Immagini della pagina
PDF
ePub

rupibus et scopulis et litoribus desertis.

520 nec tamen hoc ipsum poena sine: namque deum rex, omnia qui imperio terrarum milia versat, commotus talem ad superos volitare puellam, dum pater extinctus caeca sub nocte lateret, illi pro pietate sua (nam saepe vigentum sanguine taurorum supplex resperserat aras, saepe deum largo decorarat munere sedes) reddidit optatam mutato corpore vitam, fecitque in terris haliaetos ales ut esset: quippe aquilis semper gaudet deus ille coruscis. 530 huic vero miserae, quoniam damnata deorum iudicio fatique et coniugis ante fuisset, infesti adposuit odium crudele parentis. namque ut in aetherio signorum lumine praestans, unum quem duplici stellarum munere vidi, Scorpios alternis clarum fugat Oriona, sic inter sese tristes haliaetos iras

ct ciris memori servant ad saecula fato. quacumque illa levem fugiens secat aera pennis, ecce inimicus, atrox, magno stridore per auras 540 insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras, illa levem fugiens raptim secat aera pennis.

COPA

COPA Surisca, caput Graeca redimita mitella,

crispum sub crotalo docta movere latus,

cbria famosa saltat lasciva taberna,

ad cubitum raucos excutiens calamos :

' quid iuvat aestivo defessum pulvere abesse

ΙΟ

quam potius bibulo decubuisse toro ?

sunt strophia et calybae, cyathi, rosa, tibia, chordae, et triclia umbrosis frigida harundinibus. en et, Maenalio quae garrit dulce sub antro, rustica pastoris fistula more sonat.

est et vappa, cado nuper defusa picato,

et strepitans rauco murmure rivus aquae. sunt etiam croceo violae de flore corollae, sertaque purpurea lutea mixta rosa, et quae virgineo libata Achelois ab amne lilia vimineis attulit in calathis. sunt et caseoli, quos iuncea fiscina siccat, sunt autumnali cerea pruna die,

castaneaeque nuces et suave rubentia mala, 20 est hic munda Ceres, est Amor, est Bromius. sunt et mora cruenta et lentis uva racemis, et pendet iunco caeruleus cucumis ;

30

est tuguri custos, armatus falce saligna,

;

5

sed non et vasto est inguine terribilis.
huc, calybita, veni: lassus iam sudat asellus
parce illi: Vestae delicium est asinus.
nunc cantu crebro rumpunt arbusta cicadae,
nunc vepris in gelida sede lacerta latet.
si sapis, aestivo recubans os prolue vitro,
seu vis crystalli ferre novos calices.
heia age pampinea fessus requiesce sub umbra,
et gravidum roseo necte caput strophio,
per morsum tenerae decerpens ora puellae.
a pereat, cui sunt prisca supercilia!

quid cineri ingrato servas bene olentia serta ?
anne coronato vis lapide ossa tegi?

pone merum et talos. pereat, qui crastina curat!
Mors aurem vellens' vivite' ait,' venio.'

'

MORETUM

1

JAM nox hibernas bis quinque peregerat horas

excubitorque diem cantu praedixerat ales, Simylus exigui cultor cum rusticus agri, tristia venturae metuens ieiunia lucis, membra levat vili sensim demissa grabato sollicitaque manu tenebras explorat inertes vestigatque focum, laesus quem denique sentit. parvulus exusto remanebat stipite fumus et cinis obductae celabat lumina prunae. 10 admovet his pronam submissa fronte lucernam et producit acu stuppas umore carentes, excitat et crebris languentem flatibus ignem. tandem concepto, sed vix, fulgore recedit, oppositaque manu lumen defendit ab aura, et reserat plausa quae pervidet ostia claui. fusus erat terra frumenti pauper acervus : hinc sibi depromit, quantum mensura patebat, quae bis in octonas excurrit pondere libras.

Inde abit adsistitque molae parvaque tabella, 2c quam fixam paries illos servabat in usus, lumina fida locat. geminos tum veste lacertos liberat et cinctus villosae tegmine caprae perverrit cauda silices gremiumque molarum. advocat inde manus operi, partitus utrique: laeva ministerio, dextra est intenta labori. haec rotat adsiduum gyris et concitat orbem, tunsa Ceres silicum rapido decurrit ab ictu. interdum fessae succedit laeva sorori alternatque vices. modo rustica carmina cantat

30 agrestique suum solatur voce laborem,
interdum clamat Scybalen. erat unica custos,
Afra genus, tota patriam testante figura,
torta comam labroque tumens et fusca colore,
pectore lata, iacens mammis, conpressior alvo,
cruribus exilis, spatiosa prodiga planta.
[continuis rimis calcanea scissa rigebant.]
hanc vocat atque focis arsura imponere ligna
imperat et flamma gelidos adolere liquores.

Postquam implevit opus iustum versatile finem, 40 transfert inde manu fusas in cribra farinas et quatit, ac remanent summo purgamina dorso. subsidit sincera foraminibusque liquatur emundata Ceres. levi tum protinus illam componit tabula, tepidas super ingerit undas, contrahit admixtos nunc fontes atque farinas : transversat durata manu, liquidoque coacto interdum grumos spargit sale, iamque subactum levat opus, palmisque suum dilatat in orbem, et notat inpressis aequo discrimine quadris. 50 infert inde foco (Scybale mundaverat aptum ante locum) testisque tegit, super aggerat ignes. dumque suas peragit Vulcanus Vestaque partes, Simylus interea vacua non cessat in hora, verum aliam sibi quaerit opem, neu sola palato sit non grata Ceres, quas iungat comparat escas. non illi suspensa focum carnaria iuxta, durati sale terga suis truncique, vacabant, traiectus medium sparto sed caseus orbem et vetus adstricti fascis pendebat anethi. Co ergo aliam molitur opem sibi providus aeris.

Hortus erat iunctus casulae, quem vimina pauca et calamo rediviva levi munibat harundo,

exiguus spatio, variis sed fertilis herbis. nil illi derat, quod pauperis exigit usus; interdum locuples a paupere plura petebat. nec sumptus erat illud opus, sed recula curae: si quando vacuum casula pluviaeve tenebant festave lux, si forte labor cessabat aratri, horti opus illud erat. varias disponere plantas 70 norat et occultae committere semina terrae vicinosque apte circa summittere rivos. hic holus, hic late fundentes bracchia betae fecundusque rumex malvaeque inulaeque virebant, hic siser et nomen capiti debentia porra, [hic etiam nocuum capiti gelidumque papaver,] grataque nobilium requies lactuca ciborum, crescitque in acumina radix,

et gravis in latum dimissa cucurbita ventrem. verum hic non domini (quis enim contractior illo ?), 80 sed populi proventus erat, nonisque diebus venales umero fasces portabat in urbem : inde domum cervice levis, gravis aere redibat, vix umquam urbani comitatus merce macelli. cepa rubens sectique famem domat area porri, quaeque trahunt acri vultus nasturtia morsu, intibaque et Venerem revocans eruca morantem. Tum quoque tale aliquid meditans intraverat hortum.

ac primum leviter digitis tellure refossa

quattuor educit cum spissis allia fibris; go inde comas apii graciles rutamque rigentem vellit et exiguo coriandra trementia filo. haec ubi collegit, flaetum consedit ad ignem et clara famulam poscit mortaria voce. singula tum capitum nodoso cortice nudat

« IndietroContinua »