Immagini della pagina
PDF
ePub

BIBLIOTHECA OXONIENSIS

DOM MINA
INVS TIO
ILLV MEA

OXONII

E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO

LONDINI ET NOVI EBORACI

APUD HUMPHREDUM MILFORD

AB VRBE CONDITA

RECOGNOVERVNT

ET ADNOTATIONE CRITICA INSTRVXERVNT

ROBERTVS SEYMOUR CONWAY

IN VNIVERSITATE MANCVNIENSI HVMANITATIS PROFESSOR
COLLEGII DE GONVILLIO ET CAIO CANTABRIGIAE OLIM SOCIVS

ET

CAROLVS FLAMSTEAD WALTERS

IN VNIVERSITATE LONDINIENSI LITTERARVM CLASSICARVM PROFESSOR
COLLEGII PEMBROCHIAE OXONIENSIS OLIM SCHOLARIS

TOMVS I. LIBRI I-V

OXONII

E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO

MD CCCC XIV

Univ. Library, Univ. Calif., Santa Cruz

OXONII

Excudebat HORATIVS HART, A.M.
Typographus academicus

Copyright 1914 by

Oxford University Press American Branch

ро

PRAEFATIO EDITORIS 1

§ 1. CVM abhinc annos tredecim textum primae Decadis Liuianae edendum suscepi, praeuidere prorsus nequibam. quantum temporis necessaria operis ratio foret postulatura. Praeter enim duos codices adhuc neglectos, Oxoniensem (§ 17) anno 1905 ab amico Alexandro Soutero, nunc Professore Aberdonensi, Agenensem (§ 29) anno 1904 a collega Waltersio indicatum, quos in usum trahendos esse statim comparebat, experientia satis acri edoctus sum quam lacunosa adhuc esset, etiam post insignes uirorum doctorum curas, notorum quoque codicum notitia. Fragmentorum Veronensium ($7) quoad exstat testimonium stabilierat Mommsenius anno 1868; codices optimos Mediceum (§ 9) et Parisiensem (§ 13) fide ac diligentia normam aetatis suae longe transcendens anno 1841 excusserat Alschefskius; eximiam uero nostris studiis lucem attulerat Frigellius, qui cum per amplius uiginti annos, ut ipse testatur, codicibus Liuianis operam nauasset, quattuor codicum (per totam Decadem a se conlatorum) Medicei Parisiensis Romani (§ 24) Upsaliensis (§ 15) testimonium, plurimis in locis multorum aliorum lectiones addens, scilicet Floriacensis (§ 14) et Dominicani (§ 25) et decem deteriorum codicum et nouem Editionum ueterum, per tres priores Libros edidit (Collatio Codicum Livianorum Lib. I-III, Upsaliae, 1878); Upsaliensem quoque totum Häggströmius conlatum iam prius ediderat (1874). Ex

1 Gratias agimus amicis doctissimis Professoribus Postgatio et Andersonio nec non Equiti aur. clarissimo Vniuersitatis Cantabrigiensis Oratori Publico Iohanni Eduino Sandys quorum opera benignissima obscuritates multae de hac praefatione sublatae sunt.

« IndietroContinua »