Immagini della pagina
PDF
ePub

modestia neque modus contentionis erat: utrique victoriam crudeliter exercebant.

39. Sed postquam Cn. Pompeius ad bellum maritumum atque Mithridaticum missus est, plebis opes 5 imminutae, paucorum potentia crevit. Hi magi

stratus, provincias, aliaque omnia tenere, ipsi innoxii, florentes, sine metu aetatem agere, ceterosque judiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius

tractarent. Sed ubi primum dubiis rebus novandi 10 spes oblata est, vetus certamen animos eorum ar

rexit. Quod și primo proelio Catilina superior aut aequa

manü u discessisset, profecto magna clades atque calamitas rem publicam oppressisset; neque

illis, qui victoriam adepti forent, diutius ea uti 15 licuisset, quin defessis et exsanguibus, qui plus

posset, imperium atque libertatem extorqueret. Fuere tamen extra conjurationem complures, qui ad Catilinam initio profecti sunt; in eis erat A. Ful

vius, senatoris filius, quem retractum ex itinere pa20 rens necari jussit. Isdem temporibus Romae Lentu

lus, sicuti Catilina praeceperat, quoscumque moribus aut fortuna novis rebus idoneos credebat, aut per se aut per alios sollicitabat, neque solum cives, sed

cujusque modi genus hominum, quod modo bello 25 usui foret. I can

40. Igitur P. Umbreno cuidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat, eosque, si possit, impellat ad societatem belli, existumans publice

privatimque aere alieno oppressos, praeterea, quod 30 natura gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad

tale consilium adduci posse. Umbrenus, quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus civitatium notus erat atque eos noverat. Itaque sine

mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percon35 tatus pauca de statu civitatis, et quasi dolens ejus

casum, requirere coepit, quem exitum tantis malis sperarent. Postquam illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare senatum, quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem exspectare: “At ego," inquit, “vobis, si modo viri esse voltis, rationem ostendam, qua tanta ista mala effugiatis.” Haec ubi dixit, Allobroges in maxumam spem adducti Umbrenum orare, ut sui misereretur: nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non 5 cupidissume facturi essent, dum ea res civitatem aere alieno liberaret. Ille eos in domum D. Bruti

perducit, quod foro propinqua erat neque aliena - consili propter Semproniam ; nam tum Brutus ab

Roma aberat. Praeterea Gabinium arcessit, quo 10 major auctoritas sermoni inesset. Eo praesente conjurationem aperit, nominat socios, praeterea multos cujusque generis innoxios, quo legatis animus amplior esset. Deinde eos pollicitos operam suam domum dimittit.

15 41. Sed Allobroges diu in incerto habuere, quidnam consili caperent. In altera parte erat aes alienum, studium belli, magna merces in spe victoriae, at in altera majores opes, tuta consilia, pro incerta spe certa praemia. Haec illis volventibus tandem vicit 20 fortuna rei publicae. Itaque Q. Fabio Sangae, cujus patrocinio civitas plurumum utebatur, rem omnem, uti cognoverant, aperiunt. Cicero, per Sangam consilio cognito, legatis praecipit, ut studium conjurationis vehementer simulent, ceteros adeant, bene 25 polliceantur, dentque operam, uti eos quam maxume manifestos habeant.

42. Isdem fere temporibus in Gallia citeriore atque ulteriore, item in agro Piceno, Bruttio, Apulia motus erat. Namque illi, quos ante Catilina dimi- 30 serat, inconsulte ac veluti per dementiam cuncta simul agebant; nocturnis consiliis, armorum atque telorum portationibus, festinando, agitando omnia, plus timoris quam periculi effecerant. Ex eo numero complures Q. Metellus Celer praetor ex senatus con- 35 sulto, causa cognita, in vincula conjecerat ; item in citeriore Gallia C. Murena, qui ei provinciae legatus

praeerat. ran

43. At Romae Lentulus cum ceteris, qui principes

conjurationis erant, paratis, ut videbantur, magnis copiis, constituerant uti, cum Catilina in agrum Faesulanum cum exercitu venisset, L. Bestia tribu

nus plebis concione habita quereretur de actioni5 bus Ciceronis, bellique gravissumi invidiam optumo

consuli imponeret; eo signo proxuma nocte cetera multitudo conjurationis suum quisque negotium exsequeretur. Sed ea divisa hoc modo dicebantur:

Statilius et Gabinius uti cum magna manu duodecim 10 simul opportuna loca urbis incenderent, quo tumultu

facilior aditus ad consulem ceterosque, quibus insidiae parabantur, fieret ; Cethegus Ciceronis januam obsideret eumque vi aggrederetur, alius autem alium;

sed filii familiarum, quorum ex nobilitate maxuma 15 pars erat, parentes interficerent, simul caede et in

cendio perculsis omnibus, ad Catilinam erumperent. Inter haec parata atque decreta Cethegus semper querebatur de ignavia sociorum ; illos dubitando

et dies prolatando magnas opportunitates corrum20 pere; facto, non consulto, in tali periculo opus esse,

seque, si pauci adjuvarent, languentibus aliis, impetum in curiam facturum. Natura ferox, vehemens, manu promptus erat; maxumum bonum in

celeritate putabat. 25 44. Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per

Gabinium ceteros conveniunt. Ab Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant jusjurandum, quod signatum ad cives perferant: aliter haud

facile eos ad tantum negotium impelli posse. Ceteri 30 nihil suspicantes dant; Cassius semet eo brevi

venturum pollicetur, ac paulo ante legatos ex urbe proficiscitur. Lentulus cum eis T. Volturcium quendam Crotoniensem mittit, ut Allobroges, prius quam

domum pergerent, cum Catilina data atque accepta 35 fide societatem confirmarent, Ipse Volturcio litteras

ad Catilinam dat, quarum exemplum infra scriptum est: “Quis sim, ex eo, quem ad te misi, cognosces. Fac cogites in quanta calamitate sis, et memineris te virum esse. Consideres quid tuae rationes postulent.

Auxilium petas ab omnibus, etiam ab infimis." Ad hoc mandata verbis dat: cum ab senatu hostis judicatus sit, quo consilio servitia repudiet? In urbe parata esse, quae jusserit. Ne cunctetur ipse propius accedere. ray

5 45. His rebus ita actis, constituta nocte, qua proficiscerentur, Cicero per legatos cuncta edoctus L. Valerio Flacco et C. Pomptino praetoribus imperat, ut in ponte Mulvio per insidias Allobrogum comitatus deprehendant. Rem omnem aperit, cujus 10 gratia mittebantur; cetera, uti facto opus sit, ita agant, permittit. Illi, homines militares, sine tumultu praesidiis collocatis, sicuti praeceptum erat, occulte pontem obsidunt. Postquam ad id loci legati cum Volturcio venerunt et simul utrimque 15 clamor exortus est, Galli, cito cognito consilio, sine mora praetoribus se tradunt. Volturcius primo cohortatus ceteros gladio se a multitudine defendit, deinde ubi a legatis desertus est, multa prius de salute sua Pomptinum obtestatus, quod ei notus 20 erat, prostremo timidus ac vitae diffidens velut hostibus sese praetoribus dedit.

46. Quibus rebus confectis omnia propere per nuntios consuli declarantur. At illum ingens cura atque laetitia simul occupavere. Nam laetabatur 25 intelligens conjuratione patefacta civitatem periculis ereptam esse, porro autem anxius erat, dubitans, in maxumo scelere tantis civibus deprehensis, quid facto opus esset: poenam illorum sibi oneri, impunitatem perdundae rei publicae fore credebat. Igitur 30 confirmato animo vocari ad sese jubet Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium, itemque quendam Caeparium Terracinensem, qui in Apuliam ad concitanda servitia proficisci parabat. Ceteri sine mora veniunt; Caeparius, paulo ante domo egressus, cog- 35 nito indicio ex urbe profugerat. Consul Lentulum, quod praetor erat, ipse manu tenens in senatum perducit; reliquos cum custodibus in aedem Concordiae venire jubet. Eo senatum advocat, mag

naque frequentia ejus ordinis Volturcium cum legatis introducit, Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas a legatis acceperat, eodem adferre jubet.

47. Volturcius interrogatus de itinere, de litteris, 5 postremo quid aut qua de causa consili habuisset, primo fingere alia, dissimulare de conjuratione; post, ubi fide publica dicere jussus est, omnia, uti gesta erant, aperit, docetque se paucis ante diebus a Gabinio et

Caepario socium adscitum nihil amplius scire quam 10 legatos; tantummodo audire solitum ex Gabinio, P.

Autronium, Ser. Sullam, L. Vargunteium, multos praeterea in ea conjuratione esse. Eadem Galli fatentur ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter

litteras sermonibus, quos ille habere solitus erat; ex 15 libris Sibyllinis regnum Romae tribus Corneliis por

tendi; Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse, cui fatum foret urbis potiri; praeterea ab incenso Capitolio illum esse vigesimum annum, quem saepe ex

prodigiis haruspices respondissent bello civili cruen20 tum fore. Igitur perlectis litteris, cum prius omnes

signa sua cognovissent, senatus decernit, uti abdicato magistratu Lentulus, itemque ceteri in liberis custodiis habeantur. Itaque Lentulus P. Lentulo Spinthe

ri, qui tum aedilis erat, Cethegus Q. Cornificio, Stati25 lius C. Caesari, Gabinius M. Crasso, Caeparius

nam is paulo ante ex fuga retractus erat — Cn. Terentio senatori traduntur.

48. Interea plebs conjuratione patefacta, quae primo cupida rerum novarum nimis bello favebat, 30 mutata mente Catilinae consilia exsecrari, Cicero

nem ad caelum tollere ; veluti ex servitute erepta gaudium atque laetitiam agitabat. Namque alia belli facinora praedae magis quam detrimento fore,

incendium vero crudele, immoderatum ac sibi max35 ume calamitosum putabat, quippe cui omnes copiae

in usu quotidiano et cultu corporis erant. Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum adductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum aiebant. Is, cum se diceret indi

« IndietroContinua »