Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

ILLUSTRISSIMO AC REVERENDISSIMO

FRANCISCO SCIPIONI

DE DONDIS AB HOROLOGIO

EPISCOPO PATAVINO

SEBASTIANUS MELAN

F.

Si quis servans domi summi alicujus pictoris tabulas affabre elaboratas, vult eas ex latebris educere, et in conspectu plurimorum illustri loco proponere, nihil, credo, sollicitus est de artificis imagine fingenda, et inter alias splendide collocanda. Videt enim, quam dedeceat formam addere, neque parem ceteris pretio futuram, neque certe proximam. Vivit nimirum artifex, ac prope spirat eorum in ore et vultu, quos naviter expressit: alieno non eget penicillo, qui claret suo. Si

ita res est, vereor, ne quis mihi graviter succenseat, quod, cum Vitas omnes tum editas, tum ineditas virorum insignium Seminarii patavini a Joanne Baptista Ferrario pulcherrime scriptas, tamquam nobilissimas imagines, in lucem proferre jubear una cum Opusculo de singulari B. Gregorii Barbadici studio et amore in Seminarium patavinum, audeam temere ipsius auctoris effigiem adumbrare, eamque, novum velut signum, aliarum in numerum referre. Quid enim inter praeclara monumenta vulgari ac rudi simulacro loci esse potest? Aut quis eum gloriae commendare velit, qui in aliis commendandis propriam ingenii gloriam est consecutus? Quamquam hoo mihi temeritati, vel audaciae minime tribuendum. Non enim id feci spe ductus aliqua laudis, quam omnem mihi praeripuit vir clarissimus, sed quod in meo pectore plurimum valet ejus memoria; neque mea sponte, sed tua voluntate et consilio, Maecenas sapientissime, qui honori prospiciens hujus domicilii, nihil magis optas, quam ut tuorum merita ac virtutes innotescant, et justo praeconio exornentur. Fave igitur operi, cui perficiundo auspicia dedisti; adspice, brevi tamquam in tela, hominem egregium, quem circumstant amplissima nomina, et quasi vultus illustrium majorum; hunc Tu, peritissimus omnis vetustatis, sustine auctoritate tua, et etiam gratia; ac, si parum elegans et excultus tibi spectandus objicitur, fac eum ex aliorum potius imagine et insignibus, quam ex ipso ejus ore habituque cognoscąs.

ORATIO

IN LAUDEM

JO. BAPTISTAE FERRARII

IN SEMINARIO PATAVINO
STUDIORUM PRAEFECTI

Etsi liberales disciplinae, poesis, eloquentia, et

historia uno quodam affinitatis vinculo continentur, et se ipsae per se tuentur singulae; nescio quo tamen fato et infortunio contingit, ut fere semper sejun etae, suo quaeque cultore gaudeant, nec tam facile soleant unius domicilii jure et communione consociari. Sive enim id eveniat ex humanae vitae brevitate arctissimis finibus circumscriptae, qua nequit vir litteratus industriam suam in plura studia distrahere, et in omnibus eminere; sive ex ingenii imbecillitate, et obscuritate rerum, quae tanta utraque est, ut unus vix in re una valeat excellere; sive ex nimio et immoderato in unam aliquam facultatem amore ac studio, ceteris posthabitis atque neglectis; sive denique ex dissimili harum ipsarum artium natura, cum historiae austera brevitas poeticarum ima

« IndietroContinua »