Immagini della pagina
PDF
ePub

T. LIVII PATAVINI

QUÆ EXSTANT

OMNIA OPERA

[graphic][merged small][merged small]

225-90

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

EDITORIS NOVI

AD LECTOREM BENEVOLUM

PRÆMONITIO.

TANDEM

ANDEM ad Livianæ editionis finem, lector optime, post lucubrationes assiduas laboremque improbum perveni; et quod tibi in primi voluminis limine promiseram, quodque a me perficiendum jure tuo rogare poteras, nunc absolutum ultimo hoc tomo arbitror.

Sed ante omnia duorum delictorum veniam imploro, in quibus imprudentes hæsere, quamquam admoniti, qui literarum typos in lineis quinta et octava pag. VIII præfationis primi volum. disposuerunt, ubi pro Vossio Gronovius, et pro Morhofio Morhosius præpostere leguntur. Quæ quidem ingenue et aperte confitenti benignus ignoscas velim; neque etiam mihi succenseas, quod non omnem Drakenborchium tuis oculis repræsentaverim, veritus ne jam hæc mea editio in nimiam excrevisse molem tibi videatur. Attamen non insalutatos relinquam doctissimos Livii interpretes, quorum in numero primus eminet Laurentius Valla, unus illorum heroum, ut aiunt, qui sæculi XV barbariem horridam Herculeis ausibus depulere; M. Ant. Coccius, qui vulgo Sabellicus cognominatur; Beat. Rhenanus, et Sigismund. Gelenius, qui medicas manus peritiamque admodum salutarem vulnc

XII. Pars 1.

a

« IndietroContinua »