Immagini della pagina
PDF
ePub

fundabit, Curibus parvis et paupere terra
missus in imperium magnum. Cui deinde subibit
otia qui rumpet patriae, residesque movebit
Tullus in arma viros et iam desueta triumphis
agmina. Quem iuxta sequitur iactantior Ancus,
nunc quoque iam nimium gaudens popularibus
auris.

Vis et Tarquinios reges animamque superbam ultoris Bruti fascesque videre receptos ? Consulis imperium hic primus saevasque secures 820 accipiet, natosque pater nova bella moventes ad poenam pulchra pro libertate vocabit, infelix. Utcumque ferent ea facta minores, vincet amor patriae laudumque immensa cupido. Quin Decios Drusosque procul saevumque securi aspice Torquatum et referentem signa Camillum. Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis concordes animae nunc et dum nocte premuntur, heu quantum inter se bellum, si lumina vitae attigerint, quantas acies stragemque ciebunt, 830 aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci descendens, gener adversis instructus Eois! Ne, pueri, ne tanta animis assuescite bella, neu patriae validas in viscera vertite vires; tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo; proiice tela manu, sanguis meus.

Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho victor aget currum, caesis insignis Achivis. Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, 840 ultus avos Troiae templa et temerata Minervae. Quis te, magne Cato, tacitum aut te, Cosse, relinquat ?

Quis Gracchi genus aut geminos, duo fulmina belli,
Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem
Fabricium vel te sulco, Serrane, serentem?
Quo fessum rapitis, Fabii? Tu Maximus ille cs,
unus qui nobis cunctando restituis rem.
Excudent alii spirantia mollius aera,

credo equidem, vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius, caelique meatus

850 describent radio et surgentia sidera dicent: tu regere imperio populos, Romane, memento; hae tibi erunt artes; pacisque imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos.'

Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit : 6 Aspice ut insignis spoliis Marcellus opimis ingreditur, victorque viros supereminet omnes! Hic rem Romanam magno turbante tumultu sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem, tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.' 860 Atque hic Aeneas (una namque ire videbat

[ocr errors]

egregium forma iuvenem et fulgentibus armis,
sed frons laeta parum et deiecto lumina vultu):
Quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem ?
filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum ?
Qui strepitus circa comitum ! quantum instar in
ipso!

Sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.' Tum pater Anchises lacrimis ingressus obortis : 'O nate, ingentem luctum ne quaere tuorum. Ostendent terris hunc tantum fata neque ultra 870 esse sinent. Nimium vobis Romana propago visa potens, superi, propria haec si dona fuissent. Quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem campus aget gemitus! vel quae, Tiberine, videbis

funera, cum tumulum praeterlabere recentem!
Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos
in tantum spe tollet avos, nec Romula quondam
ullo se tantum tellus iactabit alumno.

Heu pietas, heu prisca fides invictaque bello dextera! Non illi se quisquam impune tulisset 880 obvius armato, seu cum pedes iret in hostem seu spumantis equi foderet calcaribus armos. Heu miserande puer, si qua fata aspera rumpas, tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis ; purpureos spargam flores, animamque nepotis his saltem accumulem donis, et fungar inani munere.' Sic tota passim regione vagantur aëris in campis latis atque omnia lustrant. Quae postquam Anchises natum per singula duxit, incenditque animum famae venientis amore, 890 exin bella viro memorat quae deinde gerenda, Laurentesque docet populos urbemque Latini, et quo quemque modo fugiatque feratque laborem. Sunt geminae Somni portae; quarum altera

fertur

cornea, qua veris facilis datur exitus umbris, altera candenti perfecta nitens elephanto, sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes. His ibi tum natum Anchises unaque Sibyllam prosequitur dictis portaque emittit eburna: ille viam secat ad naves sociosque revisit; 900 tum se ad Caietae recto fert litore portum. Ancora de prora iacitur; stant litore puppes. 900. 'limite' codd. nonnulli.

P. VERGILI MARONIS

AENEIS

LIBER SEPTIMUS.

TU quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix, aeternam moriens famam, Caieta, dedisti; et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat. At pius exsequiis Aeneas rite solutis,

aggere composito tumuli, postquam alta quierunt aequora, tendit iter velis portumque relinquit. Aspirant aurae in noctem, nec candida cursus Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus. 10 Proxima Circaeae raduntur litora terrae, dives inaccessos ubi Solis filia lucos

assiduo resonat cantu, tectisque superbis urit odoratam nocturna in lumina cedrum arguto tenues percurrens pectine telas. Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, saetigerique sues atque in praesepibus urs saevire, ac formae magnorum ululare luporum, 4. a. 1. signant.'

quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis 20 induerat Circe in vultus ac terga ferarum. Quae ne monstra pii paterentur talia Troes delati in portus, neu litora dira subirent, Neptunus ventis implevit vela secundis, atque fugam dedit, et praeter vada fervida vexit. Iamque rubescebat radiis mare, et aethere ab alto

Aurora in roseis fulgebat lutea bigis:

cum venti posuere omnisque repente resedit flatus, et in lento luctantur marmore tonsae. Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum 30 prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno verticibus rapidis et multa flavus harena

in mare prorumpit. Variae circumque supraque
assuetae ripis volucres et fluminis alveo
aethera mulcebant cantu, lucoque volabant.
Flectere iter sociis terraeque advertere proras
imperat, et laetus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum, quis Latio antiquo fuerit status, advena classem cum primum Ausoniis exercitus appulit oris, 40 expediam et primae revocabo exordia pugnae. Tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella, dicam acies actosque animis in funera reges, Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coactam

Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo,
maius opus moveo.

Rex arva Latinus et urbes
iam senior longa placidas in pace regebat.

Hunc Fauno et Nympha genitum Laurente Marica accipimus: Fauno Picus pater, isque parentem

« IndietroContinua »