Immagini della pagina
PDF
ePub

OXONII

Excudebat Fridericus Hall

Typographus academicus

141.84

Latin Sotheeen 4-10-31

23721

PRAEFATIO EDITORIS

§ 35. Vix necessarium uidebatur hic iterum commemorare quae primo in tomo diximus. Volebam tamen te admonere, lector beneuole, hic primum uel in lucem uel etiam in contextum ipsum Liuianum productas esse lectiones non modo codicum Floriacensis, Bambergensis, Oxoniensis, Einsiedlensis, Dominicani, Agennensis; sed etiam codicis Thuanei, cuius sunt hi quinque libri quasi proprii (cf. §§ 22 et 36 ()), nunc demum rationem in lectionibus constituendis habitam esse: praeterea lectiones codicum Medicei, Parisiensis, Harleiani, Leidensis a nobis stabilitas. His addendae sunt lectiones diu neglectae codicum Gelenianorum, de quibus in § 42 pauca disseram; in his citandis, ne in errorem per Geleni incertam dictionem caderemus, uisum est ipsissimis eius uerbis uti (e. g. antiquior lectio, sincera lectio); nec iam, ut in citando Beato Rhenano, ex editione Drakenborchiana, sed meo ex exemplo editionis Frobenianae 1535, cuius editores erant Rhenanus et Gelenius; et ubicumque nihil nisi uoces 'ed. Frob. 1535' scripserimus, uelimus cognoscas lectionem ibi citatam tum primum quoad sciamus in illa editione prelo uolgatam apparuisse, sed utrum ex Geleni codicibus necne deriuata sit nos nescire.

§ 36. Pauca de nostris codicibus si referimus uel priori praefationis parti adiungimus, fortasse tibi usui erunt. Ex toto codicum nostrorum numero soli MPDLAR ad finem huius Decadis cursum tenent incolumes et integri: (a) codicis Veronensis nihil post uoces Latinorum Herni 6. 7. 1 exstat;

Τ

[ocr errors]

(b) ex cod. Vormatiensi nihil, nisi uocem discordiae 6. 31. 6, post 6. 28. 7 citat Rhenanus (uid. § 42);

(c) codicis Floriacensis (uid. § 14) in hac parte perierunt duo folia 10. 34. 6—10. 39. 3 continentia ;

(d) codex Upsaliensis (§ 15) ab uocibus iure iurando (10. 38. 9) usque ad finem Decadis huius in aeuo quod uocant medio periit; supplementum 'manu recentiore' scriptum est, quam up uocamus; sed ubicumque repperit Häggströmius up in hac parte libri a PF discrepare, contra cum PF consentire cod. Guelferbytanum XI saeculi, quem ille G, nos Gb. uocamus, lectionem huius codicis semper addidimus ;

(e) cod. Bambergensis (§ 16) cum uocibus agmine incide (7. 17. 3) desinit;

(f) fragmenti Einsiedlensis (§ 18) ad 6. 36. 3 cursus finitus est breuis quidem sed non inhonestus ;

(g) codicum Oxoniensis (§ 17)-id quod antea per neglegentiam tacitum praetermisi-et Harleiani (§ 20) scribae in priore pagina, quae 'recto' uocatur, ultimi sui quisque folii incepto desistunt, aratra opere in medio defixa relinquentes, ille ad litteras adminiculi ƒ (10. 23. 1), hic sub finem Libri VIII ad uocem scritto (sic);

de Harleiano illud quoque commemorandum est: in his Libris, VI, VII, VIII, minoris est auctoritatis quam in prioribus; profecto hic uidetur esse descriptus ex exemplari deteriore, simili uel eodem atque eo ex quo TDLAR orti sunt (cf. quae de M in §§ 39, 40 dicenda erunt, et de cod. Geleniano in § 42);

(h) codicis Thuanei (§ 22) post uoces est ad plebem (10. 46. 6) unum folium periit. De pagina illa quam siglo [] notauimus (cf. § 22) quamque fortasse licebit Anglice 'a false start' uocare, aliquando aliquas uoces luce fauente ultra uocem creat (6. 1. 8) discernere potui. Hanc igitur paginam cum commemorauerit quidem Ioannes Dianu sed lectiones eius non dederit, quasi munusculum minimi ab eo

habitum grato animo excepi, neque ut spero sine emolumento (e. g. 6. 1. 2 adn. ad uocem rarae).

Si qui de nobis quis sit horum optimus codex requirere uelint, circumspiciendo ipsos de hac re iudicare iusserimus : nos trutinam praebemus aequam.

$37. Codicem Mediceum (§§ 9-11)—tantae est aestima tionis-manu contrectare uix audeo; ueritati tamen cum debeatur plus reuerentiae, haec admoneam, ne maior illi fides quam in hac parte meritus sit habeatur. Primum recordandum est (cf. § 9) omnia ab lib. 5. 7. 7 usque ad 8. 14. 11 ab eo scriba quem Tertium uocauit Conway descripta esse; ex illo loco, primo paulatim, postea satis frequenter inuenimus menda omnium generum, inconsulto certe facta sed nihilominus ob incuriam neglegentiamque uituperanda, ut cito lectoribus apparebit quamquam omnia citare uix operae pretium esse nobis uidebatur; minoris est nequitiae quod hic scriba ex inscientia linguae Latinae si qua in margine scripta inuenerat omnia inter contextum inserebat; horum pauca lectionem alteram dederunt, e. g. credebat Alibi cernebat (6. 13. 3), plurima de rebus a Liuio memoratis summatim loquuntur.

2

§ 38. Huiusmodi uitii, innocui certe, si non et amabilis, omnia exempla hic collegi, ueritus tamen ne beneuolentiae tuae iam diu adhibitae te, lector magnanime, paeniteat, si non etiam nostrae amplitudinis taedeat :

In 7.3.5 post pangat: per quem mag. et quam ob causam clabus in capitolio uel cur parieti qui minnerue templum figeretur (cf. 7. 11. 3). 7. 15. 2 post feroces: increpatio dictator' tullium nominatim cientes cum in dextro cornu aduersum Gallos ambigue pugnaretur.

Et in § 8 post sacrauit haec insignis et opulentus Sulpicii dicat de

1 De summa...

pro, ut paginam quaternionis xxi ultimam com

pleat, largis interuallis extendit huius cod. Tertius scriba.

2 Aliquando uerba, ubi ipse non plene descripseram, ex Alschefskio excepi.

Gallis triumphus aurum in capitolio saxo quadrato septum. Mox post subactique sunt (§ 9) haec: hernici ac plaucio cons. subacli; deinde post milites (§ 10) haec: mala pugna faui cons. aduersum tarquinienses a quibus .cccvii, milites capti immolantur romani; postremo post facti (§ 11) haec: duę tribus addite ludi magni quos camillus uouerat redditi. petili. tri pl. rogatio patribus auctoribus nunc primum aduersum ambitum promulgatur.

7. 16. 6 post actus: priuernum marcio cons deditur.

Et in § 9 post fecisset: prohibitum deinceps per trib. pl. leges in castris ferri (sic quoque cod. Geleni).

7. 17. 2 post uastauit: falisci et tarquinienses primo bello quod fanatico ambitu gesserant superiores uicti postea castris exuuntur.

§ 6 post pauorem: etruscorum omnium concitatio.

§ 8 post iussit: c. marcius utilius dictator primus ex plebe dicitur mag eque plebeium plaucium creat.

§ 10 post redit: interreges viii ne comitia per magistratus plebeios haberentur.

7. 18. 5 post accepissent : seditiones comitiales plebeium institutum erat consulem poscentes creari.

7. 19. 2 post uenisset: triumphus de Tiburtibus.

7. 19. 10 post indixit: manilius 1. f. dictator creatur bello cerite. 7. 20. 2 post ueniam : legati ceritum erroris ueniam praecantur.

§ 9 post dedicata est: murri turresquae reparantur aedis apollinis dedicatur.

7. 28. 9 post redit : iuditia populi tristitia in feneratore set interregnum. 8. 20. 3 ante Quinctilibus (et pro Kalendis): quintil quae nunc iuliae sunt conss. magistrum inisse aducrsus tumultus gallici famam tanta cura exercitu esse conscriptum ut opifices ctiam et sellularii centuriarentur.

8. 23. 11 post itaque: publilio philoni ad conficiendū cũ palepolitanis bellu pconsulare imperiū progabatur (cum A', Fragm. Haverk., Lov. 4). 9. 17. 7 post Romanos reb. si cum Alexandro foret bellatum.

39. Deinde grauioris momenti uitia commemoranda sunt coniungit hic scriba diuidenda, coniungenda diuidit; uerba singula, totas sententias quasi laborem detractans uel dormitans uel huc illuc oculos detorquens modo praetermittit, modo bis, immo ter, describit; saepissime uocum uel caput uel finem uel medias partes abscidit, ut etiam Alschefski uir patientissimus sibi temperare non possit quin in adn. tom. 2, p. 172 scribat 'in M, sicut multae partes

« IndietroContinua »