Immagini della pagina
PDF
ePub

Calpurnius Romam ad magistratus rogandos proficiscitur. In Numidia et exercitu nostro pax agitabatur.

30. Postquam res in Africa gestas, quoque modo actae forent, fama divolgavit, Romae per omnes 5 locos et conventus de facto consulis agitari. Apud plebem gravis invidia, patres solliciti erant; probarentne tantum flagitium an decretum consulis subvorterent, parum constabat. Ac maxume eos potentia Scauri, quod is auctor et socius Bes10 tiae ferebatur, a vero bonoque impediebat. At C. Memmius, cujus de libertate ingeni et odio potentiae nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras senatus concionibus populum ad vindicandum hortari; monere, ne rem publicam, ne liberta15 tem suam desererent, multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere: prorsus intentus omni modo plebis animum incendebat. Sed quoniam ea tempestate Romae Memmi facundia clara pollensque fuit, decere existumavi unam ex tam multis 20 orationem ejus perscribere, ac potissumum ea dicam, quae in concione post reditum Bestiae hujusce modi verbis disseruit.

31. "Multa me dehortantur a vobis, Quirites, ni studium rei publicae omnia superet: opes factionis, 25 vostra patientia, jus nullum, ac maxume, quod innocentiae plus periculi quam honoris est. Nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vostri defensores, ut vobis 30 animus ab ignavia atque socordia corruptus sit, qui ne nunc quidem, obnoxiis inimicis, exsurgitis, atque etiam nunc timetis eos, quibus decet terrori esse. Sed quamquam haec talia sunt, tamen obviam ire factionis potentiae animus subigit. Certe ego liber35 tatem, quae mihi a parente meo tradita est, experiar: verum id frustra an ob rem faciam, in vostra manu situm est, Quirites. Neque ego vos hortor, quod saepe majores nostri fecere, uti contra injurias armati eatis: nihil vi, nihil secessione opus est.

Necesse est suomet ipsi more praecipites eant. Occiso Ti. Graccho, quem regnum parare aiebant, in plebem Romanam quaestiones habitae sunt.

Post C. Gracchi et M. Fulvi caedem item vostri ordinis multi mortales in carcere necati sunt; utriusque 5 cladis non lex, verum lubido eorum finem fecit. Sed sane fuerit regni paratio plebi sua restituere; quidquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, jure factum sit. Superioribus annis taciti indignabamini aerarium expilari, reges et populos liberos paucis 10 nobilibus vectigal pendere, penes eosdem et summam gloriam et maxumas divitias esse. Tamen haec talia facinora impune suscepisse parum habuere, itaque postremo leges, majestas vostra, divina et humana omnia hostibus tradita sunt. Neque eos, 15

qui ea fecere, pudet aut poenitet, sed incedunt per ora vostra magnifici, sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos ostentantes: proinde quasi ea honori, non praedae habeant. Servi aere parati injusta imperia dominorum non perferunt; vos, Quirites, 20 in imperio nati, aequo animo servitutem toleratis? At qui sunt ii, qui rem publicam occupavere? Homines sceleratissumi, cruentis manibus, immani avaritia, nocentissumi et iidem superbissumi, quibus fides, decus, pietas, postremo honesta atque inhonesta 25 omnia quaestui sunt. Pars eorum occidisse tribunos plebis, alii quaestiones injustas, plerique caedem in vos fecisse, pro munimento habent. Ita quam quisque pessume fecit, tam maxume tutus est. Metum ab scelere suo ad ignaviam vostram transtulere; quos 30 omnes eadem cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum coegit. Sed haec inter bonos amicitia, inter malos factio est. Quod si tam vos libertatis curam haberetis, quam illi ad dominationem accensi sunt, profecto neque res publica, sicuti nunc, vastaretur, 35 et beneficia vostra penes optumos, non audacissumos forent. Majores vostri parandi juris et majestatis constituendae gratia bis per secessionem armati Aventinum occupavere: vos pro libertate, quam ab

illis accepistis, nonne summa ope nitemini? atque eo vehementius, quo majus dedecus est parta amittere, quam omnino non paravisse. Dicet aliquis, Quid igitur censes? Vindicandum in eos, qui hosti 5 prodidere rem publicam. Non manu neque vi, quod magis vos fecisse quam illis accidisse indignum est, verum quaestionibus et indicio ipsius Jugurthae; qui si dediticius est, profecto jussis vostris obediens erit; sin ea contemnit, scilicet existumabitis, qualis 10 illa pax aut deditio sit, ex qua ad Jugurtham scelerum impunitas, ad paucos potentes maxumae divitiae, ad rem publicam damna atque dedecora pervenerint. Nisi forte nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet, et illa quam haec tempora magis 15 placent, cum regna, provinciae, leges, jura, judicia, bella atque paces, postremo divina et humana omnia penes paucos erant, vos autem, hoc est, populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis habebatis animam retinere: nam ser20 vitutem quidem quis vostrum recusare audebat? Atque ego, tametsi viro flagitiosissumum existumo impune injuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratissumis ignoscere, quoniam cives sunt, aequo animo paterer, ni misericordia in perniciem casura esset. 25 Nam et illis, quantum importunitatis habent, parum est impune male fecisse, nisi deinde faciundi licentia eripitur, et vobis aeterna sollicitudo remanebit, cum intelligetis aut serviundum esse aut per manus libertatem retinendam. Nam fidei quidem aut concor30 diae quae spes est? Dominari illi volunt, vos liberi esse, facere illi injurias, vos prohibere; postremo sociis nostris veluti hostibus, hostibus pro sociis utuntur. Potestne in tam divorsis mentibus pax aut amicitia esse? Quare moneo hortorque vos, ne tantum 35 scelus impunitum omittatis. Non peculatus aerari factus est, neque per vim sociis ereptae pecuniae, quae quamquam gravia sunt, tamen consuetudine jam pro nihilo habentur. Hosti acerrumo prodita senatus auctoritas, proditum imperium vostrum est:

domi militiaeque res publica venalis fuit. Quae nisi quaesita erunt, nisi vindicatum in noxios, quid erit reliquum, nisi ut illis, qui ea fecere, obedientes vivamus? Nam impune quae lubet facere, id est regem esse. Neque ego vos, Quirites, hortor ut ma- 5 litis cives vostros perperam quam recte fecisse, sed ne ignoscundo malis bonos perditum eatis. Ad hoc in re publica multo praestat benefici quam malefici immemorem esse: bonus tantummodo segnior fit, ubi negligas, at malus improbior. Ad hoc, si in- 10 juriae non sint, haud saepe auxili egeas."

32. Haec atque alia hujusce modi saepius dicundo Memmius populo persuadet, uti L. Cassius, qui tum praetor erat, ad Jugurtham mitteretur, eumque interposita fide publica Romam duceret, quo facilius 15 indicio regis Scauri et reliquorum, quos pecuniae captae accersebat, delicta patefierent. Dum haec Romae geruntur, qui in Numidia relicti a Bestia exercitui praeerant, secuti morem imperatoris sui pluruma et flagitiosissuma facinora fecere. Fuere 20 qui auro corrupti elephantos Jugurthae traderent, alii perfugas vendere, pars ex pacatis praedas agebant: tanta vis avaritiae in animos eorum veluti tabes invaserat. At Cassius praetor, perlata rogatione a C. Memmio ac perculsa omni nobilitate, ad 25 Jugurtham proficiscitur, eique timido et ex conscientia diffidenti rebus suis persuadet, quoniam se populo Romano dedisset, ne vim quam misericordiam ejus experiri mallet. Privatim praeterea fidem suam interponit, quam ille non minoris quam publi- 30 cam ducebat: talis ea tempestate fama de Cassio

erat.

33. Igitur Jugurtha contra decus regium cultu quam maxume miserabili cum Cassio Romam venit. Ac tametsi in ipso magna vis animi erat, confirma- 35 tus ab omnibus, quorum potentia aut scelere cuncta ea gesserat, quae supra diximus, C. Baebium tribunum plebis magna mercede parat, cujus impudentia contra jus et injurias omnes munitus foret.

At C. Memmius, advocata concione, quamquam regi infesta plebes erat et pars in vincula duci jubebat, pars, nisi socios sceleris sui aperiret, more majorum de hoste supplicium sumi, dignitati quam irae magis 5 consulens, sedare motus et animos eorum mollire, postremo confirmare, fidem publicam per sese inviolatam fore. Post, ubi silentium coepit, producto Jugurtha verba facit: Romae Numidiaeque facinora ejus memorat, scelera in patrem fratresque ostendit; 10 quibus juvantibus quibusque ministris ea egerit quamquam intelligat populus Romanus, tamen velle manifesta magis ex illo habere. Si verum aperiat, in fide et clementia populi Romani magnam spem illi sitam; sin reticeat, non sociis saluti fore, sed se 15 suasque spes corrupturum.

34. Deinde, ubi Memmius dicundi finem fecit et Jugurtha respondere jussus est, C. Baebius tribunus plebis, quem pecunia corruptum supra diximus, regem tacere jubet, ac tametsi multitudo, quae in 20 concione aderat, vehementer accensa terrebat eum clamore, voltu, saepe impetu atque aliis omnibus, quae ira fieri amat, vicit tamen impudentia. Ita populus ludibrio habitus ex concione discedit, Jugarthae Bestiaeque et ceteris, quos illa quaestio exa25 gitabat, animi augescunt.

35. Erat ea tempestate Romae Numida quidam, nomine Massiva, Gulussae filius, Masinissae nepos; qui, quia in dissensione regum Jugurthae advorsus fuerat, dedita Cirta et Adherbale interfecto, pro30 fugus ex patria abierat. Huic Sp. Albinus, qui proxumo anno post Bestiam cum Q. Minucio Rufo consulatum gerebat, persuadet, quoniam ex stirpe Masinissae sit, Jugurthamque ob scelera invidia cum metu urgeat, regnum Numidiae ab senatu petat. 35 Avidus consul belli gerundi movere quam senescere omnia malebat; ipsi provincia Numidia, Minucio Macedonia evenerat. Quae postquam Massiva agitare coepit, neque Jugurthae in amicis satis praesidi est, quod eorum alium conscientia, alium mala fama

« IndietroContinua »