Immagini della pagina
PDF
ePub

vortere. Deinde Volucem, quoniam hostilia faceret, Jovem maxumum obtestatus, ut sceleris atque persidiae Bocchi testis adesset, ex castris abire jubet. Ille lacrumans orare, ne ea crederet; nihil dolo factum, ac magis calliditate Jugurthae, cui videlicet specu- 5 lanti iter suum cognitum esset. Ceterum, quoniam neque ingentem multitudinem haberet, et spes opesque ejus ex patre suo penderent, credere illum nihil palam ausurum, cum ipse filius testis adesset; quare optumum factu videri, per media ejus castra palam 10 transire ; sese, vel praemissis vel ibidem relictis Mauris, solum cum Sulla iturum. Ea res, uti in tali negotio, probata; ac statim profecti, quia de improviso acciderant, dubio atque haesitante Jugurtha, incolumes transeunt. Deinde paucis diebus 15 quo ire intenderant perventum est.

108. Ibi cum Boccho Numida quidam, Aspar nomine, multum et familiariter agebat, praemissus ab Jugurtha, postquam Sullam accitum audierat, orator et subdole speculatum Bocchi consilia; prae- 20 terea Dabar, Massugradae filius, ex gente Masinissae, ceterum materno genere impar— nam pater ejus ex concubina ortus erat- - Mauro ob ingeni multa bona carus acceptusque. Quem Bocchus fidum esse Romanis multis ante tempestatibus expertus, illico ad 25 Sullam nuntiatum mittit, paratum sese facere quae populus Romanus vellet; colloquio diem, locum, tempus ipse delegeret; consulta sese omnia cum illo integra habere; neu Jugurthae legatum pertimesceret, quo res communis licentius gereretur: nam 30 ab insidiis ejus aliter caveri nequivisse. Sed ego comperior Bocchum magis Punica fide quam ob ea, quae praedicabat, simul Romanum et Numidam spe pacis attinuisse, multumque cum animo suo volvere solitum, Jugurtham Romanis an illi Sullam traderet; 35 lubidinem advorsum nos, metum pro nobis suasisse.

109. Igitur Sulla respondit, pauca coram Aspare locuturum, cetera oc te, aut nullo aut quam paucissumis praesentibus. Simul edocet, quae sibi

responderentur. Postquam, sicuti voluerat, congressi, dicit se missum a consule venisse quaesitum ab eo, pacem an bellum agitaturus foret. Tum rex,

uti praeceptum fuerat, post diem decumum redire 5 jubet, ac nihil etiam tum decrevisse, sed illo die

responsurum. Deinde ambo in sua castra digressi sunt. Sed ubi plerumque noctis processit, Sulla a Boccho occulte accersitur. Ab utroque tantum

modo fidi interpretes adbibentur, praeterea Dabar 10 internuntius, sanctus vir et ex sententia ambobus. Ac statim sic rex incipit:

110. “Numquam ego ratus sum fore, uti rex maxumus in hac terra et omnium, quos novi, privato

homini gratiam deberem. At mehercule, Sulla, ante 15 te cognitum, multis orantibus, aliis ultro egomet

opem tuli, nullius indigui. Id imminutum, quod ceteri dolere solent, ego laetor: fuerit mihi eguisse aliquando tuae amicitiae, qua apud animum meum

nihil carius habeo. Id adeo experiri licet: arma, 20 viros, pecuniam, postremo quidquid animo lubet,

sume, utere, et quoad vives, numquam tibi redditam gratiam putaveris; semper apud me integra erit; denique nihil me sciente frustra voles. Nam,

ut ego aestumo, regem armis quam munificentia 25 vinci minus flagitiosum est. Ceterum de re publica

vostra, cujus curator huc missus es, paucis accipe. Bellum ego populo Romano neque feci neque factum umquam volui: at fines meos advorsum armatos

armis tutatus sum. Id omitto, quando vobis ita 30 placet: gerite, quod voltis, cum Jugurtha bellum.

Ego flumen Mulucham, quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar, neque id intrare Jugurtham sinam. Praeterea si quid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus abibis."

111. Ad ea Sulla pro se breviter et modice, de pace et de communibus rebus multis disseruit. Denique regi patefecit: quod polliceatur, senatum et populum Romanum, quoniam armis amplius valuissent, non in gratiam habituros; faciundum

35

ne

aliquid, quod illorum magis quam sua retulisse videretur; id adeo in promptu esse, quoniam copiam Jugurthae haberet: quem si Romanis tradidisset, fore ut illi plurumum deberetur; amicitiam, foedus, Numidiae partem, quam nunc peteret, tunc ultro adven- 5 turam. Rex primo negitare, cognationem, adfinitatem, praeterea foedus intervenisse; ad hoc metuere,

fluxa fide usus popularium animos avorteret, quis et Jugurtha carus et Romani invisi erant. Denique saepius fatigatus lenitur, et ex voluntate 10 Sullae omnia se facturum promittit. Ceterum ad simulandam pacem, cujus Numida defessus bello avidissumus erat, quae utilia visa constituunt. Ita composito dolo digrediuntur.

112. At rex postero die Asparem, Jugurthae le- 15 gatum, appellat dicitque, sibi per Dabarem ex Sulla cognitum, posse condicionibus bellum poni; quamobrem regis sui sententiam exquireret. Ille laetus in castra Jugurtbae proficiscitur. Deinde ab illo cuncta edoctus, properato itinere, post diem octa- 20 vum redit ad Bocchum et ei nuntiat, Jugurtham cupere omnia, quae imperarentur, facere, sed Mario parum confidere: saepe antea cum imperatoribus Romanis pacem conventam frustra fuisse. Ceterum Bocchus si ambobus consultum et ratam pacem 25 vellet, daret operam, ut una ab omnibus quasi de pace in colloquium veniretur, ibique sibi Sullam traderet; cum talem virum in potestatem habuisset, tum fore, uti jussu senatus aut populi Romani foedus fieret, neque hominem nobilem, non sua ignavia, sed 30 ob rem publicam, in hostium potestate relictum iri.

113. Haec Maurus secum ipse diu volvens tandem promisit, ceterum dolo an vere cunctatus parum comperimus. Sed plerumque regiae voluntates, ut vehementes, sic mobiles, saepe ipsae sibi advorsae. 35 Postea tempore et loco constituto, in colloquium uti de pace veniretur, Bocchus Sullam modo, modo Jugurthae legatum appellare, benigne habere, idem ambobus polliceri. Illi pariter laeti ac spei bonae

pleni esse. Sed nocte ea, quae proxuma fuit ante diem colloquio decretum, Maurus adhibitis amicis ac statin, immutata voluntate, remotis, dicitur secum

ipse multum agitavisse, voltu corporis pariter atque 5 animo varius: quae scilicet, tacente ipso, occulta

pectoris patefecisse. Tamen postremo Sullam accersi jubet et ex illius sententia Numidae insidias tendit. Deinde, ubi dies advenit et ei nuntiatum

est Jugurtham haud procul abesse, cum paucis 10 amicis et quaestore nostro, quasi obvius honoris

causa, procedit in tumulum facillumum visu insidiantibus. Eodem Numida cum plerisque necessariis suis inermis, uti dictum erat, accedit, ac

statim, signo dato, undique simul ex insidiis inva15 ditur. Ceteri obtruncati ; Jugurtha Sullae vinctus traditur et ab eo ad Marium deductus est.

114. Per idem tempus advorsum Gallos ab ducibus nostris Q. Caepione et M. Manlio male pugna

tum; quo metu Italia omnis contremuit. Illim que 20 usque ad nostram memoriam Romani sic habuere,

alia omnia virtuti suae prona esse, cum Gallis pro salute, non pro gloria certari. Sed postquam bellum in Numidia confectum et Jugurtham Romam vinc

tum adduci nuntiatum est, Marius consul absens 25 factus est et ei decreta provincia Gallia; isque ka

lendis Januariis magna gloria consul triumphavit. Ex ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitae.

1318. Bucius noma

hiermit kalen

[ocr errors][subsumed][subsumed][merged small][merged small]

1. OMNES homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri obedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis 5 servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis communetest. Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere, et quoniam vita, ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam 10 divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortales certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias consulto, et ubi consulueris, ma- 15 ture facto opus est. Ita utrumque per se indigens, alterum alterius auxilio eget.

2. Igitur initio reges — nam in terris nomen imperi id primum fuit – divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine 20 cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant. Postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbes atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum 25 demum periculo atque negotiis compertum est, in

le exploreboot foar R.XVI.

[ocr errors]
« IndietroContinua »