Immagini della pagina
PDF
ePub

ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tamen belli minus mise- 2 rabilem dimicationem fecit, quod nec acie certatum est, et tectis modo dirutis alterius urbis duo populi in unum confusi sunt. Albani priores ingenti exercitu 3 in agrum Romanum impetum fecere. Castra ab urbe haud plus quinque milia passum locant; fossa circumdant fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot saecula appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. In his castris Cluilius Albanus 4 rex moritur; dictatorem Albani Mettium Fufetium creant. Interim Tullus ferox praecipue morte regis, magnumque deorum numen ab ipso capite orsum in omne nomen Albanum expetiturum poenas ob bellum inpium dictitans, nocte praeteritis hostium castris infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res 5 stativis excivit Mettium. Ducit quam proxume ad hostem potest. Inde legatum praemissum nuntiare Tullo iubet, priusquam dimicent, opus esse conloquio, si secum congressus sit, satis scire ea se adlaturum, quae nihilo minus ad rem Romanam quam ad Albanam pertineant. Haud aspernatus Tullus, tamen, si vana 6 adferantur, in aciem educit. Exeunt contra et Albani. Postquam structi utrimque stabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt. Ibi infit Albanus: 7 "iniurias et non redditas res ex foedere quae repetitae sint et ego regem nostrum Cluilium causam huiusce esse belli audisse videor, nec te dubito, Tulle, eadem prae te ferre; sed si vera potius quam dictu speciosa dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. Neque, recte an perperam, 8 interpretor; fuerit ista eius deliberatio, qui bellum

suscepit; me Albani gerendo bello ducem creavere. Illud te, Tulle, monitum velim: Etrusca res quanta circa nos teque maxime sit, quo proprior es Tuscis, hoc magis scis. Multum illi terra, plurimum mari 9 pollent. Memor esto, iam cum signum pugnae dabis, has duas acies spectaculo fore, ut fessos confectosque simul victorem ac victum adgrediantur. Itaque si nos di amant, quoniam non contenti libertate certa in dubiam imperii servitiique aleam imus, ineamus aliquam viam, qua, utri utris imperent, sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi decerni 10 possit." Haud displicet res Tullo, quamquam cum indole animi tum spe victoriae ferocior erat. Quaerentibus utrimque ratio initur, cui et fortuna ipsa praebuit materiam.

I

XXIV. Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres nec aetate nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse satis constat, nec ferme res antiqua alia est nobilior; tamen in re tam clara nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores utroque trahunt; plures tamen invenio, qui Romanos Horatios vocent; hos ut 2 sequar, inclinat animus. Cum trigeminis agunt reges, ut pro sua quisque patria dimicent ferro: ibi imperium fore, unde victoria fuerit. Nihil recusatur; 3 tempus et locus convenit. Priusquam dimicarent, foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus ut, cuius [que] populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret. Foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia fiunt. 4 Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior foederis memoria est. Fetialis regem Tullum ita

rogavit: "iubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire ?" Iubente rege, "sagmina" inquit "te, rex, posco." Rex ait: "puram tollito." Fetialis ex arce graminis herbam puram attulit. 5 Postea regem ita rogavit: "rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium, vasa comitesque meos?" Rex respondit: "quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio." Fetialis erat M. 6 Valerius is patrem patratum Spurium Fusium fecit verbena caput capillosque tangens. Pater patratus ad ius iurandum patrandum, id est, sanciendum fit foedus, multisque id verbis, quae longo effata carmine non operae est referre, peragit. Legibus deinde 7 recitatis "audi" inquit, "Iuppiter, audi, pater patrate populi Albani, audi tu populus Albanus: ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. Si prior defexit publico consilio dolo malo, 8 tum illo die, Iuppiter, populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hic hodie feriam; tantoque magis ferito, quanto magis potes pollesque." Id ubi dixit, 9 porcum saxo silice percussit. Sua item carmina Albani suumque ius iurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.

XXV. Foedere icto trigemini, sicut convenerat, I arma capiunt. Cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios patriam ac parentes, quidquid civium domi, quidquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri manus, feroces et suopte ingenio et pleni adhortantium vocibus in medium inter duas acies procedunt, Consederant utrimque pro castris duo 2

ex

exercitus periculi magis praesentis quam curae pertes quippe imperium agebatur in tam paucorum virtute atque fortuna positum. Itaque ergo erecti suspensique in minime gratum spectaculum animo 3 intenduntur. Datur signum, infestisque armis velut acies terni iuvenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt. Nec his nec illis periculum suum, publicum imperium servitiumque obversatur animo futuraque ea deinde patriae fortuna, quam ipsi 4 fecissent. Ut primo statim concursu increpuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantis perstringit; et neutro inclinata spe torpebat vox 5 spiritusque. Consertis deinde manibus cum iam non motus tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent, duo Romani super alium alius vulneratis tribus 6 Albanis exspirantes corruerunt. Ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii circum7 steterant. Forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulos ferox. Ergo ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere adfectum corpus 8 sineret. Iam aliquantum spatii ex eo loco, ubi pugnatum est, aufugerat, cum respiciens videt magnis intervallis sequentes, unum haud procul ab sese abesse. 9 In eum magno impetu rediit; et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, uti opem ferant fratri, iam Horatius caeso hoste victor secundam pugnam petebat. Tunc clamore, qualis ex insperato faventium solet, Romani adiuvant militem suum; et ille defungi

proelio festinat. Prius itaque quam alter, qui nec 10 procul aberat, consequi posset, et alterum Curiatium conficit; iamque aequato Marte singuli supererant, 11 sed nec spe nec viribus pares. Alterum intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat; alter fessum vulnere, fessum cursu trahens corpus victusque fratrum ante se strage victori obicitur hosti. Nec illud proelium fuit. Romanus 12 exultans "duos" inquit "fratrum Manibus dedi; tertium causae belli huiusce, ut Romanus Albano imperet, dabo." Male sustinenti arma gladium superne iugulo defigit; iacentem spoliat. Romani ovantes 13 ac gratulantes Horatium accipiunt eo maiore cum gaudio, quo prope metum res fuerat. Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur, quippe imperio alteri aucti, alteri dicionis alienae facti. Sepulcra extant, quo quisque loco cedidit, duo 14 Romana uno loco propius Albam, tria Albana Romam versus, sed distantia locis, ut et pugnatum est.

XXVI. Priusquam inde digrederentur, roganti Mettio, ex foedere icto quid imperaret, imperat Tullus, uti iuventutem in armis habeat; usurum se eorum opera, si bellum cum Veientibus foret. Ita exercitus 2 inde domos abducti. Princeps Horatius ibat trigemina spolia prae se gerens; cui soror virgo, quae desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit; cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. Movet feroci 3 iuveni animum conploratio sororis in victoria sua tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio simul

C

« IndietroContinua »