Immagini della pagina
PDF
ePub

"Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis, 690 aspice nos; hoc tantum; et, si pietate meremur, da deinde augurium, Pater, atque haec omina firma."

'Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras stella facem ducens multa cum luce cucurrit. Illam, summa super labentem culmina tecti, cernimus Idaea claram se condere silva signantemque vias; tum longo limite sulcus dat lucem, et late circum loca sulphure fumant. Hic vero victus genitor se tollere ad auras : 700 affaturque deos et sanctum sidus adorat.

"Iam iam nulla mora est; sequor et qua ducitis
adsum.

Di patrii, servate domum, servate nepotem.
Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia

est.

Cedo equidem nec, nate, tibi comes ire recuso.
Dixerat ille, et iam per moenia clarior ignis
auditur, propiusque aestus incendia volvunt.

[ocr errors]
[ocr errors]

'Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae ; ipse subibo umeris, nec me labor iste gravabit.

quo res cumque cadent, unum et commune periclum,

710 una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus comes, et longe servet vestigia coniunx.

sit

Vos, famuli, quae dicam animis advertite vestris. Est urbe egressis tumulus templumque vetustum desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus religione patrum multos servata per annos : hanc ex diverso sedem veniemus in unam.

Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penates;

720

me, bello e tanto digressum et caede recenti,
attrectare nefas, donec me flumine vivo
abluero."

Haec fatus latos umeros subiectaque colla veste super fulvique insternor pelle leonis, succedoque oneri; dextrae se parvus Iulus implicuit sequiturque patrem non passibus aequis; pone subit coniunx. Ferimur per opaca locorum; et me, quem dudum non ulla iniecta movebant tela neque adverso glomerati ex agmine Graii, nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis suspensum et pariter comitique onerique timentem. 730 Iamque propinquabam portis omnemque videbar evasisse viam, subito cum creber ad aures

visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram prospiciens Nate" exclamat,

[ocr errors]

propinquant:

[ocr errors]

fuge, nate;

ardentes clipeos atque aera micantia cerno."
Hic mihi nescio quod trepido male numen amicum
confusam eripuit mentem. Namque avia cursu
dum sequor et nota excedo regione viarum,
heu misero coniunx fatone erepta Creusa
substitit erravitne via seu lassa resedit

740 incertum: nec post oculis est reddita nostris,
nec prius amissam respexi animumve reflexi,
quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacra-
tam

venimus; hic demum collectis omnibus una defuit et comites natumque virumque fefellit. Quem non incusavi amens hominumque deorumque aut quid in eversa vidi crudelius urbe ?

Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque Penates commendo sociis et curva valle recondo.

Ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis. 750 Stat casus renovare omnes omnemque reverti per Troiam et rursus caput obiectare periclis. Principio muros obscuraque limina portae, qua gressum extuleram, repeto, et vestigia retro observata sequor per noctem et lumine lustro. Horror ubique animos, simul ipsa silentia terrent. Inde domum, si forte pedem, si forte tulisset, me refero. Irruerant Danai et tectum omne tenebant.

Ilicet ignis edax summa ad fastigia vento

volvitur, exsuperant flammae, furit aestus ad auras. 760 Procedo et Priami sedes arcemque reviso. Et iam porticibus vacuis Iunonis asylo custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes

praedam asservabant. Huc undique Troïa gaza incensis erepta adytis, mensaeque deorum crateresque auro solidi, captivaque vestis

congeritur. Pueri et pavidae longo ordine matres
stant circum.

Ausus quin etiam voces iactare per umbram
implevi clamore vias, maestusque Creusam

770 nequiquam ingeminans iterumque iterumque vocavi.

Quaerenti et tectis urbis sine fine ruenti

infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae visa mihi ante oculos et nota maior imago. Obstupui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.

Tum sic affari et curas his demere dictis :

[ocr errors]

'Quid tantum insano iuvat indulgere dolori,

o dulcis coniunx? non haec sine numine divum eveniunt; nec te hinc comitem asportare Creusam

fas aut ille sinit superi regnator Olympi.

780 Longa tibi exsilia, et vastum maris aequor aran

dum :

et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva
inter opima virum leni fluit agmine Thybris.
Illic res laetae regnumque et regia coniunx
parta tibi: lacrimas dilectae pelle Creusae.
Non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas
aspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo,
Dardanis, et divae Veneris nurus ;

รร

sed me magna deum Genetrix his detinet oris. Iamque vale et nati serva communis amorem.' 790 Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem

dicere deseruit, tenuesque recessit in auras.
Ter conatus ibi collo dare bracchia circum;
ter frustra comprensa manus effugit imago,
par levibus ventis volucrique simillima somno.
Sic demum socios consumpta nocte reviso.

'Atque hic ingentem comitum affluxisse novorum invenio admirans numerum, matresque virosque, collectam exsilio pubem, miserabile vulgus. Undique convenere, animis opibusque parati 800 in quascumque velim pelago deducere terras. Iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant limina portarum, nec spes opis ulla dabatur: cessi et sublato montes genitore petivi.

P. VERGILI MARONIS

AENEIS

LIBER TERTIUS.

'POSTQUAM res Asiae Priamique evertere

gentem

immeritam visum superis, ceciditque superbum Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia, diversa exsilia et desertas quaerere terras auguriis agimur divum, classemque sub ipsa Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae, incerti quo fata ferant, ubi sistere detur, contrahimusque viros. Vix prima inceperat aestas, et pater Anchises dare fatis vela iubebat,

10 litora cum patriae lacrimans portusque relinquo et campos, ubi Troia fuit. Feror exsul in altum cum sociis natoque Penatibus et magnis Dis.

'Terra procul vastis colitur Mavortia campis, (Thraces arant) acri quondam regnata Lycurgo, hospitium antiquum Troiae sociique Penates, dum fortuna fuit. Feror huc, et litore curvo moenia prima loco fatis ingressus iniquis, Aeneadasque meo nomen de nomine fingo.

« IndietroContinua »