Immagini della pagina
PDF
ePub

non

indiciis ad eorum, qui servant, cognationem adiunguntur. Sed quoniam nostrorum codicum archetypus is dici debet, saltem de eo ante omnia quæri, non a quo remotiore orti sint, sed in quem unum nostro tempori proximum convergat eórum per plures stirpes derivata cognatio et a quo primum harum stirpium divortia nata sint, equidem, quum codicem archetypum commemorabo et, quid in illo scriptum fuerit, dicam , necessario ipsum illum Nicomachorum codicem intelligi volo, sed potius aliquem ex eo ortum eademque, ut fiebat, subscriptione notatum, illis autem, qui nostrorum antiquissimi sunt, tempore propiorem; nostrorum autem nullus decimum seculum ætate superat; unus Parisiensis illi seculo adsignatur. Neque enim is habitus, quem codicis nostrorum archetypi fuisse certis indiciis concluditur, cadere videtur in codicem Nicomachorum Symmachorumque tempore scriptum et correctum; non quo hunc non et mendosum multis locis fuisse et subinde interpolatum credam , sed quod et ipsorum mendorum paulo aliam formam a correctoribus relictam esse credibile videtur ex ceteris antiquissimis codicibus Latinis, velut Virgilianis et palimpsestis Ciceronianis, coniecturam capienti, et magis etiam frequentem verbis supra scriptis adnotationem eiusmodi, qualis in codice nostrorum archetypo fuit, a primo illo Nicomachorum codice alienam iudico. Et ipsam quidem illam originis communionem, ductæ ex uno codice non paucis seculis a Livii ætate seiuncto, si nihil aliud quæreretur, satis esset breviter aliis quibusdam indiciorum generibus ad subscriptionis testimonium adiunctis confirmare. Primum enim uno et altero loco verba aliquot sic pravo loco iterantur, ut casu id in omnibus codicibus eodem modo factum esse nequeat.

Eam rem in libro I cap. 48, 4 et 5 primus Drakenborchius notavit (domum se reciperet pervenisset que ad summum Cyprium vicum), ego autem in libro VI c. 42, 12 (causa libenter facturos),

de quo loco mihi Weissenbornius et Hertzius assensi sunt; eodemque pertinet in libro IV 43, 4 verborum a consulibus intra breve spatium repetitio).

Deinde aliquot locis verba in omnibus codicibus omittuntur aut saltem in omnibus præter recentissimos et interpolatos (ut III, 47, 4, ubi ius non legitur nisi in recentissimis codicibus et in horum ipsorum aliquot, ut Gaertneriano et fragmento Havercampiano, a secunda manu alieno loco insertum, III, 67, 11, IV, 3, 10, ubi auctoribus tantum in Lipsiensi et Lovel. quarto reperitur, in utroque a secunda manu, IV, 6, 2, ubi excidit alterius consulis, qui tribuno respondit, nomen, IV, 25, 4, ne eos locos commemorem, in quibus ipse hanc suspicionem movi, IV, 10, 3, X, 2, 6, X, 14, 13). Uno autem loco, VIII, 11, 6 etiam plura verba excidisse manifestum est; nam frustra ad occultandam lacunam anacoluthon fingitur eiusmodi, ut Livius, posito hoc exordio:ibi in conciliis Numisius imperator eorum adfirmando cet., prorsus obliviscatur dicere, quid Numisius fecerit;quæ enim subiiciuntur: fallacibus litteris circa Latium missis, nullam habent redeuntis in orbem orationis similitudinem nec, quomodo animos audientium Numisii verba affecerint, significationem. Sed longe maius certiusque eius, de qua loquor, communionis indicium est, quod argumentis manifestis ostendam aut e codice nostrorum archetypo evulsa fuisse aut iam tum, cum is scriberetur, in eo, ex quo descriptus est, defuisse duo folia, alterum in libro VIII, 23, 10, alterum in libro IX, 39, 4. Itaque si, ut dixi, nihil aliud ageretur, nisi ut hæc ex uno fonte origo demonstraretur,

causa

*) Priorum illarum iterationum, in quibus longius spatium interiectum est,

fuisse videtur, quod librarius antiquus. absoluta codicis. quem sequebatur, altera aut columna pagina aut pagina, aut ad eius, quam iam descripserat, initium errore redierit aut non ad proximam sequentem sed ad tertiam transierit, deinde, errore animadverso verum secutus sit.

In libro VI, 42 inter verba bis scripta intersunt litteræ 144; in codice palimpsesto Ciceronis librorum de republica singulæ columnæ litteras habent centenas quinquagenas. In codice huius ipsius decadis Livianæ Parisiensi libro X, 14, 7--10 lacuna est litterarum fere 570 aut 580; tot igitur folium archetypi habuit.

hæc sufficerent. Sed quoniam id potius quæritur, quod, qui hoc concedunt, non perinde intelligunt, qualis ille fuerit fons, quam a prima integritate detortus, et quid inde ad omnem veræ scripturæ exquisitionem et iudicium sequatur, paulo plura dicenda sunt. Et primum ad speciem quandam universæ rei animis informandam superstitionemque expugnandam ex continua aliqua parte sine ullo delectu oblata mendorum varii generis, quæ ignorantia et oculorum animique error in verbis verborumque formis genuit, summa in pravis constantia per omnes codices pervagatorum exempla proponam; in quo hoc unum minus exercitati admonendi sunt, nihil valere ad huius in mendis consensus pondus minuendum, quod minuta quædam et facilia in uno et altero codice recenti, qui nihil alioquin proprii boni habeat, coniectura emendata sint, alia interpolando longius a prima mendi forma detorta. In decem igitur libri tertii capitibus a quinquagesimo ad undesexagesimum hæc sunt, ut omnia omittantur, in quibus ulla minima dubitatio esse possit, eiusmodi menda ad omnes codices propagata; (rectam scripturam, ubi certa et omnium consensu probata est, inter parenthesis notas adieci): c. 50, 6 vitam filiæ suæ cariorem (pro sua, ut correctum est in Harl. 2 et Havercampiano); ibd. libere ac pudice (liberæ ac pudicæ); ibd. 11 insecutosque (insecutique)); c. 51, 4inuita (inulta. ut Leid. 2); ibd. 8 prærogativa (prærogativam); ibd. 9 imminens que et potestati (ei potestati; codd. nonnulli recentiores et omittunt); c. 52, 2 sciturosque sine restituta; ibd. 7 togatorum aliorumque (tog. aliorum); c. 54, 5 tr. plebisque (plebis que); ibd. 10 convertunt (convellunt, quæ correctio in margine codicis Rhenani et Parisiensis adnotatur); ibd. 11 A. Verginium (L. Verginium); ibd. 12 progenies (progeniem); c. 55, 8 hac iuris lege (hac lege iuris); ibd. sed eum qui deorum cuiquam v. quid eorum cuiquam (in recentioribus codicibus multa tentata sunt); c. 56, 5 ferre ne, Par. ferrent ne (ferre, ni); c. 58, 2 verum (virum); C. 59, 1 iam inde (iam iidem); ibd. 3 placet et cum in cod. Med. et Rhenani, unde in reliquis: placet cum et (placet cum).

1) Non numero $ 14 datum locum seditionis esse (pro sedi

tioni), etsi per se certum est mendum, et sic in ceteris.

In promiscua hac mendorum farragine insunt exempla certorum quorundam errandi generum late et per omnium scriptorum Latinorum codices et per Livii libros pervagatorum, ex quibus non ita pauca etiam nunc menda in Livii oratione hærent, nonnulla nuper, quum olim expulsa essent, revocata. Ac primus error pusillus est valetque plerumque tantum ad grammaticam orationis formam corrumpendam (etsi interdum latius propagatur perturbatio), positus in littera m in fine vocum addenda detrahendave, in quo magna est etiam in antiquissimis codicibus, maxime in fine versuum, fuitque in codicum Livianorum archetypo licentia. Eam licentiam, a superioribus editoribus non ubique castigatam, nuper quidam nescio qua superstitione et ignoratione, quid in hoc genere momenti codices facerent, sæpe serviliter secuti sunt, excogitatis etiam miris enarrandi et excusandi artificiis; interdum pravitate deterriti subito a constantia deficiunt. Quam in quotidiano Romanorum sermone aliquo tempore in una alteraque locutione ex pronuntiandi negligentia etiam scribendi interdum licentiam fuisse Gellii (1, 7) aliorumque grammaticorum testimonium inscriptionumque auctoritas ostendit, ut in potestatem esse pro in potestate et similia sub calamum venirent, eam breviter in grammatica Latina § 230 not. 2 commemoravi admonuique, quo argumento conciderent omnia illa artificia , quibus et in his exemplis significationis discrimina constituerentur et ad alia ea transferrentur. Nam in urbem et in urbe permutata acute quidam, ut sibi videntur, expediunt, Gellio homine minime acuto præeunte, in urbes et in urbibus permutata non ostendunt, ne in oppidum quidem et in oppido nisi raro. Hanc igitur pravitatem sive in addenda sive in detrahenda nota (quæ in III, 51, 8 eminet, in 54, 12 et 59, 1 latet, quod progenies ortum est ex progenie pro progeniem posito, inde ex ide pro idem, hoc est, iidem) ad omnes codices aut saltem ad omnes bonos et principes ex archetypo propagatam adnotavi in libro primo his locis (nec dubito, quin plures in legendo præterierim): c. 18, 6 (in lapidem consedit, uno sequente Alschefskio), c. 23 vice unius (quod omnes tenent, spreta Gronovii admonitione)'), c. 39, 1 (prodigium visum), c. 56, 2 (sub terram, ut vulgo editur, quasi agatur de cloaca supra terram fieri coepta sub terram aliquo loco demittenda; in P est terra), ibd. 4 (in regiam, quod Hertzius, mihi obsecutus, correxit), in nono autem libro (ne ex uno exempla sumantur) his: c. 2, 9 (obiacentem molem, mendo orto etiam ex geminatione primæ litteræ vocis mole), c. 8, 7 (cum omnia iusta in deditionem nostram perfecta erunt, ut vulgo editur,

et altero codice recentissimo vere emendato: in deditione nostra), c. 26, 3 (progressus in contione), c. 27, 5 (in conspectu data), c. 39, 9 (secuta deinde impetu eorum). Atque hæc tria, quæ extremo loco posui, unus tenuit Alschefskius ; sed in libro X, 18, 12 nuper et Weissenbornius et Ilertzius ediderunt: nec usus sui sit in Etruriam, et cum hoc, quod consul ipse in Etruria versans dicit, compararunt, quod dicitur proconsulem in Hispaniam creare, hoc est, qui in Hispaniam eat. Eiusdem autem originis est, quod nunc (Alschefskius, Weissenbornius, Hertzius) in libro X, 36, 1 edunt: in medio sarcinas coniiciunt, ipsi adnotantes, alibi semper dici in medium coniicere (ut eodem capite § 13 de re eadem); nam omissom ex mediu natum est

uno

') Verti video: wegen der Lage; verum ea significatio illi voca

bulo falso affingitur; sollicitus alicuius vicem Latine ita dicor, ut vicem eius quodammodo subeam proque eo sollicitus sim (eius vice in sollicitudine fungens). Longe aliter dicitur commoveri vice fortunæ (VII, 31, 6), hoc est, vicissitudine.

« IndietroContinua »