Immagini della pagina
PDF
ePub

ut abs te non emissus ex urbe, sed inmissus in urbem esse videatur? Nonne hunc in vincula duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis? Quid tandem te impedit? 28 mosne maiorum? At persaepe etiam privati in hac re publica 5 perniciosos cives morte multarunt. An leges, quae de civium Romanorum supplicio rogatae sunt? At numquam in hac urbe, qui a re publica defecerunt, civium iura tenuerunt. An invidiam posteritatis times? Praeclaram vero populo Romano refers gratiam, qui te, hominem per te cognitum, nulla commendatione 10 maiorum tam mature ad summum imperium per omnes honorum gradus extulit, si propter invidiam aut alicuius periculi metum salutem civium tuorum neglegis. Sed si quis est invidiae metus, 29 num est vehementius severitatis ac fortitudinis invidia quam inertiae ac nequitiae pertimescenda? An cum bello vastabitur Italia,

[blocks in formation]

vexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas invidiae incendio conflagraturum?'

12. His ego sanctissimis rei publicae vocibus et eorum hominum, qui hoc idem sentiunt, mentibus pauca respondebo. Ego, si hoc optimum factu iudicarem, patres conscripti, Catilinam 5 morte multari, unius usuram horae gladiatori isti ad vivendum non dedissem. Etenim si summi viri et clarissimi cives Saturnini et Gracchorum et Flacci et superiorum complurium sanguine non modo se non contaminarunt, sed etiam honestarunt, certe verendum mihi non erat, ne quid hoc parricida civium interfecto 10 invidiae mihi in posteritatem redundaret. Quodsi ea mihi maxime impenderet, tamen hoc animo fui semper, ut invidiam vir30 tute partam gloriam, non invidiam putarem. Quamquam nonnulli sunt in hoc ordine, qui aut ea quae imminent non videant, aut ea quae vident dissimulent: qui spem Catilinae mollibus 15 sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non credendo conroboraverunt, quorum auctoritatem secuti multi, non solum improbi, verum etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie factum esse dicerent. Nunc intellego, si iste, quo intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stultum 20 fore, qui non videat coniurationem esse factam, neminem tam improbum, qui non fateatur. Hoc autem uno interfecto intellego hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. Quodsi se eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique collectos naufragos adgregaverit, exstin- 25 guetur atque delebitur non modo haec tam adulta rei publicae 31 pestis, verum etiam stirps ac semen malorum omnium. 13. Etenim iam diu, patres conscripti, in his periculis coniurationis in

4. mentibus 'der Denkart, den Ansichten'.

7. etenim si etc. Rechtfertigung auf die Frage der patria 28: quid tandem te impedit? mosne maiorum? Die Antwort auf die zweite Frage an leges? fehlt, weil ein Gesetz dafür nicht anzuführen, diese vielmehr wirklich dagegen waren; daher auch der Vorwurf des crudeliter et regie facere § 30.

summi viri auf die magistratus (s. § 4) zu beziehen, clarissimi cives auf die viri privati (§ 3). 8. Flacci, des M. Fulvius § 4. 13. quamquam 'wiewohl, indes'. 14. non videant, die imperiti; dis

simulent, scil. se videre, die improbi; vgl. or. II, 3.

15. mollibus sententiis mit Beziehung auf die Senatssitzung vor den Consularcomitien, s. Einl. § 14.

19. regie, das lateinische Wort für tyrannice; Verr. III, 115: regie seu potius tyrannice. Vgl. zu p. Sulla c. 7.

24. se eiecerit, sc. ex urbe.

25. naufragos, soviel als homines perditos, p. Sulla 41 patrimonii naufragus.

26. tam adulta pestis 'dieser so sehr entwickelte Krankheitstoff", s. Nägelsb. Stil. § 114, 2.

28. iam diu: p. Mur. 81 omnia,

sidiisque versamur, sed nescio quo pacto omnium scelerum ac veteris furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit. Quodsi ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati, 5 periculum autem residebit et erit inclusum penitus in venis atque in visceribus rei publicae. Ut saepe homines aegri morbo gravi, cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam biberunt, primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus, qui est in re publica, relevatus istius poena, 10 vehementius vivis reliquis ingravescet. Quare secedant improbi, 32 secernant se a bonis, unum in locum congregentur, muro denique, id quod saepe iam dixi, discernantur a nobis; desinant insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris urbani, obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam 15 urbem comparare: sit denique inscriptum in fronte unius cuiusque, quid de re publica sentiat. Polliceor vobis hoc, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam

quae per hoc triennium agitata sunt, iam ab eo tempore, quo a L. Catilina et Cn. Pisone initum consilium senatus interficiendi scitis esse,.. in hoc tempus erumpunt.

1. nescio quo pacto steht in einer Verbindung, wo es euphemistisch unserem 'leider' entspricht; s. Nägelb. Stil. § 86, 2.

2. in n. c. tempus erupit, prägnante Construction wie in der zu S. 38, 28 angeführten Stelle. Hingegen p. Sulla 67 furorem erupisse

in meo consulatu. Wie unterscheiden sich beide Ausdrücke?

3. ex tanto latrocinio = ex tot latronum numero.

5. in venis atque in visceribus, nach dem häufigen Bilde vom menschlichen Körper, das auf den Staat angewendet wird, s. II, 11. Phil. 8, 15: in rei p. corpore, ut totum salvum sit, quidquid est pestiferum amputetur.

7. aestu febrique, kein v dià δυοῖν, sondern Häufung synonymer Begriffe nach der Ableitung des Varro: appellamus a calendo calorem, a fervore febrim. Zu iac

tantur s. Hor. Sat. 2, 3, 121 Maxima pars hominum morbo iactatur eodem.

si biberunt, so mit Madvig, für si biberint, vgl. dessen lat. Spr. § 356 b. Anm. 1. Die Form biberint wäre richtig bei der Fassung des Gedankens: aegri, si aquam ge lidam biberint, gravius adflictabuntur.

13. praetoris urbani, der, wie es scheint, auf dem Forum ein stehendes Gerichtslocal hatte, während die anderen Praetoren da oder dort, wie es sich eben fügte, ihr Tribunal aufschlugen.

14. cum gladiis = armati. malleolos, s. Lübker's Reallexikon des class. Alterth. im Artikel 'Belagerung' § 6.

17. in vobis auctoritatem. Dies kann Cicero insofern versprechen und gewissermassen vorausahnen (polliceri nähert sich hier dem Begriffe augurari, vgl. unten hisce omnibus), weil er als Consul mit den übrigen Magistraten für die Aufrechthaltung des Ansehens des Senats Sorge tragen werde.

33

in omnibus bonis consensionem, ut Catilinae profectione omnia patefacta inlustrata, oppressa vindicata esse videatis.

Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei publicae salute, cum tua peste ac pernicie cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere parricidioque iunxerunt, proficiscere ad impium bel- 5 lum ac nefarium. Tum tu, Iuppiter, qui isdem quibus haec urbs auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperii vere nominamus, hunc et huius socios a tuis aris ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita fortunisque civium arcebis, et homines bonorum inimicos, hostes patriae, 10 latrones Italiae, scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos, aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.

ORATIO SECUNDA

HABITA AD POPULUM.

1 1. Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis

1. omnibus bonis, den Bürgern des dritten Standes, s. § 21.

2. videatis, s. zu II, 28 in.

3. hisce ominibus 'unter diesen prophetischen Worten'. Vgl. Paulus Festi p. 195 M. omen velut oremen [richtiger Varro aus osmen], quod fit ore augurium, quod non avibus aliove modo fit.

6. tu, luppiter. Die Worte sind an die Statue im Tempel gerichtet. isdem auspiciis, mit rhetorischer Uebertreibung, da das Heiligthum erst im Sabinerkrieg von Romulus gelobt (Liv. I, 12) und der eigentliche Tempel viel später erbaut worden ist; s. Liv. X, 37, 15: Iovis Statoris aedem. . Romulus ante voverat, sed fanum tantum, id est locus templo effatus fuerat. Ceterum hoc demum anno (294 v. Chr.) ut aedem etiam fieri senatus iuberet, eiusdem voti damnata re publica in religionem venit.

7. Statorem 'Festiger, Schirmer', in etwas anderem Sinne als nach dem Ursprunge des Beinamens.

1. Tandem aliquando. Der ganze

Eingang der Rede muss durch die Häufung von Synonymen und Kraftausdrücken unserem Gefühle als schwülstig erscheinen, wie auch noch andere Stellen der Rede; doch hat man nicht zu vergessen, dass die Rede vor dem Volk gesprochen wurde, wo eine stärker auftragende Sprache mehr als im Senat an ihrem Platze war. Vgl. die merkwürdige Aeusserung an Atticus I, 14, 3: Crassus.. surrexit ornatissimeque de meo consulatu locutus est, ut ita diceret se, quod esset senator, quod civis, quod liber, quod viveret, mihi acceptum referre; quotiens coniugem, quotiens domum, quotiens patriam videret, totiens se beneficium meum videre. Quid multa? totum hunc locum, quem ego varie meis orationibus, quarum tu Aristarchus es, soleo pingere, de flamma, de ferro-nosti illas ληκύθους valde graviter per

texuit.

2. scelus anhelantem 'Ruchlosigkeit athmend, von R. schnaubend'. Auct. ad Her. IV c. 55: at iste

atque huic urbi ferro flammaque minitantem, ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus. Abiit excessit, evasit erupit. Nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra moenia comparabitur. Atque 5 hunc quidem unum huius belli domestici ducem sine controversia vicimus. Non enim iam inter latera nostra sica illa versabitur; non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra domesticos parietes perhorrescemus. Loco ille motus est, cum ex urbe est expulsus. Palam iam cum hoste nullo impediente 10 bellum geremus. Sine dubio perdidimus hominem magnificeque vicimus, cum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium coniecimus. Quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, ex- 2 tulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum e manibus extorsimus, quod incolumes cives, quod stantem urbem reliquit, 15 quanto tandem illum maerore esse adflictum et profligatum putatis? Iacet ille nunc prostratusque est et se perculsum atque abiectum esse sentit, et retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem, quam e suis faucibus ereptam esse luget: quae quidem laetari mihi videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque 20 proiecerit.

2. Ac si quis est talis, quales omnes esse oportebat, qui in 3 hoc ipso, in quo exsultat et triumphat oratio mea, me vehemen

spumans ex ore scelus, anhelans

ex

intimo pectore crudelitatem contorquet brachium et Graccho percutit tempus.

1. ferro flammaque. Andere Lesart ferrum flammamque. 'Malum alicui minitamur, sed minitamur instrumento (velut baculo). Igni dicitur in Phil. 11, 37. 13, 47 (huic urbi ferro ignique minitantur) tamquam facibus, accommodate ad ferrum; ignem diceretur tamquam deflagrationem, cui aptum esset caedem.' Madvig.

vel — vel vel, um den Zweifel auszudrücken, welcher Ausdruck zu gebrauchen sei. Cic. schwankt zwischen eicere (hinausjagen) und emittere (hinauslassen), vgl. II, 15, p. Sulla 17, weil er sich aus Scheu vor dem Volk noch nicht des ersten Ausdrucks geradezu bedienen mochte. Mit minderem Rückhalt äussert er sich or. III, c. 2 und 7.

2. ipsum = sua sponte; verbis prosecuti sumus, wir haben ihn mit Worten begleitet, d. h. ihm eine gute Reise gewünscht. Vgl. I, 33. 6. latera: p. Lig. 9 cuius latus ille mucro petebat?

7. in campo, s. or. I, 11.

8. loco motus ein Fechterausdruck, wofür man auch statu sagt: aus seiner Position verdrängt, aus der guten Stellung, von der aus er dem Staat am meisten schaden konnte; cum, 'damit, dadurch dass', wie I, 21 cum quiescunt, probant; p. Sulla 21: facetus esse voluisti, cum .. dixisti.

11. occultis insidiis, s. zu III, 4. 18. quidem adversativ: diese hingegen.

21. in hoc ipso, gerade in dieser Beziehung; in quo exsultat, wie man auch sagt laetari (Phil. 11, 9) gloriari in aliqua re, von dem Bereich, dem Felde, worin eine Freude

« IndietroContinua »