Immagini della pagina
PDF
ePub

consules Quintus Cloelius et T. Larcius, inde A. Sempronius et M. Minucius. his consulibus aedis Saturno 2 dedicata, Saturnalia institutus festus dies.

Aulus deinde Postumius et T. Verginius consules facti. hoc demum anno ad Regillum lacum pugnatum, apud quos- 3 dam invenio: A. Postumium, quia collega dubiae fidei fuerit, se consulatu abdicasse, dictatorem inde factum. tanti errores inplicant temporum, aliter apud alios ordi- 4 natis magistratibus, ut nec qui consules secundum quosnam nec quid quoque anno actum sit, in tanta vetustate non rerum modo, sed etiam auctorum digerere possis.

Ap. Claudius deinde et P. Servilius consules facti. 5 insignis hic annus est nuntio Tarquinii mortis. mortuus Cumis, quo se post fractas opes Latinorum ad Aristodemum tyrannum contulerat. eo nuntio erecti patres, erecta 6 plebes. sed patribus nimis luxuriosa ea fuit laetitia; plebi, cui ad eam diem summa ope inservitum erat, iniuriae a primoribus fieri coepere. eodem anno Signia colonia, quam 7 rex Tarquinius deduxerat, suppleto numero colonorum iterum deducta est. Romae tribus una et viginti factae. aedes Mercuri dedicata est idibus Maiis.

XXII. Cum Volscorum gente Latino bello neque pax 1 neque bellum fuerat, nam et Volsci conparaverunt auxilia, quae mitterent Latinis, ni maturatum ab dictatore Romano esset, et maturavit Romanus, ne proelio uno cum Latino Volscoque contenderet. hac ira consules in Volscum agrum 2 legiones duxere. Volscos, consilii poenam non metuentes, necopinata res perculit. armorum inmemores obsides dant trecentos principum a Cora atque Pometia liberos: ita sine certamine inde abductae legiones. nec ita multo post 3 Volscis levatis metu suum rediit ingenium, rursus occultum parant bellum, Hernicis in societatem armorum adsumptis; legatos quoque ad sollicitandum Latium passim dimittunt. sed recens ad Regillum lacum accepta cladis 4 Latinos ira odioque eius, quicumque arma suaderet, ne ab legatis quidem violandis abstinuit. conprehensos Volscos Romam duxere. ibi traditi consulibus, indicatumque est, Volscos Hernicosque parare bellum Romanis. relata re 5 ad senatum adeo fuit gratum patribus, ut et captivorum

sex milia Latinis remitterent et de foedere, quod prope in perpetuum negatum fuerat, rem ad novos magistratus 6 traicerent. enimvero tum Latini gaudere facto, pacis auctores in ingenti gloria esse. coronam auream lovi donum in Capitolium mittunt. cum legatis donoque qui captivorum remissi ad suos fuerant, magna circumfusa 7 multitudo venit. pergunt domos eorum, apud quem quisque servierant, gratias agunt liberaliter habiti cultique in calamitate sua, inde hospitia iungunt. numquam alias ante publice privatimque Latinum nomen Romano imperio coniunctius fuit.

1 XXIII. Sed et bellum Volscum imminebat et civitas, secum ipsa discors, intestino inter patres plebemque fla2 grabat odio, maxime propter nexos ob aes alienum. fremebant, se, foris pro libertate et imperio dimicantes, domi a civibus captos et oppressos esse tutioremque in bello quam in pace et inter hostis quam inter cives libertatem plebis esse, invidiamque eam, sua sponte gliscentem, insignis unius calamitas accendit.

3 Magno natu quidam cum omnium malorum suorum insignibus se in forum proiecit. obsita erat squalore vestis, 4 foedior corporis habitus pallore ac macie perempti, ad hoc promissa barba et capilli efferaverant speciem oris. noscitabatur tamen in tanta deformitate, et ordines duxisse aiebant aliaque militiae decora vulgo miserantes eum iactabant, ipse testes honestarum aliquot locis pugnarum cica5 trices adverso pectore ostentabat. sciscitantibus, unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba est prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum 6 iniquo suo tempore inperatum, aes alienum fecisse. id, cumulatum usuris, primo se agro paterno avitoque exuisse, deinde fortunis aliis, postremo velut tabem pervenisse ad corpus: ductum se ab creditore non in servitium, sed in 7 ergastulum et carnificinam esse. inde ostentare tergum foedum recentibus vestigiis verberum. ad haec visa auditaque clamor ingens oritur. non iam foro se tumultus sus8 tinet, sed passim totam urbem pervadit. nexi vincti soluti

que se undique in publicum proripiunt, inplorant Quiritium fidem. nullo loco deest seditionis voluntarius comes, multis passim agminibus per omnes vias cum clamore in forum curritur. magno cum periculo suo, qui forte patrum 9 in foro erant, in eam turbam inciderunt; nec temperatum 10 manibus foret, ni propere consules P. Servilius et Ap. Claudius ad conprimendam seditionem intervenissent. at in eos multitudo versa ostentare vincula sua deformitatemque aliam. haec se meritos dicere exprobrantes suam quisque 11 alius alibi militiam, postulare multo minaciter magis quam suppliciter, ut senatum vocarent, curiamque ipsi futuri arbitri moderatoresque publici consilii circumsistunt. pauci 12 admodum patrum, quos casus obtulerat, contracti ab consulibus; ceteros metus non curia modo, sed etiam foro arcebat: nec agi quicquam per infrequentiam poterat senatus. tum vero eludi atque extrahi se multitudo putare: et 13 patrum qui abessent, non casu, non metu, sed inpediendae rei causa abesse et consules ipsos tergiversari, nec dubie ludibrio esse miserias suas. iam prope erat, ut ne consu- 14 lum quidem maiestas coerceret iras hominum, cum incerti, morando an veniendo plus periculi contraherent, tandem in senatum veniunt; frequentique tandem curia non modo inter patres, sed ne inter consules quidem ipsos satis conveniebat. Appius, vehementis ingenii vir, imperio consu- 15 lari rem agendam censebat: uno aut altero adrepto quieturos alios; Servilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti quam frangi putabat cum tutius tum facilius esse.

[ocr errors]

XXIIII. Inter haec maior alius terror: Latini equites 1 cum tumultuoso advolant nuntio, Volscos infesto exercitu ad urbem oppugnandam venire. quae audita adeo duas ex una civitate discordia fecerat longe aliter patres ac plebem adfecere. exultare gaudio plebes, ultores super- 2 biae patrum adesse dicere deos. alius alium confirmare, ne nomina darent, cum omnibus potius quam solos perituros; patres militarent, patres arma caperent, ut penes eosdem pericula belli, penes quos praemia essent. at vero 3 curia, maesta ac trepida ancipiti metu et ab cive et ab hoste, Servilium consulem, cui ingenium magis populare

erat, orare, ut tantis circumventam terroribus expediret rem publicam.

4 Tum consul misso senatu in contionem prodit. ibi curae esse patribus ostendit, ut consulatur plebi, ceterum deliberationi de maxima quidem illa, sed tamen parte civi5 tatis metum pro universa re publica intervenisse. nec posse, cum hostes prope ad portas essent, bello praeverti quicquam, nec, si sit laxamenti aliquid, aut plebi honestum esse, nisi mercede prius accepta arma pro patria non cepisse, neque patribus satis decorum, per metum potius quam postmodo voluntate adflictis civium suorum fortunis consuluisse.

6

Contioni deinde edicto addidit fidem, quo edixit, ne quis civem Romanum vinctum aut clausum teneret, quo minus ei nominis edendi apud consules potestas fieret, neu quis militis, donec in castris esset, bona possideret aut 7 venderet, liberos nepotesve eius moraretur. hoc proposito edicto et qui aderant nexi profiteri extemplo nomina et undique ex tota urbe proripientium se ex privato, cum retinendi ius creditori non esset, concursus in forum, ut 8 sacramento dicerent, fieri. magna ea manus fuit neque aliorum magis in Volsco bello virtus atque opera enituit. consul copias contra hostem educit, parvo dirimente intervallo castra ponit.

1 XXV. Proxima inde nocte Volsci, discordia Romana freti, si qua nocturna transitio proditiove fieri posset, temptant castra. sensere vigiles, excitatus exercitus, signo dato concursum est ad arma. ita frustra id inceptum 2 Volscis fuit, relicum noctis utrimque quieti datum. postero die prima luce Volsci fossis repletis vallum invadunt. 3 iamque ab omni parte munimenta vellebantur, cum consul, quamquam cuncti undique, et nexi ante omnes, ut signum daret clamabant, experiendi animos militum causa paru.nper moratus, postquam satis apparebat ingens ardor, dato tandem ad erumpendum signo militem avidum certaminis 4 emittit. primo statim incursu pulsi hostes; fugientibus, quoad insequi pedes potuit, terga caesa, eques usque ad castra pavidos egit. mox ipsa castra legionibus circumdatis, cum Volscos inde etiam pavor expulisset, capta direptaque.

Postero die ad Suessam Pometiam, quo confugerant 5 hostes, legionibus ductis intra paucos dies oppidum capitur; captum praedae datum. inde paulum recreatus egens miles. consul cum maxima gloria sua victorem exercitum 6 Romam reducit. decedentem Romam Ecetranorum Volscorum legati, rebus suis timentes post Pometiam captam, adeunt. his ex senatus consulto data pax, ager ademptus. XXVI. Confestim et Sabini Romanos territavere: 1 tumultus enim fuit verius quam bellum. nocte in urbem nuntiatum est, exercitum Sabinum praedabundum ad Anienem amnem pervenisse, ibi passim diripi atque incendi villas. missus extemplo eo cum omnibus copiis 2 equitum A. Postumius, qui dictator bello Latino fuerat, secutus consul Servilius cum delecta peditum manu. ple- 3 rosque palantes eques circumvenit; nec advenienti peditum agmini restitit Sabina legio: fessi cum itinere tum populatione nocturna, magna pars in villis repleti cibo vinoque, vix fugae quod satis esset virium habuere.

Nocte una audito perfectoque bello Sabino, postero 4 die in magna iam spe undique partae pacis legati Aurunci senatum adeunt, ni decedatur Volsco agro, bellum indicentes. cum legatis simul exercitus Auruncorum domo 5 profectus erat, cuius fama haud procul iam ab Aricia visi tanto tumultu concivit Romanos, ut nec consuli ordine patres nec pacatum responsum arma inferentibus arma ipsi capientes dare possent. Ariciam infesto agmine itur, 6 nec procul inde cum Auruncis signa conlata proelioque uno debellatum est.

XXVII. Fusis Auruncis victor tot intra paucos dies 1 bellis Romanus promissa consulis fidemque senatus exspectabat, cum Appius, et insita superbia animo et ut collegae vanam faceret fidem, quam asperrime poterat ius de creditis pecuniis dicere. deinceps et qui ante nexi fuerant creditoribus tradebantur et nectebantur alii. quod 2 ubi cui militi inciderat, collegam appellabat. concursus ad Servilium fiebat, illius promissa iactabant, illi exprobrabant sua quisque belli merita cicatricesque acceptas. postulabant, ut aut referret ad senatum aut ut auxilio esset consul civibus suis, inperator militibus. movebant 3

« IndietroContinua »