Immagini della pagina
PDF
ePub

Prolium

rex esset, concitat in hostes equum, non ira tantum, sed U. C.552. etiam gloria elatus; quod, ingenti turba completis etiam ad A. C. 200. spectaculum muris, conspici se pugnantem egregium duce- memorabile bat. Aliquantum ante aciem cum equitibus paucis evectus edit. in medios hostes, ingentem quum suis ardorem, tum pavorem hostibus, injecit. plurimos manu sua cominus eminusque vulneratos compulsosque in portam, consecutus et ipse, quum majorem in angustiis trepidantium edidisset cædem, in temerario incepto tutum tamen receptum habuit: quia, qui in turribus portæ erant, sustinebant tela, ne in permixtos hostibus suos conjicerent. Intra muros deinde tenentibus milites Atheniensibus, Philippus, signo receptui dato, castra ad Cynosarges (templum Herculis, gymnasiumque, et lucus erat circumjectus) posuit. sed Cynosarges, et Ly- Diruit omceum, et quidquid sancti amonive circa urbem erat, incen- nia circa sum est, dirutaque non tecta solum, sed etiam sepulcra : Athenas. nec divini humanive juris quidquam præ inpotenti ira est

servatum.

XXV. Postero die, quum primo clausæ fuissent portæ, deinde subito apertæ, quia præsidium Attali ab Egina, Romanique ab Piræeo intraverant urbem, castra ab urbe retulit rex tria ferme millia passuum. inde Eleusinem profectus, spe inproviso templi castellique, quod et inminet et 7circumdatum est templo, capiendi, quum haudquaquam neglectas custodias animadvertisset, et classem a Piræeo subsidio venire, omisso incepto, Megaram, ac protinus Corinthum ducit. et quum Argis Achæorum concilium esse It Argos. audisset, inopinantibus Achæis, concioni ipsi supervenit. Consultabant de bello adversus Nabin tyrannum Lacedæ- Achæis admoniorum: qui, translato imperio a Philopomene ad Cy-versus Nacliadem, nequaquam parem illi ducem, dilapsa cernens Achæorum auxilia, redintegraverat bellum, agrosque finiti-mittit. morum vastabat; et jam urbibus quoque erat terribilis. Adversus hunc hostem, quum, quantum ex quaque civitate militum scriberetur', consultarent; Philippus, demturum se eis curam, quod ad Nabin et Lacedæmonios adtineret, pollicitus; nec tantum agros sociorum populationibus prohibiturum, sed terrorem omnem belli in ipsam Laconicam,

t conscriberetur Gron. Crev.

5 Cynosarges] Sic dictum a cane albo. Canis enim apud Græcos xvwv: albus, agyós. Fabulam, quæ huic nomini originem dedisse dicitur, pete ex Suida.

6 Lyceum] Gymnasium, ubi Aristoteles cum suis inambulans de philosophia disputaverat. Nomen habuit Lycio Pandionis filio, teste Pausan. 1. I.

7 Circumdatum est] Circumjectum est, ita ut castello templum includatur.

8 Quantum ex quaque civitatum militum conscriberetur] Suavius est id quod ex Thuan. cod. affert Jac. Gronovius: quantum ex quaque civitate militum scriberetur. Consentit Victor.

bin auxilium pro

4

Postulat vi

bus suis.

Frustra.

V.C. 552. ducto eo extemplo exercitu, translaturum. Hæc oratio A. C. 200. quum ingenti hominum adsensu acciperetur: Ita tamen cissim præ- æquum est, inquit, me vestra meis armis tutari, ne mea intesidia urbi- rim nudentur præsidiis. Itaque, si vobis videtur, tantum parate militum, quantum ad Oreum, et Chalcidem, et Corinthum tuenda 9satis sit: ut, meis ab tergo tutis, securus bellum Nabidi inferam et Lacedæmoniis. Non fefellit Achæos, quo spectasset_tam benigna pollicitatio, auxiliumque oblatum adversus Lacedæmonios: id quæri, ut obsidem Achæorum juventutem educeret ex Peloponneso, ad inligandam Romano bello gentem. et 10id quidem coarguere Cycliadas prætor Achæorum nihil adtinere ratus, id modo quum dixisset, non licere legibus Achæorum de aliis rebus referre, quam propter quas convocati essent; decreto de exercitu parando adversus Nabin facto, concilium fortiter ac libere habitum dimisit; inter adsentatores regios ante eam diem habitus. Philippus, magna spe depulsus, voluntariis paucis militibus conscriptis, Corinthum atque in Atticam terram rediit.

XXVI. Per eos ipsos dies, quibus Philippus in Achaia fuit, Philocles præfectus regius, ex Euboea profectus cum duobus millibus Thracum Macedonumque ad depopulandos Atheniensium fines, e regione Eleusinis saltum Citharonis transcendit, inde dimidia parte militum ad prædandum passim per agros dimissa, cum parte ipse occultus loco ad insidias opportuno consedit, ut, si ex castello ab Eleusine in prædantes suos inpetus fieret, repente hostes effusos ex inproviso adoriretur. Non fefellere insidiæ. itaque revocatis, qui discurrerant ad prædandum, militibus, instructisque, ad obpugnandum castellum Eleusinem profectus, cum multis inde vulneribus recessit, Philippoque se venienti ex Achaia conjunxit. Tentata et ab ipso rege obpugnatio ejus castelli est. sed naves Romanæ, a" Piræeo venientes, intromissumque præsidium absistere incepto coëgerunt. Diviso Philippus deinde exercitu, rex cum parte Philoclem Athenas mittit, Athenas et cum parte ipse Piraeum pergit: ut, quum Philocles subeundo muros, et comminanda obpugnatione contineret urbe Athenienses, ipsi Piræeum levi cum præsidio relictum expugnandi facultas esset. Ceterum nihilo ei Piræei, quam Eleusinis, facilior, iisdem fere defendentibus, obpugnatio fuit. A Piræeo Athenas repente duxit. inde eruptione subita peditum equitumque inter angustias semiruti muri, qui brachiis duobus Piraeum Athenis jungit, repulsus; omissa

Piraeum

frustra tentat.

u a del. Gron. Crev.

9 Satis sit] Sic habet Vict. liber; melius quam, ut vulgo editur, sint.

10* Id... coarguere] Probare regi,

* dum Eæd.

hanc ejus mentem et subdolum consilium sibi perspectum esse.

diruit.

obpugnatione urbis, diviso cum Philocle rursus exercitu, U. C. 552. ̄ ad vastandos agros profectus, quum priorem populationem A. C. 200. sepulcris circa urbem diruendis exercuisset, ne quid inviolatum relinqueret, "templa Deûm, quæ pagatim sacrata ha- Templa cir. bebant, dirui atque incendi jussit. Exornata eo genere ca Athenas operum eximie terra Attica, et copia domestici marmoris, et ingeniis artificum, præbuit huic furori materiam. neque enim diruere modo ipsa templa, ac simulacra evertere satis habuit; sed lapides quoque, 12ne integri cumularent ruinas, frangi jussit: et, postquam non tam ira satiata, quam iræ exercendæ materia hæc deerat, agro hostium in Bootiam excessit, nec aliud quidquam dignum memoria in Græcia egit.

Macedon

XXVII. Consul Sulpicius eo tempore inter Apolloniam ac Dyrrachium ad Apsum flumen habebat castra: quo arcessitum L. Apustium legatum, cum parte copiarum ad de- Romani popopulandos hostium fines mittit. Apustius, extrema Ma- pulantur cedoniæ populatus, Corrago, et Gerrunio, et Orgesso cas-fines. tellis primo inpetu captis, ad Antipatriam in faucibus angustis sitam urbem, venit. ac primo evocatos principes ad conloquium, ut fidei Romanorum se committerent, perlicere est conatus: deinde, ubi, magnitudine ac moenibus situque urbis freti, dicta adspernabantur, vi atque armis adortus, expugnavit; puberibusque interfectis, præda omni militibus concessa, diruit muros, atque urbem incendit. Hic metus Codrionem, satis validum et munitum oppidum, sine certamine ut dederetur Romanis, effecit. Præsidio ibi relicto, 13 Ilion (nomen propter alteram in Asia urbem, quam oppidum, notius) vi capitur. Revertentem legatum ad consulem cum satis magna præda, Athenagoras quidam regius præfectus in transitu fluminis a novissimo agmine adortus, postremos turbavit. ad quorum clamorem et trepidationem quum revectus equo propere legatus signa convertisset, conjectisque in medium sarcinis aciem direxisset; non tulere inpetum Romanorum militum regii. multi ex iis occisi, plures capti. Legatus, incolumi exercitu reducto ad consulem, remittitur inde extemplo ad classem.

11 Templa Deum, quæ pagatim sacrata habebant] Hoc clarius explicatur infra c. 30. in oratione Atheniensium.

12 Ne integri cumulurent ruinas] Ne lapides, si integri remanerent, in cumulum quemdam ruinarum assurgerent, qui speciem quamdam templorum dirutorum referret.

*

13 Ilion] In hoc nomine mendum latere probant veteres editi et scripti.

+ In Andreæ editione legitur Nudus:
in Thuanæo codice, teste Jac. Grono-
vio, in 4. Dissert. epist. Nidus: in Vic-
torino Indus: nec longe abeunt ceteri
sive scripti, sive vetusti editi, ita ut
Ilion sit profecto ab aliquo emenda-
tore. Jac, Gronovius propius insistens
antiquæ lectionis vestigiis legendum
censet Cnidus, quam urbem Illyrici
fuisse adstruit ex Callimacho, Plutar-
cho, Stephano.

U. C. 552.

[ocr errors]

XXVIII. Hac satis felici expeditione bello 14commisso, A. C. 200. reguli ac principes adcolæ Macedonum in castra Romana Reguli adcola Mace- veniunt, Pleuratus Scerdilædi filius, et Amynander Athadonum jun-manum rex, et ex Dardanis Bato, Longari filius. Bellum gunt se Ro- suo nomine Longarus cum Demetrio Philippi patre gesse

manis.

paratus.

rat. Pollicentibus auxilia respondit consul, Dardanorum et Pleurati opera, quum exercitum in Macedoniam induceret, se usurum. Amynandro Etolos concitandos ad bellum adtribuit. Attali legatis (nam ii quoque per id tempus venerant) mandat, ut Æginæ rex, ubi hibernabat, classem Romanam opperiretur. qua adjuncta, bello maritimo, sicut Philippi ad- ante, Philippum urgueret. Ad Rhodios quoque missi legati, ut capesserent partem belli. Nec Philippus segnius (jam enim in Macedoniam pervenerat) adparabat bellum. Filium Persea, 15 puerum admodum, datis ex amicorum numero, qui ætatem ejus regerent, cum parte copiarum ad obsidendas angustias, quæ ad Pelagoniam sunt, mittit. Sciathum et Peparethum, haud ignobiles urbes, ne classi hostium Mittit ad prædæ ac præmio essent, diruit. Ad Etolos mittit legatos, ne gens inquieta adventu Romanorum fidem mutaret.

Ætolos.

XXIX. Concilium Ætolorum statuta die, quod Panetolium vocant, futurum erat. Huic ut obcurrerent, et legati regis iter adcelerarunt, et ab consule missus L. Furius Purpureo legatus venit. Atheniensium quoque legati ad id concilium obcurrerunt. Primi' Macedones, cum quibus Oratio Ma- recentissimum fœdus erat, auditi sunt. qui, 16 nulla nova re, cedonum in nihil se novi habere, quod adferrent, dixerunt: quibus enim concilio E- de caussis, experta inutili societate Romana, pacem cum Phicontra Ro- lippo fecissent, compositam semel servare eos debere. An imi

tolorum

manos.

tari, inquit unus ex legatis, Romanorum licentiam, an levitatem dicam, mavultis? qui, quum legatis vestris Romæ responderi ita jussissent, Quid ad nos venitis, Etoli, sine quorum auctoritate pacem cum Philippo fecistis? iidem nunc, ut bellum secum adversus Philippum geratis, postulant. et antea 17 propter vos, et pro vobis arma sumta adversus eum simulabant; nunc vos in pace esse cum Philippo prohibent. Messanæ ut auxilio essent, primo 18 in Siciliam conscenderunt: iterum, ut Syracusas obpressas ab Karthaginiensibus in libertatem eximerent. Et

y Primo Gron. Crev.

14* Commisso] Incepto. Vid. not. 4. ad II. 36.

15* Puerum admodum] Tum duodecim annos natum, quum decimo octavo post hunc anno, infra XL. 6. dicatur tricesimum annum agere.

16* Nulla nova re] Quum nihil novi accidisset, quum eodem in statu res essent inter Philippum et Ætolos,

quo erant quum fœdus inter utrosque
nuper ictum fuerat.
Confer clausu-
lam hujus orationis.

17* Propter vos, et pro vobis] Ita ut vestra defensio illis et causa belli esset, et finis.

18 In Siciliam conscenderunt] Mallemus transscenderunt.

Messanam, et Syracusas, et totam Siciliam ipsi habent, vectiga- U. C. 552. lemque provinciam securibus et fascibus subjecerunt. 19 Scilicet, A. C. 200. sicut vos Naupacti legibus vestris per magistratus a vobis creatos concilium habetis, socium hostemque libere, quem velitis, lecturi, pacem ac bellum arbitrio habituri vestro; sic Siculorum civitatibus, Syracusas aut Messanam, aut Lilybæum indicitur concilium. Prætor Romanus conventus agit: eo imperio evocati conveniunt: excelso in subgestu superba jura reddentem, stipatum lictoribus vident: virga tergo, secures cervicibus inminent: et quotannis alium atque alium dominum sortiuntur. Nec id mirari debent, aut possunt, quum Italiæ urbes Rhegium, Tarentum, Capuam, ne finitimas nominem, quarum ruinis crevit urbs Romana, 20 ejusdem subjectas videant imperio. Capua quidem, sepulcrum ac monumentum Campani populi, 21elato et extorri ejecto ipso populo, superest; urbs trunca, sine senatu, sine plebe, sine magistratibus, prodigium; relicta crudelius habitanda, quam si deleta foret. Furor est, si alienigenæ homines, plus lingua et moribus et legibus, quam maris terrarumque spatio, discreti, hæc tenuerint, sperare, quidquam eodem statu mansurum. Philippi regnum obficere aliquid videtur libertati vestræ: qui, quum merito vestro vobis infestus esset, et nihil a vobis ultra, quam pacem, petiit, fidemque hodie pacis pacta desiderat? Adsuefacite his terris legiones externas, et jugum accipite. sero ac nequidquam, quum dominum Romanum habebitis, socium Philippum quæretis. Etolos, Acarnanas, Macedonas, ejusdem linguæ homines, leves ad tempus ortæ caussa disjungunt conjunguntque: 22 cum alienigenis, cum barbaris æternum omnibus Græcis bellum est, eritque. natura enim, quæ perpetua est, non mutabilibus in diem caussis, hostes sunt. Sed, unde cœpit oratio mea, ibi desinet. Hoc eodem loco iidem homines de ejusdem Philippi pace triennio ante decrevistis, iisdem inprobantibus eam pacem Romanis, qui nunc pactam et compositam turbare volunt. in qua consultatione nihil fortuna mutavit, cur vos mutetis, non video.

23

XXX. Secundum Macedonas, ipsis Romanis ita concedentibus jubentibusque, Athenienses, qui fœda passi justius in crudelitatem sævitiamque regis invehi poterant, introducti sunt. Deploraverunt vastationem populationemque

19* Scilicet] Ironice dictum : ut illud Virgilii, Scilicet is Superis labor

est.

20 Ejusdem subjectas... imperio] Magis placeret, eidem... imperio: ut non modo Romanis subjectæ dicantur, sed et eodem modo, eadem superbia a Romanis regi.

21 Elato] Ad funus rapto. Vid. not. ad XXVIII. 28.

22 Cum alienigenis] Hæc est scrip

torum et primæ editionis lectio, teste
Jac. Gronovio. Firmat Victor. Adde
quod supra jam Romani vocati sunt
alienigena: et mox in oratione Athe-
niensium, qui Romanos alienigenas et
barbaros vocet. Minus recte igitur hic
edebatur cum alienis.

23 Triennio ante] Extrema non nu-
merat Livius, ut supra c. 12. Alioquin
scribendum fuerat, quinquennio. Vid.
1.XXIX. c. 12.

« IndietroContinua »