Immagini della pagina
PDF
ePub

dicebat, in quibus scriptum erat, C. Manlium arma cepisse cum magna multitudine ante diem VI kalendas Novembris. Simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia nuntiabant, alii conventus fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia servile 5 bellum moveri. Igitur senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi; hi utrique ad urbem imperatores erant, impediti ne triumpharent calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta 10 vendere mos erat; sed praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum; eisque permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum compararent. Ad hoc, si quis indicavisset de conjuratione, quae contra rem publicam 15 facta erat, praemium servo libertatem et sestertia centum, libero impunitatem ejus rei et sestertia ducenta; itemque decrevere, uti gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur pro cujusque opibus, Romae per totam urbem vigiliae 20 haberentur, eisque minores magistratus praeessent.

31. Quibus rebus permota civitas atque immutata urbis facies erat; ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnes tristitia invasit; festinare, trepidare, neque loco neque 25 homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere, neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri. Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari 30 parvos liberos, rogitare, omnia pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere. At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia interrogatus erat ab L. Paulo. Postremo dissimulandi 35 causa aut sui expurgandi, sicuti jurgio lacessitus foret, in senatum venit. Tum M. Tullius consul, sive praesentiam ejus timens sive ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei pub

licae, quam postea scriptam edidit. Sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso voltu, voce supplici postulare a patribus coepit, ne quid de se temere crederent; ea 5 familia ortum, ita se ab adolescentia vitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet. Ne existu marent, sibi, patricio homini, cujus ipsius atque majorum pluruma beneficia in plebem Romanam essent, perdita re publica opus esse, cum eam serva10 ret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae. Ad

hoc maledicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus, "Quoniam quidem circumventus," inquit, "ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina 15 restinguam."

Sed

32. Deinde se ex curia domum proripuit. Ibi multa ipse secum volvens, quod neque insidiae consuli procedebant et ab incendio intelligebat urbem vigiliis munitam, optumum factu credens exercitum 20 augere, ac prius quam legiones scriberentur, multa antecapere, quae bello usui forent, nocte intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est. Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognoverat promptam audaciam, mandat, quibus rebus 25 possent opes factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem, incendia aliaque belli facinora parent; sese propediem cum magno exercitu ad urbem accessurum. Dum haec Romae geruntur, C. Manlius ex suo numero legatos ad Marcium Regem 30 mittit cum mandatis hujusce modi.

33. "Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse, neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab injuria tuta forent, qui miseri, egentes, violentia atque crude35 litate feneratorum plerique patriae, sed omnes fama atque fortunis expertes sumus; neque cuiquam nostrum licuit more majorum lege uti, neque amisso patrimonio liberum corpus habere; tanta saevitia feneratorum atque praetoris fuit. Saepe majorer nostrum

[merged small][merged small][ocr errors]

miseriti plebis Romanae, decretis suis inopiae ejus opitulati sunt; ac novissume memoria nostra, propter magnitudinem aeris alieni, volentibus omnibus bonis, argentum aere solutum est Saepe ipsa plebes, aut dominandi studio permota, aut superbia ma- 5 gistratuum, armata a patribus secessit. At nos

non imperium neque divitias petimus, quarum rerum causa bella atque certamina omnia inter mortales sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit. Te atque senatum obtestamur, 10 consulatis miseris civibus, legis praesidium, quod iniquitas praetoris eripuit, restituatis; neve nobis eam necessitudinem imponatis, ut quaeramus, quonam modo maxume ulti sanguinem nostrum perea

mus."

15

34. Ad haec Q. Marcius respondit, si quid ab senatu petere vellent, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur; ea mansuetudine atque misericordia senatum populumque Romanum semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium pe- 20 tiverit. At Catilina ex itinere plerisque consularibus, praeterea optumo cuique, litteras mittit, se falsis criminibus circumventum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunae cedere, Massiliam in exsilium proficisci; non quo sibi tanti sceleris 25 conscius esset, sed uti res publica quieta foret, neve ex sua contentione seditio oriretur. Ab his longe divorsas litteras Q. Catulus in senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat: earum exemplum infra scriptum est.

30

35. "L. Catilina Q. Catulo. Egregia tua fides re cognita, grata mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendationi meae tribuit. Quamobrem defensionem in novo consilio non statui parare, satisfactionem ex nulla conscientia de culpa propo- 35 nere decrevi, quam me dius fidius veram licet cognoscas. Injuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris industriaeque meae privatus statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum cau

not out that i'ma. sam pro mea consuetudine suscepi, non quin aes alienum meis nominibus ex possessionibus solvere possem, cum et alienis nominibus liberalitas Orestillae, suis filiaeque copiis, persolveret sed quod 5 non dignos homines honore honestatos videbam, meque falsa suspicione alienatum esse sentiebam. Hoc nomine satis honestas pro meo casu spes reliquae dignitatis conservandae sum secutus. Plura cum scribere vellem, nuntiatum est vim mihi parari. 10 Nunc Orestillam commendo tuaeque fidei trado. Eam ab injuria defendas per liberos tuos rogatus. Haveto."

36. Sed ipse paucos dies commoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum vicinitatem antea 15 sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperi insignibus in castra ad Manlium contendit. Haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostes judicat; ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis 20 discedere, praeter rerum capitalium condemnatis. Praeterea decernit, uti consules delectum habeant, Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet, Cicero urbi praesidio sit. Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo maxume miserabile 25 visum est; cui cum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant, adfluerent, fuere tamen cives, qui seque remque publicam obstinatis animis perditum irent. Namque duobus senati decretis, 30 ex tanta multitudine neque praemio inductus conjurationem patefecerat neque ex castris Catilinae quisquam omnium discesserat: tanta vis morbi ac veluti tabes plerosque civium animos invaserat.

37. Neque solum illis aliena mens erat, qui conscii 35 conjurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes novarum rerum studio Catilinae incepta probabat. Id adeo more suo videbatur facere. Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio

suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur; quoniam egestas facile habetur sine damno. Sed urbana plebes, ea vero praeceps erat de multis causis. Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume 5 praestabant, item alii qui per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, hi Romam sicut in sentinam confluxerant. Deinde multi memores Sullanae victoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores videbant, 10 alios ita divites, ut regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis foret, ex victoria talia sperabat. Praeterea juventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largtionibus excita urbanum otium ingrato 15 labori praetulerat eos atque alios omnes malum publicum alebat. Quo minus mirandum est homines egentes, malis moribus, maxuma spe, rei publicae juxta ac sibi consuluisse. Praeterea quorum victoria Sullae parentes proscripti, bona erepta, jus 20 libertatis imminutum erat, haud sane alio animo belli eventum exspectabant. Ad hoc quicumque aliarum atque senatus partium erant, conturbari rem publicam quam minus valere ipsi malebant. Id adeo malum multos post annos in civitatem 25 revorterat.

38. Nam postquam Cn. Pompeio et M. Crasso consulibus, tribunicia potestas restituta est, homines adolescentes, summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando 30 plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere; ita ipsi clari potentesque fieri. Contra eos summa ope nitebatur pleraque nobilitas, senatus specie, pro sua magnitudine. Namque uti paucis verum absolvam, post illa tempora quicumque rem 35 publicam agitavere, honestis nominibus, alii sicuti populi jura defenderent, pars quo senatus auctoritas maxuma foret, bonum publicum simulantes, pro sua quisque potentia certabant; neque illis

« IndietroContinua »