Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][ocr errors]

XX

carcerem deducit. Idem fit ceteris per praetores.
Est in carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi
paululum ascenderis ad laevam, circiter duodecim
pedes humi depressus. Eum muniunt undique pa-
rietes atque insuper camera lapideis fornicibus 5
juncta, sed incultu, tenebris, odore foeda atque ter-
ribilis ejus facies est. In eum locum postquam
demissus est Lentulus, vindices rerum capitalium,
quibus praeceptum erat, laqueo gulam fregere. Ita
ille patricius ex gente clarissuma Corneliorum, qui 10
consulare imperium Romae habuerat, dignum mori-
bus factisque suis exitium vitae invenit. De Ce-
thego, Statilio, Gabinio, Caepario, eodem modo sup-
plicium sumptum est.

56. Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni 15
copia, quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat,
duas legiones instituit, cohortes pro numero militum
complet; deinde, ut quisque voluntarius aut ex
sociis in castra venerat, aequaliter distribuerat, ac
brevi spatio legiones numero hominum expleverat, 20
cum initio non amplius duobus milibus habuisset.
Sed ex omni copia circiter pars quarta erat milita-
ribus armis instructa; ceteri, ut quemque casus
armaverat, sparos aut lanceas, alii praeacutas sudes
portabant. Sed postquam Antonius cum exercitu 25
adventabat, Catilina per montes iter facere, modo
ad urbem, modo in Galliam vorsus castra movere,
hostibus occasionem pugnandi non dare; sperabat
propediem magnas copias sese habiturum, si Ro-
mae socii incepta patravissent. Interea servitia 30
repudiabat, cujus initio ad eum magnae copiae con-
currebant, opibus conjurationis fretus, simul alienum
suis rationibus existumans, videri causam civium
cum servis fugitivis communicavisse.

57. Sed postquam in castra nuntius pervenit 35 Romae conjurationem patefactam, de Lentulo et Cethego ceterisque, quos supra memoravi, supplicium sumptum; plerique, quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium illexerat, dila

9 Sal.

buntur; reliquos Catilina per montes asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducit, eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret in Galliam Transalpinam. At Q. Metellus Celer cum 5 tribus legionibus in agro Piceno praesidebat, ex difficultate rerum eadem illa existumans, quae supra diximus Catilinam agitare. Igitur, ubi iter ejus ex perfugis cognovit, castra propere movit ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat 10 in Galliam properanti. Neque tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu locis aequioribus expeditus in fuga sequeretur; sed Catilina postquam videt montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res advorsas, neque fugae neque 15 praesidi ullam spem, optumum factu ratus in tali re fortunam belli temptare, statuit cum Antonio quam primum confligere. Itaque concione advocata hujusce modi orationem habuit:

58. 66 Compertum ego habeo, milites, verba vir20 tutem non addere, neque ex ignavo strenuum neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri. Quanta cujusque animo audacia natura aut moribus inest, tanta in bello patere solet. Quem neque gloria neque pericula excitant, nequidquam 25 hortere; timor animi auribus officit. Sed ego vos, quo pauca monerem, advocavi; simul uti causam mei consili aperirem. Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit, quoque modo, dum ex urbe praesidia oppe30 rior, in Galliam proficisci nequiverim. Nunc vero quo loco res nostrae sint, juxta mecum omnes intelligitis. Exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant. Diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas 35 prohibet. Quocumque ire placet, ferro iter aperiundum est. Quapropter vos moneo, uti forti atque parato animo sitis, et cum proelium inibitis, memineritis vos divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris vostris portare. Si

all will fanell

vincimus, omnia nobis tuta erunt, commeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt: si metu cesserimus, eadem illa advorsa fient, neque locus neque amicus quisquam teget, quem arma non texerint. Praeterea, milites, non eadem nobis et illis necessi- 5 tudo impendet; nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus, illis supervacaneum est pro potentia paucorum pugnare. Quo audacius aggrediamini, memores pristinae virtutis. Licuit vobis cum summa turpitudine in exsilio aetatem agere; potuistis 10 nonnulli Romae amissis bonis alienas opes exspectare: quia illa foeda atque intoleranda viris videbantur, haec sequi decrevistis. Si haec relinquere voltis, audacia opus est; nemo nisi victor pace bellum mutavit. Nam in fuga salutem sperare, cum 15 arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus avorteris, ea vero dementia est. Semper in proelio eis maxumum est periculum, qui maxume timent; audacia pro muro habetur. Cum vos considero, milites, et cum facta vostra aestumo, magna me spes victoriae tenet. 20 Animus, aetas, virtus vostra me hortantur; praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortes facit. Nam multitudo hostium ne circumvenire queat, prohibent angustiae loci. Quod si virtuti vostrae fortuna inviderit, cavete, inulti animam amittatis, 25 neu capti potius sicuti pecora trucidemini, quam virorum more pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis."

59. Haec ubi dixit, paululum commoratus, signa canere jubet, atque instructos ordines in locum 30 aequum deducit. Dein remotis omnium equis, quo militibus exaequato periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit. Nam uti planities erat inter sinistros montes et ab dextra rupe aspera, octo cohortes in fronte consti- 35 tuit, reliquarum signa in subsidio artius collocat. Ab eis centuriones omnes, lectos et evocatos, praeterea ex gregariis militibus optumum quemque armatum in primam aciem subducit. C. Manlium in

dextra, Faesulanum quendam in sinistra parte curare jubet. Ipse cum libertis et colonis propter aquilam adsistit, quam bello Cimbrico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur. At ex altera parte C. Anto5 nius, pedibus aeger, quod proelio adesse nequibat, M. Petreio legato exercitum permittit. Ille cohortes veteranas, quas tumultus causa conscripserat, in fronte, post eas ceterum exercitum in subsidiis locat. Ipse equo circumiens, unum quemque nominans 10 appellat, hortatur, rogat, ut meminerint se contra latrones inermes pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis certare. Homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu 15 fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat: ea commemorando militum animos accendebat.

60. Sed ubi, omnibus rebus exploratis, Petreius tuba signum dat, cohortes paulatim incedere jubet. Idem facit hostium exercitus. Postquam eo ven20 tum est, unde a ferentariis proelium committi posset, maxumo clamore cum infestis signis concurrunt; pila omittunt, gladiis res geritur. Veterani, pristinae virtutis memores, comminus acriter instare; illi haud timidi resistunt: maxuma vi certatur. 25 Interea Catilina cum expeditis in prima acie vorsari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire: strenui militis et boni imperatoris officia simul exsequebatur. Petreius, ubi 30 videt Catilinam, contra ac ratus erat, magna vi tendere, cohortem praetoriam in medios hostes inducit, eosque perturbatos atque alios alibi resistentes interficit. Deinde utrimque ex lateribus ceteros aggreditur. Manlius et Faesulanus in pri35 mis pugnantes cadunt. Catilina postquam fusas copias seque cum paucis relictum videt, memor generis atque pristinae suae dignitatis, in confertissumos hostes incurrit ibique pugnans confoditur.

61. Sed confecto proelio, tum vero cerneres, quanta

audacia quantaque vis animi fuisset in exercitu Catilinae. Nam fere, quem quisque vivus pugnando locum ceperat, eum amissa anima corpore tegebat. Pauci autem, quos medios cohors praetoria disjecerat, paulo divorsius, sed omnes tamen advorsis 5 volneribus conciderant. Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans, ferociamque animi, quam habuerat vivus, in voltu retinens. Postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga quisquam civis ingenuus 10 captus est: ita cuncti suae hostiumque vitae juxta pepercerant. Neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat. Nam strenuissumus quisque aut occiderat in proelio aut graviter volneratus discesserat. Multi autem, qui 15 e castris visundi aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera, amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item, qui inimicos suos cognoscerent. Ita varie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agi- 20 tabantur.

Inliemus renderson Salo

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »