Immagini della pagina
PDF
ePub

caturum de conjuratione, si fides publica data esset, jussus a consule quae sciret edicere, eadem fere quae Volturcius, de paratis incendiis, de caede bonorum, de itinere hostium senatum docet; praeterea se missum a M. Crasso, qui Catilinae nuntiaret, ne 5 eum Lentulus et Cethegus aliique ex conjuratione deprehensi terrerent, eoque magis properaret ad urbem accedere, quo et ceterorum animos reficeret et illi facilius e periculo eriperentur. Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, maxu- 10 mis divitiis, summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars tametsi verum existumabant, tamen quia in tali tempore tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii, conclamant indicem falsum 15 esse, deque ea re postulant uti referatur. Itaque consulente Cicerone frequens senatus decernit, Tarquini indicium falsum videri, eumque in vinculis retinendum, neque amplius potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, cujus consilio tantam rem esset 20 mentitus. Erant eo tempore, qui existumarent indicium illud a P. Autronio machinatum, quo facilius appellato Crasso per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret. Alii Tarquinium a Cicerone immissum aiebant, ne Crassus more suo, suscepto 25 malorum patrocinio,rem publicam conturbaret. Ipsum Crassum ego postea praedicantem audivi, tantam illam contumeliam sibi ab Cicerone impositam.

49. Sed isdem temporibus Q. Catulus et C. Piso neque precibus neque pretio neque gratia, Ciceronem 30 impellere potuere, uti per Allobroges aut alium indicem C. Caesar falso nominaretur. Nam uterque cum illo graves inimicitias exercebant; Piso oppugnatus in judicio pecuniarum repetundarum propter cujusdam Transpadani supplicium injustum ; Catu- 35 lus ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maxumis honoribus usus, ab adolescentulo Caesare victus discesserat. Res autem opportuna videbatur, quod is privatim egregia libe

Shows ralitate, publice maxumis muneribus grandem pecuniam debebat. Sed ubi consulem ad tantum facinus impellere nequeunt, ipsi singulatim circum

eundo atque ementiundo ea, quae se ex Volturcio 5 aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam illi

invidiam conflaverant, usque eo, ut nonnulli equites Romani, qui praesidi causa cum telis erant circum aedem Concordiae, seu periculi magnitudine seu

animi mobilitate impulsi, quo studium suum in rem 10 publicam clarius esset, egredienti ex senatu Caesari gladio minitarentur.

50. Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et T. Volturcio, comprobato eorum

indicio, praemia decernuntur, liberti et pauci ex 15 clientibus Lentuli divorsis itineribus opifices atque

servitia in vicis ad eum eripiundum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rem publicam vexare soliti erant. Cethegus autem

per nuntios familiam atque libertos suos, lectos et 20 exercitatos in audaciam, orabat ut grege facto cum

telis ad sese irrumperent. Consul ubi ea parari cognovit, dispositis praesidiis, ut res atque tempus monebat, convocato senatu refert, quid de eis fieri

placeat, qui in custodiam traditi erant. 25 paulo ante frequens senatus judicaverat contra rem

publicam fecisse. Tum D. Junius Silanus, primus sententiam rogatus, quod eo tempore cousul designatus erat, de eis, qui in custodiis tenebantur, et

praeterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. 30 Annio, si deprehensi forent, supplicium sumundum

decreverat; isque postea, permotus oratione C. Caesaris, pedibus in sententiam Tib. Neronis iturum se dixerat, quod de ea re praesidiis additis referun

dum censuerat. Sed Caesar, ubi ad eum ventum 35 est, rogatus sententiam a consule, hujusce modi verba locutus est:

51. “Omnes homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet. Haud facile animus

Sed eos

verum providet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit. Ubi intenderis ingenium, valet; si lübido possidet, ea dominatur, animus nihil valet. Magna mibi copia est memorandi, patres conscripti, qui reges atque populi 5 ira aut misericordia impulsi male consuluerint; sed ea malo dicere, quae majores nostri contra lubidinem animi sui recte atque ordine fecere. Bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas, magna atque magnifica, quae populi Romani 10 Opibus

ij sed postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, majores nostri, ne quis divitiarum magis quam injuriae causa bellum inceptum diceret, impunitos eos dimisere. Item bellis Punicis omnibus, cum saepe 15 Carthaginienses et in pace et per indutias multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fecere; magis, quid se dignum foret quam quid in illos jure fieri posset, quaerebant. Hoc item vobis providendum est, patres conscripti, ne plus 20 apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam vostra dignitas; neu magis irae vostrae quam famae consulatis. Nam si digna poena pro factis eorum reperitur, novum consilium approbo; sin magnitudo sceleris omnium ingenia exsuperat, eis utendum cen- 25 seo, quae legibus comparata sunt. Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, composite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt; quae belli saevitia esset, quae victis acciderent, enumeravere; rapi virgines, pueros, divelli liberos a pa- 30 rentum complexu, matres familiarum pati, quae victoribus collibuissent, fana atque domos spoliari, caedem, incendia fieri, postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia compleri. Sed, per deos immortales, quo illa oratio pertinuit? An uti vos 35 infestos conjurationi faceret ? Scilicet quem res tanta et tam atrox non permovit, eum oratio accendet. Non ita est; neque cuiquam mortalium injuriae suae parvae videntur: multi eas gravius aequo

HIC, HAEC, Hoc, means THIS

novere.

habuere. Sed alia aliis licentia est, patres conscripti. Qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt; fama atque fortuna

eorum pares sunt: qui magno imperio praediti in 5 excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales

Ita in maxuma fortuna minuma licentia est; neque studere, neque odisse, sed minume irasci decet; quae apud alios iracundia dicitur, ea in im

perio superbia atque crudelitas appellatur. Equi10 dem ego sic existumo, patres conscripti, omnes cru

ciatus minores quam facinora illorum esse ; sed plerique mortales postrema meminere, et in hominibus impiis sceleris eorum obliti de poena disserunt,

si ea paulo saevior fuit. D. Silanum, virum fortem 15 atque strenuum, certo scio, quae dixerit, studio rei

publicae dixisse, neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias exercere ; eos mores eamque modestiam viri cognovi. Verum sententia ejus mihi non

crudelis -quid enim in tales homines crudele fieri 20 potest ? — sed aliena a re publica nostra videtur.

Nam profecto aut metus aut injuria te subegit, Silane, consulem designatum, genus poenae novum decernere. De timore supervacaneum est disserere,

cum praesertim diligentia clarissumi viri, consulis, 25 tanta praesidia sint in armis. De poena possum equi

dem dicere id quod res habet; in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse, eam cuncta mortalium mala dissolvere, ultra neque

curae neque gaudio locum esse. Sed, per deos im30 mortales, quamobrem in sententiam non addidisti,

uti prius verberibus in eos animadvorteretur? An, quia lex Porcia vetat? At aliae leges item condemnatis civibus non animam eripi, sed exsilium permitti

jubent. An, quia gravius est verberari quam necari ? 35 Quid autem acerbum aut nimis grave est in homines

tanti facinoris convictos ? Sin, quia levius est, qui convenit in minore negotio legem timere, cum eam in majore neglexeris? At enim quis reprehendet, quod in parricidas rei publicae decretum erit?

DE CONJURATIONE CATILINAE.

123

Tempus, dies, fortuna, cujus lubido gentibus moderatur. Illis merito accidet, quidquid evenerit ; ceterum vos, patres conscripti, quid in alios statuatis, considerate. Omnia mala exempla ex rebus bonis orta sunt; sed ubi imperium ad ignaros cives aut mi- 5 nus bonos pervenit, novum illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur. Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta viros imposuere, qui rem publicam eorum tractarent. Hi primo coepere pessumum quemque et omnibus in- 10 visum indemnatum necare. Ea populus laetari et merito dicere fieri. Post ubi paulatim licentia crevit, juxta bonos et malos lubidinose interficere, ceteros metu terrere : ita civitas servitute oppressa stultae laetitiae graves poenas dedit. Nostra me- 15 moria victor Sulla cum Damasippum et alios ejus modi, qui malo rei publicae creverant, jugulari jussit, quis non factum ejus laudabat ? Homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam exagitaverant, merito necatos aiebant.

Sed ea res magnae 20 initium cladis fuit. Nam uti quisque domum aut villam, postremo vas aut vestimentum alicujus concupiverat, dabat operam, ut is in proscriptorum numero esset. Ita illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, paulo post ipsi trahebantur ; neque 25 prius finis jugulandi fuit quam Sulla omnes suos divitiis explevit. Atque ego haec non in M. Tullio neque his temporibus vereor, sed in magna civitate multa et varia ingenia sunt. Potest alio tempore, alio consule, cui item exercitus in manu sit, falsum 30 aliquid pro vero credi; ubi hoc exemplo per senatus decretum consul gladium eduxerit, quis illi finem statuet aut quis moderabitur ? Majores nostri, patres conscripti, neque consili neque audaciae umquam eguere, neque illis superbia obstabat, quo 35 minus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur. VoArma atque tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis pleraque sumpserunt; postremo quod ubique apud socios aut hostes

« IndietroContinua »