TURNUS ut infractos adverso Marte Latinos Defecisse videt, sua nunc promissa reposci, Se signari oculis; ultro implacabilis ardet, Attollitque animos. Pœnorum qualis in arvis, Saucius ille gravi venantum vulnere pectus, Tum demum movet arma leo, gaudetque comantes Excutiens cervice toros, fixumque latronis Impavidus frangit telum, et fremit ore cruento: Haud secus accenso gliscit violentia Turno. Tum sic affatur regem, atque ita turbidus infit: "Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent Ignavi Æneada; nec quæ pepigere, recusent. Congredior. Fer sacra, pater, et concipe foedus. Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam, Desertorem Asia,-sedeant spectentque Latini- Et solus ferro crimen commune refellam: Aut habeat victos; cedat Lavinia conjux." Olli sedato respondit corde Latinus: "O præstans animi juvenis, quantum ipse feroci Virtute exsuperas, tanto me impensius æquum est Consulere, atque omnes metuentem expendere casus. Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta Multa manu; nec non aurumque animusque Latino est; Sunt aliæ innuptæ Latio et Laurentibus agris, Nec genus indecores. Sine me hæc haud mollia fatu
Sublatis aperire dolis; simul hoc animo hauri. Me natam nulli veterum sociare procorum Fas erat, idque omnes divique hominesque canebant. Victus amore tui, cognato sanguine victus Conjugis et mæstæ lacrimis, vincla omnia rupi: Promissam eripui genero; arma impia sumsi. Ex illo qui me casus, quæ, Turne, sequantur Bella, vides; quantos primus patiare labores. Bis magna victi pugna vix urbe tuemur Spes Italas; recalent nostro Tiberina fluenta Sanguine adhuc, campique ingentes ossibus albent. Quo referor toties? quæ mentem insania mutat? Si Turno exstincto socios sum adscire paratus: Cur non incolumi potius certamina tollo? Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet Italia, ad mortem si te-Fors dicta refutet!— Prodiderim, natam et connubia nostra petentem? Respice res bello varias; miserere parentis Longævi, quem nunc mæstum patria Ardea longe Dividit." Haudquaquam dictis violentia Turni Flectitur: exsuperat magis, ægrescitque medendo. Ut primum fari potuit, sic institit ore:
"Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me Deponas, letumque sinas pro laude pacisci.
Et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra Spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis. Longe illi dea mater erit, quæ nube fugacem Feminea tegat, et vanis sese occulat umbris." At regina, nova pugnæ conterrita sorte, Flebat, et ardentem generum moritura tenebat: "Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatæ Tangit honos animum-spes tu nunc una, senectæ Tu requies misera; decus imperiumque Latini Te penes; in te omnis domus inclinata recumbit- Unum oro: desiste manum committere Teucris. Qui te cumque manent isto certamine casus,
Et me, Turne, manent: simul hæc invisa relinquam Lumina, nec generum Ænean captiva videbo." Accepit vocem lacrimis Lavinia matris Flagrantes perfusa genas: cui plurimus ignem Subjecit rubor, et calefacta per ora cucurrit. Indum sanguineo veluti violaverit ostro Si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa Alba rosa talis virgo dabat ore colores. Illum turbat amor, figitque in virgine vultus : Ardet in arma magis, paucisque affatur Amatam: "Ne, quæso, ne me lacrimis, neve omine tanto Prosequere in duri certamina Martis euntem, O mater: neque enim Turno mora libera mortis. Nuncius hæc Idmon Phrygio mea dicta tyranno Haud placitura refer: Quum primum crastina cœlo Puniceis invecta rotis Aurora rubescit,
Non Teucros agat in Rutulos: Teucrum arma quiescant Et Rutulum: nostro dirimamus sanguine bellum : Illo quæratur conjux Lavinia campo."
Hæc ubi dicta dedit, rapidusque in tecta recessit, Poscit equos, gaudetque tuens ante ora frementes, Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia; Qui candore nives anteirent, cursibus auras. Circumstant properi auriga, manibusque lacessunt Pectora plausa cavis, et colla comantia pectunt. Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco Circumdat loricam humeris; simul aptat habendo Ensemque clipeumque et rubræ cornua cristæ,- Ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti Fecerat, et Stygia candentem tinxerat unda. Exin, quæ mediis ingenti adnixa columnæ Edibus adstabat, validam vi corripit hastam, Actoris Aurunci spolium; quassatque trementem, Vociferans: " Nunc, o nunquam frustrata vocatus Hasta meos, nunc tempus adest; te maximus Actor, Te Turni nunc dextra gerit. Da sternere corpus,
Loricamque manu valida lacerare revulsam Semiviri Phrygis, et fœdare in pulvere crines Vibratos calido ferro, myrrhaque madentes." His agitur furiis: totoque ardentis ab ore Scintillæ absistunt; oculis micat acribus ignis. Mugitus veluti quum prima in prælia taurus Terrificos ciet, atque irasci in cornua tentat, Arboris obnixus trunco, ventosque lacessit Ictibus, et sparsa ad pugnam proludit arena. Nec minus interea maternis sævus in armis Eneas acuit Martem, et se suscitat ira, Oblato gaudens componi fœdere bellum, Tum socios mæstique metum solatur Iuli, Fata docens; regique jubet responsa Latino Certa referre viros, et pacis dicere leges.
Postera vix summos spargebat lumine montes Orta dies; quum primum alto se gurgite tollunt. Solis equi, lucemque elatis naribus efflant: Campum ad certamen magnæ sub moenibus urbis Dimensi Rutulique viri Teucrique parabant; In medioque focos et dis communibus aras Gramineas. Alii fontemque ignemque ferebant, Velati limo, et verbena tempora vincti. Procedit legio Ausonidum, pilataque plenis Agmina se fundunt portis. Hinc Troïus omnis Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis; Haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis Pugna vocet. Nec non mediis in millibus ipsi Ductores auro volitant ostroque decori *, Et genus Assaraci Mnestheus, et fortis Asylas, Et Messapus equum domitor, Neptunia proles. Utque dato signo spatia in sua quisque recessit, Refigunt tellure hastas, et scuta reclinant. Tum studio effusæ matres, et vulgus inermum, Invalidique senes, turres et tecta domorum Obsedere; alii portis sublimibus adstant.
At Juno e summo, qui nunc Albanus habetur,Tum neque nomen erat, nec honos, aut gloria montiProspiciens tumulo campum aspectabat, et ambas Laurentum Troumque acies urbemque Latini. Extemplo Turni sic est affata sororem, Diva deam, stagnis quæ fluminibusque sonoris Præsidet; hunc illi rex ætheris altus honorem Jupiter erepta pro virginitate sacravit:
Nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro, Scis, ut te cunctis unam, quæcumque Latinæ Magnanimi Jovis ingratum ascendere cubile, Prætulerim, cœlique lubens in parte locarim: Disce tuum, ne me incuses, Juturna, dolorem. Qua visa est fortuna pati, Parcæque sinebant Cedere res Latio, Turnum et tua mœnia texi: Nunc juvenem imparibus video concurrere fatis, Parcarumque dies et vis inimica propinquat. Non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum. Tu, pro germano si quid præsentius audes, Perge; decet. Forsan miseros meliora sequentur." Vix ea quum lacrimas oculis Juturna profudit, Terque quaterque manu pectus percussit honestum. "Non lacrimis hoc tempus," ait Saturnia Juno: "Accelera, et fratrem, si quis modus, eripe morti; Aut tu bella cie, conceptumque excute foedus. Auctor ego audendi." Sic exhortata reliquit Incertam, et tristi turbatam vulnere mentis. Interea reges, ingenti mole Latinus
Quadrijugo vehitur curru, cui tempora circum Aurati bis sex radii fulgentia cingunt, Solis avi specimen: bigis it Turnus in albis, Bina manu lato crispans hastilia ferro. Hinc pater Æneas, Romanæ stirpis origo, Sidereo flagrans clipeo et cœlestibus armis, Et juxta Ascanius, magnæ spes altera Romæ, Procedunt castris, puraque in veste sacerdos
« IndietroContinua » |