editores recentiores nec satis iis, quæ in aliis similibus locis fere sequuntur, convenienter pro eo, quod in codicibus scriptum est: Aruns Tarquinius, posuerunt L. Tarquinius, etsi ita Livium scribere debuisse satis certum est; Hertzius quidem etiam locum tanquam mancum supplevit. Livio enim ipsi idem hoc loco accidit, quod aliquoties, ut in altero ex duobus nominibus, de quibus ageretur, appellando ad alterum memoria stilusque aberraret, cuius generis exempla quædam colligere placet. Lib. II, 11, 9 pro Valerio (versisque in Valerium Etruscis), quem nominandum fuisse, ex superiore partium rei agendæ divisione apparet et post Glareanum, excepto perverso homine Alschefskio, omnes viderunt, a Livio nominatum fuisse Lucretium, codices ostendunt; nam talia librarii non permutant. Lib. II, 18, 3 Livium: super belli Latini metum scripsisse, codicum consensus vincit (nisi quod illi prave supra habent contra usum loquendi, in quo nullæ erant memoriæ partes); Sabini belli scribere eum debuisse, Dukerus intellexit, idque Weissenbornius et Alschefskius substituerunt; nam Sabini belli causas Livius iam indicavit; transit ad Latinum; sed error occultandus non erat. (De supra Dukerus admonuit, cui Drakenborchius adsensus est; recentiores pravum tacite tenent.) In lib. II c. 43, 44, 45, 46 gravior Livii est error, quod, tota re obscure animo comprehensa, ea, quæ c. 43, 5 (cum Dionysio Halicarn. IX, 2 conspirans) Fabio duce in Veientibus accidisse significat, postea c. 44, 11 et 46, 1 in rerum proximi anni narratione tanquam in Equis gesta narrat. Drakenborchius, Sigonii

librum recentissimum et interpolatissimum et eiusdem generis alterum (H2) secutus c. 43 Veientum et Æquorum nomina transposuit, quod „Livium non ferenda in tanti nominis ac famæ historico negligentia paucis interiectis sui oblitum esse" non credebat, habuitque obsequentes, qui in superiore loco codicibus. obedierant, Kreyssigium et Hertzium, dissentientibus, qui illic Dukerum contra codices secuti erant, Alschefskio et Weissenbornio. Utinam non multo graviora Livius commisisset et quæ verbo uno alterove mutando transponendove occultare non possis. Lib. IV, 30, 15 in omnibus codicibus, exceptis tribus omnium infimis (iisdem Sigoniano et H2, tum Havercampiano), scribitur: ut Quinctius consul de bello ad populum ferret, et c. 31, 1 Livius proximo anno T. Quinctium Pennum ex consulatu tribunum militum creatum scribit. Atqui supra c. 30, 12 consules huius anni ediderat C. Servilium Ahalam, L. Papirium Mugillanum; T. Quinctius superiore anno consul fuerat (§ 4). Itaque Livius non iam ex duobus hominibus alterum pro altero nominavit, sed negligentius Ahalæ et Mugillani oblitus ad superiores consules aberravit, nescio quid in altero ex iis deligendo secutus. Editores inde a Sigonio, exceptis Bekkero, Weissenbornio, Hertzio, Livii errorem audacissima mutatione occultarunt (ut consules de bello a. p. ferrent). Magis etiam Livii in materia ex superiorum annalibus excerpenda et verborum ornatu vestienda festinatio levitasque apparet, quod V, 12, 10 omnes tribunos militum præter unum P. Licinium Calvum patricios creatos scribit, nomina præter unum (L. Furii) plebeia ponit, c. autem 18, 2, quum idem, quod c. 12, tribunorum militum collegium commemorare vellet, duos (Cn. Genucium, L. Atilium) ex alio anno immiscuit. VI, 9, 5 Q. Servilius nominari debuit, qui exercitum (iuniorum) ad urbem habebat (c. 6, 13), nominatur errore memoriæ (L.) Quinctius, qui causarios senioresque scripserat (c. 6, 14). Lib. XXVII (ut etiam ex altera decade exemplum ponam) 7, 11 C. Hostilium Livius dicit a C. Lætorio proprætore Galliam provinciam ac

cepisse; debebat pro Hostilio L. Veturium Philonem nominare (§ 8; c. 10, 25, c. 22, 5). Lib. XXXII, 26, 8 L. Cornelium Lentulum prætorem urbanum appellat; debuit L. Cornelium Merulam appellare, si sibi constitisset (c. 7, 13, c. 8. 5), cuius nomen plerique editores inconsiderate substituerunt, siquidem, quid Livius scripserit, quæritur. Eodem capite (§ 5, 6, 7) Setiam Setinosque commemorat, ubi Signiam, Signinos debuisse videtur (c. 2, 4); nam obsides ex altero oppido in alterum translati sine causa finguntur. Lib. XXXIII, 21, 9 M. Sergio prætori iurisdictionem inter cives et peregrinos dat, quem XXXII, 28 prætorem urbanum fuisse narraverat, M. Minucium inter peregrinos. Itaque Gronovio auctore ab editoribus omittuntur verba et peregrinos, ut iurisdictio inter cives sit urbana, quomodo neque Livius neque quisquam alius dixit, nisi forte præcedente proxime aut sequente inter peregrinos, etsi ne sic quidem memini prætorem iurisdictionemve inter cives appellatam. Eodem libro XXXIII c. 27 init. Livius Cn. Cornelium Blasionem ex citeriore Hispania ovantem urbem ingressum esse narrat; eundem ante (XXXI, 50, 11) Cn. Cornelium Lentulum appellaverat; itaque hoc nomen omnes inde ab Aldo ante Bekkerum etiam in libro XXXIII substituerunt. Lib. XXXV, 20 Livius, postquam (§ 10) recte A. Atilio prætori classem et Macedoniam provinciam datam scripsit, M. Bæbio Tamphilo Bruttios (quod rerum gestarum narratio confirmat), tamen § 11 et 12, animo et calamo aberrante, nomina permutavit, ut Atilio in Bruttios decretas legiones diceret, Bæbium naves facere iussum, atque in eodem errore permanens proximo capite (21 init.) classem, cui Bæbius præfuturus esset, nominat. Editores Livii, non librariorum errorem correxerunt; nam illis nulla res huiusmodi nominum ordine scriptorum permutationem obiicere poterat et ad alterum locum errorem propagare.

Cap. 48, 6, ubi in collem Esquiliarium editur, non persuadetur mihi, Livium uno loco usum esse adiectivi forma inaudita, quum et apud ipsum et apud alios in frequentissimo

usu sit Esquilinus, nec dubito, una littera sublata vel potius uno ductu ex pluribus simillimis, restituere: in collem Esquiliarum.

*Cap. 56, 4: Anguis ex columna lignea (sic enim narratur) elapsus non (ut nunc scribitur) terrorem fugamque in regiam fecit, sed in regia, ubi portento viso alii aliorsum diffugerunt. Nam quod video adscribi Germanice: „Die Säule stand also ausserhalb der Königsburg", si ex nescio qua columna in publico posita anguis elapsus esset. homines non in regiam irruisssent, sed per vias aufugissent; oblitus est etiam, qui hoc excogitavit, terrorem fugamque facere recte dici addito loci, ubi res acta sit, nomine, perinepte terrorem (fugamque) facere in aliquem locum. Dixi de mendi genere in prooemio, sed notandum erat artificium enarrandi. Difficilior paulo est alius mendi ex non infrequenti erroris genere paulo post (§ 7) orti demonstratio, quam tamen peritissimo cuique probatum iri confido. Nam in his verbis (de Bruto): iuvenis longe alius ingenio quam cuius simulationem induerat, si cuius ad ingenium refertur, pravissime in verbis proxime et relativa forma connexis ab homine ad ingenium transitur (iuvenis alius ingenio quam cuius ingenii); sin ad iuvenem, perverse dicitur iuvenis (alicuiusmodi) simulationem induere. Omitto ipsam hanc coniunctionem alius ingenio non sane usitatam. Omnia recta et apta erunt una littera dempta: iuvenis longe alius ingeni quam cuius simulationem induerat (ut alius ingenii coniungatur). Litteram autem illam (0) peperit brevioris genitivi formæ oblivio eadem, quæ IV, 13, 13 consilia (in MPL1 multisque aliis, id est, in archetypo) ex consili. Multo plura veteris genitivi formæ et exempla et in erroribus vestigia apparent in decade quarta in cod. Bambergensi et in quinta in Vindobonensi. Hic quidem eo facilius aberratum est, quod alius ad proximum iuvenis trahebatur.

Cap. 58, 5 (de Sex. Tarquinio Lucretiæ præter mortem dedecus minato): quo terrore quum vicisset obstinatam pudicitiam velut victrix libido profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia etc. In hoc loco quum superiores omnes tacuissent, primus Marklandus hæsit, in remedio adhibendo infelix (velut ultrix, quod a sententia loci alienissimum est); Hertzius nuper fortius duas voces resecandas significavit, quæ unde ortæ et additæ sint, nemo divinet. Mendum tamen et manifestum est et eiusmodi, quod nullum recipiat excusationis colorem. Nam neque, cur victrix libido vicisse pudicitiam dicatur, ullo modo intelligitur, quasi non victrix vincere potuerit, neque, cur velut victrix dicatur, quæ vere planeque vicit; quodque Weissenbornius ad vocem victrix adscribit, ea cum verbo vicisset copulata speciem vero contrariam significari et cum eo comparari1), prorsus ignoro, quæ sit ea aut species aut comparatio; Weissenbornio, quod sæpe, accidisse video, ut ad offensionem primum adhæresceret, deinde inani artificio se expediret. Scribendum est una littera in similem mutata (t in i): quo terrore quum vicisset obstinatam pudicitiam vel vi victrix libido, hoc est, libido, quæ vel sola vi, ne adhibito quidem illo terrore et dedecoris minis, vincebat superiorque erat.

[ocr errors]

Cap. 59, 1 (in oratione Bruti): vos, dii, testes facio, me L. Tarquinium Superbum ferro, igni, quacunque dehine vi possum, exsecuturum. Temporis et ordinis adverbium, quo alibine usquam Livius usus sit, non memini, si posuisset, adiecisset primaria sententiæ et futuri temporis verbo (dehinc exsecuturum); quo loco nunc ponitur, unum id apte poni poterat, quo, singulatim quibusdam nominatis, postremo omnia nos comprehendere significamus: quacunque denique vi possum. Id adverbium

1) Die Verbindung mit vicisset hebt dem Wirklichen gegenüber das Scheinbare hervor.

[ocr errors]
« IndietroContinua »