Immagini della pagina
PDF
ePub

apud deos immortales rerum humanarum cura oriatur: ne ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus impietatis

in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque 5 miseriarum graves poenas reddat. Jam jam frater,

animo meo carissume, quamquam tibi immaturo et unde minume decuit vita erepta est, tamen laetandum magis quam dolendum puto casum tuum; non enim

regnum, sed fugam, exsilium, egestatem et omnes 10 has, quae me premunt, aerumnas cum anima simul

amisisti. At ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam, tuasne injurias perse

quar, ipse auxili egens, an regno consulam, cujus vitae 15 necisque potestas ex opibus alienis pendet. Utinam

emori fortunis meis honestus exitus esset, neu vivere contemptus viderer, si defessus malis injuriae concessissem. Nunc neque vivere lubet, neque mori licet

sine dedecore. Patres conscripti, per vos, per liberos 20 atque parentes vostros, per majestatem populi Ro

mani, subvenite mihi misero, ite obviam injuriae, nolite pati regnum Numidiae, quod vostrum est, per scelus et sanguinem familiae nostrae tabescere.”

15. Postquam rex finem loquendi fecit, legati Ju25 gurthae, largitione magis quam causa freti, paucis

respondent: Hiempsalem ob saevitiam suam ab Numidis interfectum ; Adherbalem ultro bellum inferentem, postquam superatus sit, queri, quod in

juriam facere nequivisset: Jugurtham ab senatu 30 petere, ne se alium putarent, ac Numantiae cognitus

esset, neu verba inimici ante facta sua ponerent. Deinde utrique curia egrediuntur. Senatus statim consulitur. Fautores legatorum, praeterea senatus

magna pars, gratia depravata, Adherbalis dicta con35 temnere, Jugurthae virtutem extollere laudibus :

gratia, voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio sua quasi pro gloria nitebantur. At contra pauci, quibus bonum et aequum divitiis carius erat, subveniundum Adherbali et Hiempsalis mortem severe vindicandam censebant; sed ex omnibus maxume Aemilius Scaurus, homo nobilis, inpiger, factiosus, avidus potentiae, bonoris, divitiarum, ceterum vitia sua callide occultans.

Is postquam videt regis largitionem famosam impudentemque, 5 veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia invidiam accenderet, animum a consueta lubidine continuit.

16. Vicit tamen in senatu pars illa, quae vero pretium aut gratiam anteferebat. Decretum fit, 10 uti decem legati regnum, quod Micipsa obtinuerat, inter Jugurtham et Adherbalem dividerent. Cujus legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tum in senatu potens, quia consul, C. Graccho et M. Fulvio Flacco interfectis, acerrume victoriam nobi- 15 litatis in plebem exercuerat. Eum Jugurtha tametsi Romae in inimicis babuerat, tamen accuratissume recepit, dando et pollicendo multa perfecit, uti fama, fide, postremo omnibus suis rebus commodum regis anteferret. Reliquos legatos eadem via aggressus, 20 plerosque capit; paucis carior fides quam pecunia fuit. În divisione, quae pars Numidiae Mauretaniam attingit, agro virisque opulentior, Jugurthae traditur ; illam alteram specie quam usu potiorem, quae portuosior et aedificiis magis exornata erat, 25 Adherbal possedit.

17. Res postulare videtur Africae situm paucis exponere et eas gentes, quibuscum nobis bellum aut amicitia fuit, attingere. Sed quae loca et nationes oh calorem aut asperitatem, item solitudines minus 30 frequentata sunt, de eis haud facile compertum narraverim ; cetera quam paucissumis absolvam.

In divisione orbis terrae plerique in parte tertia Africam posuere, pauci tantummodo Asiam et Europam esse, sed Africam in Europa. Ea fines 35 habet ab occidente fretum nostri maris et Oceani, ab ortu solis declivem latitudinem, quem locum Catabathmon incolae appellant. Mare saevum, importuosum, ager frugum fertilis, bonus pecori, arbori

infecundus, caelo terraque penuria aquarum. Genus hominum salubri corpore, velox, patiens laborum ; plerosque senectus dissolvit, nisi qui ferro aut be

stiis interiere: nam morbus haud saepe quemquam 5 superat. Ad hoc malefici generis pluruma animalia.

Sed qui mortales initio Africam babuerint, quique postea accesserint, aut quo modo inter se permixti sint, quamquam ab ea fama, quae plerosque obtinet,

divorsum est, tamen uti ex libris Punicis, qui regis 10 Hiempsalis dicebantur, interpretatum nobis est, uti

que rem sese habere cultores ejus terrae putant, quam paucissumis dicam. Ceterum fides ejus rei penes auctores erit.

18. Africam initio habuere Gaetuli et Libyes, 15 asperi incultique, quis cibus erat caro ferina atque

humi pabulum, uti pecoribus. Hi neque moribus neque lege aut imperio cujusquam regebantur; vagi, palantes, quas nox coegerat, sedes habebant. Sed

postquam in Hispania Hercules, sicuti Afri putant, 20 interiit, exercitus ejus, compositus ex variis genti

bus, amisso duce ac passim multis sibi quisque imperium petentibus, brevi dilabitur. Ex eo numero Medi, Persae et Armenii, navibus in Africam trans

vecti, proxumos nostro mari locos occupavere; sed 25 Persae intra Oceanum magis, iique alveos navium

invorsos pro tuguriis habuere, quia neque materia in agris neque ab Hispanis emundi aut mutandi copia erat: mare magnum et ignara lingua com

mercia prohibebant. Hi paulatim per connubia 30 Gaetulos secum miscuere, et quia saepe temptantes

agros alia, deinde alia loca petiverant, semet ipsi Nomadas appellavere. Ceterum adhuc aedificia Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, ob

longa, incurvis lateribus tecta, quasi navium carinae 35 sunt. Medis autem et Armeniis accessere Libyes

nam hi propius mare Africum agitabant, Gaetuli sub sole magis, haud procul ab ardoribus. iique mature oppida habuere: nam freto divisi ab Hispania mutare res inter se instituerant. Nomen

eorum paulatim Libyes corrupere, barbara lingua Mauros pro Medis appellantes. Sed res Persarum brevi adolevit; ac postea nomine Numidae, propter multitudinem a parentibus digressi, possedere ea loca, quae proxuma Carthagine Numidia appellatur. 5 Deinde utrique alteris freti finitumos armis aut metu sub imperium suum coegere, nomen gloriamque sibi addidere; magis ii, qui ad nostrum mare processerant, quia Libyes quam Gaetuli minus bellicosi. Denique Africae pars inferior pleraque ab Numidis 10 possessa est; victi omnes in gentem nomenque imperantium concessere.

19. Postea Phoenices, alii multitudinis domi minuendae gratia, pars imperi cupidine, sollicitata plebe et aliis novarum rerum avidis, Hipponem, '15 Hadrumetum, Leptim aliasque urbes in ora marituma condidere, eaeque brevi multum auctae pars originibus suis praesidio, aliae decori fuere. Nam de Carthagine silere melius puto quam parum dicere, quoniam alio properare tempus monet.

20 Igitur ad Catabathmon, qui locus Aegyptum ab Africa dividit, secundo mari prima Cyrene est,

colonia Theraeon, ac deinceps duae Syrtes, interque eas Leptis ; deinde Philaenon arae, quem locum Aegyptum vorsus finem imperi habuere Cartha- 25 ginienses, post aliae Punicae urbes. Cetera loca usque ad Mauretaniam Numidae tenent; proxume Hispaniam Mauri sunt. Super Numidiam Gaetulos accepimus partim in tuguriis, alios incultius vagos agitare, post eos Aethiopas esse, dehinc loca exusta 30 solis ardoribus. Igitur bello Jugurthino pleraque ex Punicis oppida et fines Carthaginiensium, quos novissume habuerant, populus Romanus per magistratus administrabat, Gaetulorum magna pars et Numidae usque ad flumen Mulucham sub Jugurtha 35 erant, Mauris omnibus rex Bocchus imperitabat, praeter nomen cetera ignarus populi Romani, itemque nobis neque bello neque pace antea cognitus.

De Africa et ejus incolis ad necessitudinem rei satis dictum.

20. Postquam diviso regno legati Africa decessere et Jugurtha contra timorem animi praemia 5 sceleris adeptum sese videt, certum esse ratus, quod

ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romae venalia esse, simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paulo ante muneribus expleverat, in

regnum Adherhalis animum intendit. Ipse acer, 10 bellicosus; at is, quem petebat, quietus, imbellis,

placido ingenio, opportunus injuriae, metuens magis quam metuendus.

Igitur ex improviso fines ejus cum magna manu invadit; multos mortales cum pe

core atque alia praeda capit, aedificia incendit, ple15 raque loca hostiliter cum equitatu accedit, deinde

cum omni multitudine in regnum suum convortit, existumans Adherbalem dolore permotum injurias suas manu vindicaturum, eamque rem belli causam

fore. At ille, quod neque se parem armis existu20 mabat et amicitia populi Romani magis quam Nu

midis fretus erat, legatos ad Jugurtham de injuriis questum misit: qui tametsi contumeliosa dicta rettulerant, prius tamen omnia pati decrevit quam

bellum sumere, quia temptatum antea secus cesserat. 25 Neque eo magis cupido Jugurthae minuebatur, quippe

qui totum ejus regnum animo jam invaserat. Itaque non uti antea cum praedatoria manu, sed magno exercitu comparato bellum gerere coepit et aperte

totius Numidiae imperium petere. Ceterum qua 30 pergebat, urbes, agros vastare, praedas agere, suis animum, hostibus terrorem augere. 21. Adherbal ubi intelligit eo processum,

uti regnum aut relinquendum esset aut armis retinen

dum, necessario copias parat et Jugurthae obvius 35 procedit. Interim haud longe a mari prope Cirtam

oppidum utriusque exercitus consedit, et quia diei extremum erat, proelium non inceptum. Sed ubi plerumque noctis processit, obscuro etiam tum lumine, milites Jugurthini signo dato castra hostium

« IndietroContinua »