Immagini della pagina
PDF
ePub

invadunt; semisomnos partim, alios arma sumentes fugant funduntque. Adherbal cum paucis equitibus Cirtam profugit, et ni multitudo togatorum fuisset, quae Numidas insequentes moenibus prohibuit, uno die inter duos reges coeptum atque pa- 5 tratum bellum foret. Igitur Jugurtha oppidum circumsedit, vineis turribusque et machinis omnium generum expugnare aggreditur, maxume festinans tempus legatorum antecapere, quos ante proelium factum ab Adherbale Romam missos audiverat. 10 Sed postquam senatus de bello eorum accepit, tres adolescentes in Africam legantur, qui ambos reges adeant, senatus populique Romani verbis nuntient: Velle et censere eos ab armis discedere, de controversiis suis jure potius quam bello disceptare: ita 15 seque illisque dignum esse.

22. Legati in Africam maturantes veniunt, eo magis, quod Romae, dum proficisci parant, de proelio facto et oppugnatione Cirtae audiebatur: sed is rumor clemens erat. Quorum Jugurtha accepta 20 oratione respondit: Sibi neque majus quicquam neque carius auctoritate senatus esse ; ab adolescentia ita se enisum, ut ab optumo quoque probaretur; virtute, non malitia P. Scipioni, summo viro, placuisse; ob easdem artes a Micipsa, non penuria 25 liberorum, in regnum adoptatum esse. Ceterum quo plura bene atque strenue fecisset, eo animum suum injuriam minus tolerare. Adherbalem dolis vitae suae insidiatum ; quod ubi comperisset, sceleri ejus obviam isse. Populum Romanum neque 30 recte neque pro bono facturum, si ab jure gentium sese probibuerit. Postremo de omnibus rebus legatos Romam brevi missurum. Ita utrique digrediuntur. Adherbalis appellandi.copia non fuit.

23. Jugurtha ubi eos Africa decessisse ratus est, 35 neque propter loci naturam Cirtam armis expugnare potest, vallo atque fossa moenia circumdat, turres exstruit easque praesidiis firmat, praeterea dies noctesque aut per vim aut dolis temptare,

suum

defensoribus moenium praemia modo, modo formidinem ostentare, suos hortando ad virtutem arrigere, prorsus intentus cuncta parare. Adherbal

ubi intelligit omnes suas fortunas in extremo sitas, 5 hostem infestum, auxili spem nullam, penuria rerum

necessariarum bellum non trahi posse, ex eis, qui una Cirtam profugerant, duos maxume impigros delegit. Eos multa pollicendo ac miserando casum

confirmat, uti per hostium munitiones noctu ad 10 proxumum mare, dein Romam pergerent. Numidae

paucis diebus jussa efficiunt: Litterae Adherbalis in senatu recitatae, quarum sententia haec fuit.

24. “Non mea culpa saepe ad vos oratum mitto, patres conscripti, sed vis Jugurthae subigit, quem 15 tanta lubido exstinguendi me invasit, ut neque vos

neque deos immortales in animo habeat, sanguinem meum quam omnia malit. Itaque quintum jam mensem socius et amicus populi Romani armis ob

sessus teneor, neque mihi Micipsae patris mei bene20 ficia neque

vostra decreta auxiliantur: ferro an fame acrius urgear incertus sum. Plura de Jugurtha scribere dehortatur me fortuna mea. Etiam antea expertus sum parum fidei miseris esse. Nisi tamen

intelligo illum supra quam ego sum petere, neque 25 simul amicitiam vostram et regnum meum sperare.

Utrum gravius existumet, nemini occultum est. Nam initio occidit Hiempsalem fratrem meum, deinde patrio regno me expulit: quae sane fuerint nostrae

injuriae, nihil ad vos. Verum nunc vostrum reg30 num armis tenet, me, quem vos imperatorem Nu

midis posuistis, clausum obsidet: legatorum verba quanti fecerit, pericula mea declarant. Quid est reliquum, nisi vis vostra, qua moveri possit? Nam

ego quidem vellem et haec, quae scribo, et illa, quae 35 antea in senatu questus sum, vana forent potius

quam miseria mea fidem verbis faceret. Sed quoniam eo natus sum, ut Jugurthae scelerum ostentui essem, non jam mortem neque aerumnas, tantummodo inimici imperium et cruciatus corporis deprecor.

Regno Numidiae, quod vostrum est, uti lubet, consulite: me manibus impiis eripite, per majestatem imperi, per amicitiae fidem, si ulla apud vos memoria remanet avi mei Masinissae."

25. His litteris recitatis fuere, qui exercitum in 5 Africam mittendum censerent et quam primum Adherbali subveniundum ; de Jugurtha interim uti consuleretur, quoniam legatis non paruisset. Sed ab eisdem illis regis fautoribus summa ope enisum est, ne tale decretum fieret. Ita bonum publicum, 10 ut in plerisque negotiis solet, privata gratia devictum. Legantur tamen in Africam majores natu nobiles, amplis honoribus usi; in quis fuit M. Scaurus, de quo supra memoravimus, consularis et tum senatus princeps. Hi, quod res in invidia erat, 15 simul et ab Numidis obsecrati, triduo navim ascendere; dein brevi Uticam appulsi litteras ad Jugurtham mittunt, quam ocissume ad provinciam accedat, seque ad eum ab senatu missos. Ille ubi accepit homines claros, quorum auctoritatem Romae 20 pollere audiverat, contra inceptum suum venisse, primo commotus, metu atque lubidine divorsus agitabatur. Timebat iram senatus, ni paruisset legatis: porro animus cupidine caecus ad inceptum scelus rapiebatur. Vicit tamen in avido ingenio pravum 25 .consilium. Igitur exercitu circumdato summa vi Cirtam irrumpere nititur, maxume sperans, diducta manu hostium aut vi aut dolis sese casum victoriae inventurum. Quod ubi secus procedit neque quod intenderat efficere potest, ut prius quam legatos con- 30 veniret Adherbalis potiretur, ne amplius morando Scaurum, quem plurumum metuebat, incenderet, cum paucis equitibus in provinciam venit. Ac tametsi senatus verbis graves minae nuntiabantur, quod ab oppugnatione non desisteret, multa tamen 35 oratione consumpta legati frustra discessere.

26. Ea postquam Cirtae audita sunt, Italici, quorum virtute moenia defensabantur, confisi deditione facta propter magnitudinem populi Romani

[ocr errors]

inviolatos sese fore, Adherbali suadent, uti

seque et oppidum Jugurthae tradat ; tantum ab eo vitam paciscatur; de ceteris senatui curae fore. At ille, ta

metsi omnia potiora fide Jugurthae rebatur, tamen 5 quia penes eosdem, si advorsaretur, cogundi po

testas erat, ita, uti censuerant Italici, deditionem facit. Jugurtha in primis Adherbalem excruciatum necat, deinde omnes puberes Numidas atque nego

tiatores promiscue, uti quisque armatis obvius fuerat, 10 interficit.

27. Quod postquam Romae cognitum est, et res in senatu agitari coepta, iidem illi

ministri regis interpellando ac saepe gratia, interdum jurgiis tra

hendo tempus, atrocitatem facti leniebant. Ac ni 15 C. Memmius tribunus plebis designatus, vir acer

et infestus potentiae nobilitatis, populum Romanum edocuisset id agi, ut per paucos factiosos Jugurthae scelus condonaretur, profecto omnis invidia prola

tandis consultationibus dilapsa foret: tanta vis gra20 tiae atque pecuniae regis erat. Sed ubi senatus

delicti conscientia populum timet, lege Sempronia provinciae futuris consulibus Numidia atque Italia decretae; consules declarati P. Scipio Nasica, L. Bes

tia Calpurnius: Calpurnio Numidia, Scipioni Italia 25 obvenit. Deinde exercitus, qui in Africam porta

retur, scribitur; stipendium aliaque quae bello usui forent, decernuntur.

28. At Jugurtha, contra spem nuntio accepto, quippe cui Romae omnia venum ire in animo hae30 serat, filium et cum eo duos familiares ad senatum

legatos mittit, eisque, uti illis, quos Hiempsale interfecto miserat, praecipit, omnes mortales pecunia aggrediantur. Qui postquam Romam adventabant,

senatus a Bestia consultus est, placeretne legatos 35 Jugurthae recipi moenibus, iique decrevere, nisi

regnum ipsumque deditum venissent, uti in diebus proxumis decem Italia decederent. Consul Numidis ex senatus decreto nuntiari jubet: ita infectis rebus illi domum discedunt. Interim Calpurnius parato exercitu legat sibi homines nobiles, factiosos, quorum auctoritate quae deliquisset munita fore sperabat. In quis fuit Scaurus, cujus de natura et habitu supra memoravimus. Nam in consule nostro multae bonaeque artes et animi et corporis 5 erant, quas omnes avaritia praepediebat: patiens laborum, acri ingenio, satis providens, belli haud ignarus, firmissumus contra pericula et insidias. Sed legiones per Italiam Rhegium atque inde Siciliam, porro ex Sicilia in Africam transvectae. Igitur Cal- 10 purnius initio, paratis commeatibus, acriter Numidiam ingressus est, multosque mortales et urbes aliquot pugnando cepit.

29. Sed ubi Jugurtha per legatos pecunia temptare bellique, quod administrabat, asperitatem osten- 15 dere coepit, animus aeger avaritia facile convorsus est. Ceterum socius et administer omnium consiliorum adsumitur Scaurus, qui tametsi a principio, plerisque ex factione ejus corruptis, acerrume regem impugnaverat, tamen magnitudine pecuniae a bono 20 bonestoque in pravum abstractus est. Sed Jugurtha primum tantummodo belli moram redimebat, existumans sese aliquid interim Romae pretio aut gratia effecturum. Postea vero quam participem negoti Scaurum accepit, in maxumam spem adduc- 25 tus recuperandae pacis, statuit cum eis de omnibus pactionibus praesens agere. Ceterum interea fidei causa mittitur a consule Sextius quaestor in oppidum Jugurthae Vagam ; cujus rei species erat acceptio frumenti, quod Calpurnius palam legatis 30 imperaverat, quoniam deditionis mora indutiae agitabantur. Igitur rex, uti constituerat, in castra venit ac pauca praesenti consilio locutus de invidia facti sui, atque uti in deditionem acciperetur, reliqua cum Bestia et Scauro secreta transigit. Dein pos- 35 tero die, quasi per saturam sententiis exquisitis, in deditionem accipitur. Sed uti pro consilio imperatum erat, elephanti triginta, pecus atque equi multi cum parvo argenti pondere quaestori traduntur.

« IndietroContinua »