Immagini della pagina
PDF
ePub

P. VERGILI MARONIS

AENEIS

10

LIBER DUODECIMUS.

TURNUS ut infractos adverso Marte Latinos defecisse videt, sua nunc promissa reposci, se signari oculis, ultro implacabilis ardet attollitque animos. Poenorum qualis in arvis saucius ille gravi venantum vulnere pectus tum demum movet arma leo, gaudetque comantes excutiens cervice toros, fixumque latronis impavidus frangit telum et fremit ore cruento: haud secus accenso gliscit violentia Turno. Tum sic affatur regem atque ita turbidus infit: 'Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent

ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent: congredior. Fer sacra, pater, et concipe foedus. Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam, desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini), et solus ferro crimen commune refellam, aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.' Olli sedato respondit corde Latinus :

'O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci 20 virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est consulere atque omnes metuentem expendere casus. Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;

sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis, nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri. Me natam nulli veterum sociare procorum

fas erat, idque omnes divique hominesque canebant. Victus amore tui, cognato sanguine victus 30 coniugis et maestae lacrimis, vincla omnia rupi: promissam eripui genero, arma impia sumpsi. Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur bella, vides, quantos primus patiare labores. Bis magna victi pugna vix urbe tuemur

spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent. Quo referor totiens? quae mentem insania mutat? si Turno exstincto socios sum ascire paratus, cur non incolumi potius certamina tollo? 40 quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet Italia, ad mortem si te (Fors dicta refutet) prodiderim, natam et conubia nostra petentem ? Respice res bello varias; miserere parentis longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe dividit.' Haudquaquam dictis violentia Turni flectitur: exsuperat magis aegrescitque medendo. Ut primum fari potuit, sic institit ore :

[ocr errors]

Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me

deponas letumque sinas pro laude pascisci :

50 et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra spargimus; et nostro sequitur de vulnere sanguis. Longe illi dea mater erit, quae nube fugacem feminea tegat et vanis sese occulat umbris.'

At regina, nova pugnae conterrita sorte, flebat et ardentem generum moritura tenebat: 'Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatae tangit honos animum (spes tu nunc una, senectae tu requies miserae, decus imperiumque Latini te penes, in te omnis domus inclinata recumbit), 60 unum oro: desiste manum committere Teucris. Qui te cumque manent isto certamine casus, et me, Turne, manent: simul haec invisa relinquam lumina nec generum Aenean captiva videbo.' Accepit vocem lacrimis Lavinia matris flagrantes perfusa genas, cui plurimus ignem subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit. Indum sanguineo veluti violaverit ostro si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa alba rosa: tales virgo dabat ore colores. 70 Illum turbat amor, figitque in virgine vultus: ardet in arma magis paucisque affatur Amatam : Ne, quaeso, ne me lacrimis neve omine tanto prosequere in duri certamina Martis euntem, o mater; neque enim Turno mora libera mortis. Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno haud placitura refer: cum primum crastina caelo puniceis invecta rotis Aurora rubebit,

non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant

et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum, 80 illo quaeratur coniunx Lavinia campo.'

Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit,

poscit equos gaudetque tuens ante ora frementes, Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia, qui candore nives anteirent, cursibus auras. Circumstant properi aurigae manibusque lacessunt pectora plausa cavis et colla comantia pectunt. Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco circumdat loricam umeris; simul aptat habendo ensemque clipenmque et rubrae cornua cristae, 90 ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti fecerat et Stygia candentem tinxerat unda. Exin quae mediis ingenti annixa columnae aedibus astabat, validam vi corripit hastam, Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem vociferans: Nunc, o numquam frustrata vocatus hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor,

te Turni nunc dextra gerit. Da sternere corpus loricamque manu valida lacerare revulsam semiviri Phrygis, et foedare in pulvere crines 100 vibratos calido ferro murraque madentes.' His agitur furiis; totoque ardentis ab ore scintillae absiliunt, oculis micat acribus ignis : mugitus veluti cum prima in proelia taurus terrificos ciet atque irasci in cornua temptat, arboris obnixus trunco, ventosque lacessit ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena. Nec minus interea maternis saevus in armis Aeneas acuit Martem et se suscitat ira, oblato gaudens componi foedere bellum. ITO Tum socios maestique metum solatur Iuli, fata docens, regique iubet responsa Latino certa referre viros et pacis dicere leges.

Postera vix summos spargebat lumine montes

orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt solis equi lucemque elatis naribus efflant : campum ad certamen magnae sub moenibus urbis dimensi Rutulique viri Teucrique parabant, in medioque focos et dis communibus aras gramineas, alii fontemque ignemque ferebant, 120 velati limo et verbena tempora vincti.

Procedit legio Ausonidum, pilataque plenis agmina se fundunt portis. Hinc Troïus omnis Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis, haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis pugna vocet ; nec non mediis in millibus ipsi ductores auro volitant ostroque superbi, et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas et Messapus equum domitor, Neptunia proles. Utque dato signo spatia in sua quisque recessit, 130 defigunt tellure hastas et scuta reclinant.

Tum studio effusae matres et vulgus inermum
invalidique senes turres ac tecta domorum
obsedere, alii portis sublimibus astant.

At Iuno e summo, qui nunc Albanus habetur
(tum neque nomen erat nec honos aut gloria monti),
prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas
Laurentum Troumque acies urbemque Latini.
Extemplo Turni sic est affata sororem

diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris 140 praesidet; hunc illi rex aetheris altus honorem Iuppiter erepta pro virginitate sacravit :

'Nympha, decus fluviorum, animo gratissima
nostro,

scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae
magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile,
praetulerim caelique libens in parte locarim:

« IndietroContinua »