Immagini della pagina
PDF
ePub

idoneum videbatur, cum summo studio domi exsequebantur, imitari quam invidere bonis malebant. Sed eodem illo tempore, Graeciae morem imitati, verberibus animadvortebant in cives, de condemna5 tis summum supplicium sumebant. Postquam res publica adolevit et multitudine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, alia hujusce modi fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus legibus exsilium damnatis permissum 10 est. Hanc ego causam, patres conscripti, quo minus novum consilium capiamus, in primis magnam puto. Profecto virtus atque sapientia major in illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere quam in nobis, qui ea bene parta vix retinemus. Placet 15 igitur eos dimitti et augeri exercitum Catilinae? Minume; sed ita censeo, publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quae maxume opibus valent; neu quis de eis postea ad senatum referat neve cum populo agat; qui aliter 20 fecerit, senatum existumare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum." (ap)

52. Postquam Caesar dicendi finem fecit, ceteri verbo, alius alii, varie adsentiebantur. At M. Porcius Cato rogatus sententiam hujusce modi oratio25 nem habuit: "Longe mihi alia mens est, patres conscripti, cum res atque pericula nostra considero, et cum sententias nonnullorum ipse mecum reputo. Illi mihi disseruisse videntur de poena eorum, qui patriae, parentibus, aris atque focis suis bellum pa30 ravere. Res autem monet cavere ab illis magis quam, quid in illos statuamus, consultare. Nam cetera maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc nisi provideris ne accidat, ubi evenit, frustra judicia implores; capta urbe nihil fit reliqui victis. 35 Sed, per deos immortales, vos ego appello, qui semper domos, villas, signa, tabulas vostras pluris quam rem publicam fecistis; si ista, cujuscumque modi sunt quae amplexamini, retinere, si voluptatibus vostris otium praebere voltis, expergiscimini ali

debatis, tament.

quando et capessite rem publicam. Non agitur de vectigalibus neque de sociorum injuriis: libertas et anima nostra in dubio est. Saepenumero, patres conscripti, multa verba in hoc ordine feci, saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus 5 sum, multosque mortales ea causa advorsos habeo; qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem, haud facile alterius lubidini malefacta condonabam. Sed ea tametsi vos parvi penres publica firma erat; opulentia 10 negligentiam Nunc vero non id agitur, bonisne an malis moribus vivamus, neque quantum aut quam magnificum imperium populi Romani sit, sed haec cujuscumque modi videntur, nostra an nobiscum una hostium futura sint. Hie mihi quis- 15 quam mansuetudinem et misericordiam nominat. Jam pridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus; quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publica in extremo sita est. Sint sane, quoniam ita se mores 20 habent, liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in furibus aerari; ne illi sanguinem nostrum largiantur, et dum paucis sceleratis parcunt, bonos omnes perditum eant. Bene et composite C. Caesar paulo ante in hoc ordine de vita et morte disseruit, 25 credo falsa existumans ea, quae de inferis memorantur, divorso itinere malos a bonis loca taetra, inculta, foeda atque formidolosa habere. Itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos; videlicet timens, ne, si Romae 30 sint, aut a popularibus conjurationis aut a multitudine conducta per vim eripiantur. Quasi vero mali atque scelesti tantummodo in urbe et non per totam Italiam sint, aut non ibi plus possit audacia, ubi ad defendendum opes minores sunt. Quare vanum 35 equidem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit; sin in tanto omnium metu solus non timet, eo magis refert mé mihi atque vobis timere. Quare cum de P. Lentulo ceterisque statuetis, pro certo

126

C. SALLUSTI CRISPI

habetote, vos simul de exercitu Catilinae et de omnibus conjuratis decernere. Quanto vos attentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit; si paululum modo vos languere viderint, jam omnes fero5 ces aderunt. Nolite existumare, majores nostros armis rem publicam ex parva magnam fecisse. Si ita res esset, multo pulcherrumam eam nos haberemus, quippe sociorum atque civium, praeterea armorum atque equorum major copia nobis quam 10 illis est. Sed alia fuere, quae illos magnos fecere, quae nobis nulla sunt, domi industria, foris justum imperium, animus in consulendo liber, neque delicto neque lubidini obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, 15 privatim opulentiam; laudamus divitias, sequimur inertiam. Inter bonos et malos discrimen nullum ; omnia virtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum est: ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniae 20 aut gratiae servitis, eo fit, ut impetus fiat in vacuam rem publicam. Sed ego haec omitto. Conjuravere nobilissumi cives patriam incendere, Gallorum gentem infestissumam nomini Romano ad bellum arcessunt; dux hostium cum exercitu supra caput est. 25 Vos cunctamini etiam nunc et dubitatis, quid intra moenia deprensis hostibus faciatis? Misereamini cendeliquere homines adolescentuli ambitio- atque etiam armatos dimittatis; ne ista vobis mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint, in 30 miseriam convortat. Scilicet res ipsa aspera est, sed vos non timetis eam. Immo vero maxume; sed inertia et mollitia animi alius alium exspectantes cunctamini, videlicet dis immortalibus confisi, qui hanc rem publicam saepe in maxumis periculis servavere. 35 Non votis neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur; vigilando, agendo, bene consulendo prospera omnia cedunt. Übi socordiae te atque ignaviae tradideris, nequidquam deos implores; irati infestique sunt. Apud majores nostros A.

seo, nem

[ocr errors]

per

Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari jussit, atque ille egregius adolescens immoderatae fortitudinis morte poenas dedit. Vos de crudelissumis parricidis quid statuatis cunctamini? Videlicet 5 cetera vita eorum huic sceleri obstat. Verum par

cite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiae, si famae suae, si dis aut hominibus umquam ullis pepercit. Ignoscite Cethegi adolescentiae, nisi iterum patriae bellum fecit. Nam quid ego de Gabinio, Statilio, 10 Caepario loquar? Quibus si quicquam umquam pensi fuisset, non ea consilia de re publica habuissent. Postremo, patres conscripti, si mehercule peccato locus esset, facile paterer vos ipsa re corrigi, quoniam verba contemnitis; sed undique circum- 15 venti sumus. Catilina cum exercitu faucibus urget; alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes; neque parari neque consuli quicquam potest occulte: quo magis properandum est. Quare ego ita censeo: cum nefario consilio sceleratorum civium res pub- 20 lica in maxuma pericula venerit, hique indicio T. Volturci et legatorum Allobrogum convicti confessique sint caedem, incendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in cives patriamque paravisse, de confessis, sicuti de manifestis rerum capitalium, 25 more majorum supplicium sumundum."

53. Postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque senatus magna pars sententiam ejus laudant, virtutem animi ad caelum ferunt, alii alios increpantes timidos vocant, Cato clarus atque magnus 30 habetur, senati decretum fit, sicuti ille censuerat. Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus Romanus domi militiaeque, mari atque terra praeclara facinora fecit, forte lubuit attendere, quae res maxume tanta negotia sustinuisset. Sciebam 35 saepenumero parva manu cum magnis legionibus hostium contendisse; cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus, ad hoc saepe fortunae violentiam toleravisse, facundia Graecos,

[ocr errors]

gloria belli Gallos ante Romanos fuisse. Ac mihi multa agitanti constabat, paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse, eoque factum, uti divitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. 5 Sed postquam luxu atque desidia civitas corrupta est, rursus res publica magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat, ac, sicuti effeta parente, multis tempestatibus haud sane quisquam Romae virtute magnus fuit. Sed memoria 10 mea ingenti virtute, divorsis moribus fuere viri duo, M. Cato et C. Caesar: quos quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possem, aperirem.

15

54. Igitur eis genus, aetas, eloquentia prope aequalia fuere, magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii. Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitas 20 dignitatem addiderat. Caesar dando, sublevando, ignoscendo, Cato nihil largiundo gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies. Illius facilitas, hujus constantia laudabatur. Postremo Caesar in animum induxerat 25 laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus sua negligere, nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis 30 erat.

35

Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse quam videri bonus malebat: ita quo minus petebat gloriam, eo magis illum sequebatur.

55. Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul optumum factu ratus, noctem, quae instabat, antecapere, ne quid eo spatio novaretur, triumviros quae supplicium postulabat parare jubet; ipse, praesidiis dispositis, Lentulum in

« IndietroContinua »