Immagini della pagina
PDF
ePub

ante hos te, Jugurtha, qui aetate et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat, providere decet. Nam in omni certamine qui opulentior est, etiamsi accipit. injuriam, tamen quia plus potest, facere videtur. Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, observate 5 talem hunc virum, imitamini virtutem et enitimini, ne ego meliores liberos sumpsisse videar quam genuisse."

11. Ad ea Jugurtha, tametsi regem ficta locutum intelligebat et ipse longe aliter animo agitabat, 10 tamen pro tempore benigne respondit. Micipsa paucis post diebus moritur. Postquam illi more regio justa magnifice fecerant, reguli in unum convenerunt, ut inter se de cunctis negotiis disceptarent. Sed Hiempsal, qui minumus ex illis erat, 15 natura ferox et jam antea ignobilitatem Jugurthae, quia materno genere impar erat, despiciens, dextra Adherbalem adsedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas honori ducitur, Jugurtha foret. Dein tamen ut aetati concederet fatigatus a fratre, vix 20 in partem alteram transductus est. Ibi cum multa de administrando imperio dissererent, Jugurtha inter alias res jacit, oportere quinquenni consulta et decreta omnia rescindi: nam per ea tempora confectum annis Micipsam parum animo valuisse. Tum 25 idem Hiempsal placere sibi respondit: nam ipsum illum tribus proxumis annis adoptatione in regnum pervenisse. Quod verbum in pectus Jugurthae altius quam quisquam ratus erat descendit. Itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliri, parare 30 atque ea modo cum animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur. Quae ubi tardius procedunt neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.

12. Primo conventu, quem ab regulis factum 35 supra memoravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros finesque imperi singulis constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. Reguli interea

in loca propinqua thesauris alius alio concessere. Sed Hiempsal in oppido Thirmida forte ejus domo utebatur, qui proxumus lictor Jugurthae carus acceptusque ei semper fuerat; quem ille casu 5 ministrum oblatum promissis onerat impellitque, uti tamquam suam visens domum eat, portarum claves adulterinas paret - nam verae ad Hiempsalem referebantur ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum. Numida 10 mandata brevi conficit atque, uti doctus erat, noctu Jugurthae milites introducit. Qui postquam in aedes irrupere, divorsi regem quaerere, dormientes alios, alios occursantes interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere ; 15 cum interim Hiempsal reperitur occultans se tugurio mulieris ancillae, quo initio pavidus et ignarus loci perfugerat. Numidae caput ejus, uti jussi erant, ad Jugurtham referunt.

13. Ceterum fama tanti facinoris per omnem 20 Africam brevi divolgatur. Adherbalem omnesque, qui sub imperio Micipsae fuerant, metus invadit. In duas partes discedunt Numidae: plures Adherbalem sequuntur, sed illum alterum bello meliores. Igitur Jugurtha quam maxumas potest copias ar25 mat, urbes partim vi, alias voluntate imperio suo adjungit, omni Numidiae imperare parat. Adherbal, tametsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de caede fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine militum parabat armis contendere. 30 Sed ubi res ad certamen venit, victus ex proelio profugit in provinciam ac deinde Romam contendit. Tum Jugurtha patratis consiliis, postquam omnis Numidiae potiebatur, in otio facinus suum cum animo reputans, timere populum Romanum neque 35 advorsus iram ejus usquam nisi in avaritia nobilitatis et pecunia sua spem habere. Itaque paucis diebus cum auro et argento multo Romam legatos mittit, quis praecipit, primum uti veteres amicos muneribus expleant, deinde novos adquirant, pos

tremo quaecumque possint largiundo parare ne cunctentur. Sed ubi Romam legati venere et ex praecepto regis hospitibus aliisque, quorum ea tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna munera misere, tanta commutatio incessit, ut ex maxuma 5 invidia in gratiam et favorem nobilitatis Jugurtha veniret; quorum pars spe, alii praemio inducti, singulos ex senatu ambiundo nitebantur, ne gravius in eum consuleretur. Igitur ubi legati satis confidunt, die constituto senatus utrisque datur. Tum Adher- 10 balem hoc modo locutum accepimus.

14. "Patres conscripti, Micipsa pater meus moriens mihi praecepit, uti regni Numidiae tantummodo procurationem existumarem meam, ceterum jus et imperium ejus penes vos esse; simul eniterer 15 domi militiaeque quam maxumo usui esse populo Romano; vos mihi cognatorum, vos adfinium loco ducerem si ea fecissem, in vostra amicitia exercitum, divitias, munimenta regni me habiturum. Quae cum praecepta parentis mei agitarem, Jugurtha, 20 homo omnium quos terra sustinet sceleratissumus, contempto imperio vostro, Masinissae me nepotem et jam ab stirpe socium atque amicum populi Romani regno fortunisque omnibus expulit. Atque ego, patres conscripti, quoniam eo miseriarum ven- 25 turus eram, vellem potius ob mea quam ob majorum meorum beneficia possem a vobis auxilium petere, ac maxume deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus non egerem; secundum ea, si desideranda erant, uti debitis uterer. Sed quoniam parum tuta 30 per se ipsa probitas est, neque mihi in manu fuit Jugurtha qualis foret, ad vos confugi, patres conscripti, quibus, quod mihi miserrumum est, cogor prius oneri quam usui esse. Ceteri reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt, aut in suis 35 dubiis rebus societatem vostram appetiverunt. Familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi amicitiam instituit, quo tempore magis fides ejus quam fortuna petenda erat. Quorum pro

geniem vos, patres conscripti, nolite pati me nepotem Masinissae frustra a vobis auxilium petere. Si ad impetrandum nihil causae haberem praeter miserandam fortunam, quod paulo ante rex genere, 5 fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops, alienas opes exspecto, tamen erat majestatis populi Romani prohibere injuriam neque pati cujusquam regnum per scelus crescere. Verum ego

eis finibus ejectus sum, quos majoribus meis populus 10 Romanus dedit, unde pater et avus meus una vobiscum expulere Syphacem et Carthaginienses. Vostra beneficia mihi erepta sunt, patres conscripti, vos in mea injuria despecti estis. Eheu me miserum! Huccine, Micipsa pater, beneficia tua evasere 15 ut, quem tu parem cum liberis tuis regnique participem fecisti, is potissumum stirpis tuae exstinctor sit? Numquamne ergo familia nostra quieta erit? Semperne in sanguine, ferro, fuga versabitur? Dum Carthaginienses incolumes fuere, jure omnia saeva 20 patiebamur: hostes ab latere, vos amici procul, spes omnis in armis erat. Postquam illa pestis ex Africa ejecta est, laeti pacem agitabamus, quippe quis hostis nullus erat, nisi forte quem vos jussissetis. Ecce autem ex improviso Jugurtha, intole25 randa audacia, scelere atque superbia sese efferens, fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto, primum regnum ejus sceleris sui praedam fecit; post, ubi me eisdem dolis nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum exspectantem in imperio vostro, 30 sicut videtis, extorrem patria, domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutius quam in meo regno essem. Ego sicexistumabam, patres conscripti, uti praedicantem audiveram patrem meum, qui vostram amicitiam diligenter colerent, eos mul35 tum laborem suscipere, ceterum ex omnibus maxume tutos esse. Quod in familia nostra fuit, praestitit, uti in omnibus bellis adesset vobis: nos uti per otium tuti simus, in vostra manu est, patres conscripti. Pater nos duos fratres reliquit; tertium,

bis fore.

Jugurtham, beneficiis suis ratus est conjunctum noAlter eorum necatus est, alterius ipse ego manus impias vix effugi. Quid agam? Aut quo potissumum infelix accedam? Generis praesidia omnia exstincta sunt; pater, uti necesse erat, naturae 5 concessit; fratri, quem minume decuit, propinquus per scelus vitam eripuit; adfines, amicos, propinquos ceteros meos alium alia clades oppressit: capti ab Jugurtha pars in crucem acti, pars bestiis objecti sunt; pauci, quibus relicta est animą, clausi in tene- 10 bris cum maerore et luctu morte graviorem vitam exigunt. Si omnia, quae aut amisi aut ex necessariis advorsa facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex improviso mali accidisset, vos implorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperi 15 jus et injurias omnes curae esse decet. Nunc vero exsul patria, domo, solus atque omnium honestarum rerum egens, quo accedam aut quos appellem? Nationesne an reges, qui omnes familiae nostrae ob vostram amicitiam infesti sunt? An quoquam 20 mihi adire licet, ubi non majorum meorum hostilia monumenta pluruma sint? Aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit? Postremo Masinissa nos ita instituit, patres conscripti, ne quem coleremus nisi populum Romanum, 25 ne societates, ne foedera nova acciperemus; abunde magna praesidia nobis in vostra amicitia fore: si huic imperio fortuna mutaretur, una occidendum nobis esse. Virtute ac dis volentibus magni estis et opulenti; omnia secunda et obedientia sunt: quo 30 facilius sociorum injurias curare licet. Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Jugurthae parum cognita transvorsos agat, quos ego audio maxuma ope niti, ambire, fatigare vos singulos, ne quid de absente incognita causa statuatis, fin- 35 gere me verba et fugam simulare, cui licuerit in regno manere. Quod utinam illum, cujus impio facinore in has miserias projectus sum, eadem haec simulantem videam, et aliquando aut apud vos aut

« IndietroContinua »