Immagini della pagina
PDF
ePub

$

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBRI QUI SUPERSUNT OMNES,

EX RECENSIONE

ARN. DRAKENBORCHII.

ACCEDUNT

NOTÆ INTEGRAL

EX EDITIONIBUS

J. B. L. CREVIERII.

CUM

INDICE RERUM LOCUPLETISSIMO.

TOM. III.

OXONII,

EXCUDEBAT W. BAXTER ;
IMPENSIS J. PARKER; ET G. B. WHITTAKER, LONDINI.

MDCCCXXV.

[blocks in formation]

T. LIVII PATAVINI

HISTORIAR UM

AB URBE CONDITA

LIBRI

EPITOME LIBRI XXXI. BELLI adversus Philippum Macedoniæ regem, quod intermissum erat, repetiti 'caussæ referuntur . Tempore Initiorum duo juvenes Acarnanes, qui non initiati erant, Athenas venerunt, et in sacrarium Cereris ?cum aliis popularibus suis intraverunt. ob hoc, tamquam nefas summum commisissent, ab Atheniensibus cæsi sunt. Acarnanes, mortibus suorum commoti, ad vindicandos illos auxilium a Philippo petierunt. Paucis mensibus post pacem Karthaginiensibus datam, & quingentesimo quinquagesimo anno ab urbe condita, quum Atheniensium, qui obsidebantur a Philippo, legati auxilium a senatu petissent, et senatus id censuisset ferendum, plebe, quod tot bellorum continuus labor gravis erat, dissentiente, tenuit auctoritas Patrum, ut socia civitati ferri opem populus quoque juberet. Bellum id P. Sulpicio consuli mandatum est: qui, exercitu in Macedoniam ducto, equestribus præliis cum Philippo prospere pugnavit. Abydeni a Philippo obsessi, ad exemplum Saguntinorum, suos seque occiderunt. L. Furius prætor Gallos Insubres rebellantes et Hamilcarem Pænum, bellum in ea parte molientem, acie vicit. Hamilcar eo bello occisus est, et millia hominum triginta sex.

Præterea expeditiones Philippi regis et Sulpicii consulis, expugnationesque urbium ab utroque factas, continet. Sulpicius consul, adjuvantibus rege Attalo et Rhodiis, bellum gerebat. Triumphavit de Gallis L. Furius prætor.

I Causæ referuntur] Sic vetus Si- 3 Quingentesimo quadragesimo gnno] gonii liber, et Campanus : melius quam Manifestum mendum. Corrigit Sigovulgati, feruntur.

nius quingentesimo quinquagesimo. An2 Cum aliis pluribus suis) Si reci. nus ille numerari debet ex calculo Doddamus, quod monet Perizonius Anim- welli Liviano quingentesimus quinquaadv. Hist. c. 9. vocem suis, nulla hic gesimus secundus ab u. c. erit difficultas. Cum aliis pluribus, id 4 In Macedoniam] Sic veteres omest cum turba eorum quos videbant nes editi. Gronovianæ editiones haconfluere ad templum.

bent ad Macedoniam : minus recte. VOL. III.

B

T. LIVII PATAVINI

LIBER XXXI.

V. C. 551. ME quoque juvat, velut ipse in parte laboris ac periculi A. C. 201. fuerim, ad finem belli Punici pervenisse. nam etsi profiteri

ausum, perscripturum res omnes Romanas, in partibus singulis tanti operis fatigari minime conveniat; tamen, quum in mentem venit, tres et sexaginta annos (tot enim sunt a primo Punico ad secundum bellum finitum) "æque multa volumina occupasse mihi, quam occuparint 2 quadringenti octoginta octo anni a condita urbe ad Ap. Claudium consulem, qui primus bellum Karthaginiensibus intulit; jam provideo animo, velut qui "proximis litori vadis inducti mare pedibus ingrediuntur, quidquid progredior, in vastiorem me altitudinem, ac velut profundum invehi, et crescere pene opus, quod prima quæque perficiendo minui videbatur. Pacem Punicam bellum Macedonicum excepit; periculo haudquaquam comparandum, aut virtute ducis, aut militum robore: claritate regum antiquorum, vetustaque" fama gentis, et magnitudine imperii, quo multam quondam Europæ, majorem partem Asiæ obținuerant armis, prope, nobilius. Četerum cæptum bellum adversus Philippum decem septem Crev.

vetustæque Gron. Crev. 1 Æque multa volumina] Bellum grueret rationibus Dodwelli, Punicum primum narrare inceperat quem sequimur in Chronologia LiviaLivius 1. XVI. suæ historiæ. Itaque na ducem. Cum jis autem numerus quindecinr libros occupaverant res per 487. annorum hic ita quadrat, ut nullus 487, annos gestæ ab u. c. ad primum alius consentire possit. Finiebatur Punicum bellum : quindecim itidem, enim Livii liber XV. ut constat ex res per tres et sexaginta annos gestæ epitomis, et ex hoc ipso Livii loco, in ab initio primi Punici belli ad secun- eo anno qui præcessit Ap. Claudii, qui dum perpetratum. Non numerat au- primus bellum Pæniş intulit, consulatem annum labentem Livius, quemad- tum, qui annus est ipse 487us, ex cal'modum supra 1. XXX. c. 44. ubi bel- culo Dodwelli Liviano. lum Punicum secundum finitum esse 3 * Proximis littori vadis inducti] ait septimodecimo anno.

Allecti ad ingrediendum, quia prope 2 Quadringenti octoginta septem littus vada eis occurrunt, nec ea aquæ anni] Numerus hic multum variat in altitudo quæ possit timeri. -scriptis et editis. Quidam habent, 4 Vetustæque fama gentis] Aliquot quomodo edidimus, testibus Sigonio MSS. habent vetustaque fama gentis, et Hearnio. Vet. liber Sigonii, et nos- quod merito placuit Jac. Gronovio. ter Victorinus CCCCLXXVIII. An- Sic infra 1. XXXV. c. 12. Vetusta redreas quadringenti LXX. In hac dis- gum Macedonia fama, peragratusque crepantia'

. eam elegimus lectionem, Oriens victoriis ejus gentis.. quæ nec careret auctoritate, et con- 5 Cæptum bellum adversus Philip

b

cum

« IndietroContinua »