Immagini della pagina
PDF
ePub

at ubi Catonis et Sallustii et Tulli tuba exaudita est, trepidant et pavent et fugam frustra meditantur.

M. Antonin. imp. in Front. ep. II 1 p. 104 sq.: mitte mihi aliquid quod tibi disertissimum videatur, quod legam, vel tuum aut Catonis aut Ciceronis aut Sallustii aut Gracchi aut poetae alicuius

...

Front. ep. ad Ver. imp. II 1 p. 123:

Ventidius ille, postquam Parthos fudit fugavitque [a. 716 38], ad victoriam suam praedicandam orationem a C. Sallustio mutuatus est.

id. ep. ad Antonin. imp. II 6 p. 107 Sallustium antithetis honeste compositis usum docet. paronomasia etiam non absurda nec frivola, sed proba et eleganti.

Gell. IV 15, 1:

elegantia orationis Sallustii verborumque fingendi et novandi studium cum multa prorsus invidia fuit, multique non mediocri ingenio viri conati sunt reprehendere pleraque et obtrectare. in quibus plura inscite aut maligne vellicant. nonnulla tamen videri possunt non indigna reprehensione.

id. I 15, 18 Valerium Probum, grammaticum inlustrem [c. ann. 809 56] secutus: . . novatori verbo

[merged small][ocr errors][merged small]

Sallustius quoque, proprietatum in verbis retinentissimus, consuetudini concessit . . .

Flav. Vop. Saturnin. 6, 3:

cum et Livius et Sallustius taceant res leves de iis, quorum vitam arripuerunt.

id. Prob. 2, 7:

. . Sallustios, Livios, Tacitos, Trogos atque omnes disertissimos . . .

Lact. inst. div. II 12 p. 101 Fritesch.:

. . quod quidem non fugit hominem nequam Sallustium, qui ait [Cat. 1, 2]: 'sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur.' recte, si ita vixisset, ut locutus est.

Symmach. ep. V 68 (66), 2:

[Sallustius] scriptor stilo tantum probandus, nam morum eius damna non sinunt, ut ab illo agundae vitae petatur auctoritas.

Macrob. III 13, 9:

Sallustius gravissimus alienae luxuriae obiurgator et

censor.

Augustin. de civ. dei VII 3 p. 278 Domb.: .. vir disertissimus Sallustius . .

id. I 5 p. 9:

. . Sallustius, nobilitatae veritatis historicus.

Isid. orig. XIII 21, 10:

Sallustius autem auctor certissimus .

Mart. XIV 191:

Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum,
Primus Romana Crispus in historia.

C. SALLUSTI CRISPI

BELLUM CATILINAE.

Omnis homines, qui sese student praestare ceteris 1 animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. sed nostra omnis vis in animo et 2 corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. quo mihi rectius videtur ingeni 3 quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. nam divitiarum et 4 formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur.

Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine 5 corporis an virtute animi res militaris magis procederet. nam et prius quam incipias consulto et ubi 6 consulueris mature facto opus est. ita utrumque per 7 se indigens alterum alterius auxilio eget. igitur initio 2 reges (nam in terris nomen imperi id primum fuit) divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur; sua cuique satis placebant. postea vero quam in Asia 2 Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis conpertum est in bello plurumum ingenium posse. quod si regum atque imperatorum animi virtus in 8

pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio 4 ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres.

nam

imperium facile eis artibus retinetur, quibus initio 5 partum est. verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, 6 fortuna simul cum moribus inmutatur. ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono trans7 fertur. quae homines arant navigant aedificant, virtuti omnia parent.

8 Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes transiere; quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anima oneri fuit; eorum ego vitam mortemque iuxta 9 aestumo, quoniam de utraque siletur. verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit.

Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter 3 ostendit. pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum est; vel pace vel bello clarum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum 2 scripsere, multi laudantur. ac mihi quidem, tametsi haud quaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere: primum quod facta dictis exaequanda sunt; dehinc quia plerique quae delicta reprehenderis, malivolentia et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.

3 Sed ego adulescentulus initio sicuti plerique studio ad rem publicam latus sum, ibique mihi multa advorsa fuere. nam pro pudore, pro abstinentia, pro 4 virtute audacia largitio avaritia vigebant. quae tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia inbecilla aetas ambitione con

rupta tenebatur; ac me, cum ab reliquorum malis mo- 5 ribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem qua ceteros fama atque invidia vexabat. igitur ubi 4 animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere, neque vero agrum colundo aut venando, servilibus officiis, intentum aetatem agere; sed a quo incepto studioque me ambitio mala deti- 2 nuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere, eo magis quod mihi a spe metu partibus rei publicae animus liber erat.

İgitur de Catilinae coniuratione quam verissume 3 potero paucis absolvam; nam id facinus in primis ego 4 memorabile existumo sceleris atque periculi novitate. de cuius hominis moribus pauca prius explananda sunt, 5 quam initium narrandi faciam.

L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et 5 animi et corporis sed ingenio malo pravoque. huic 2 ab adulescentia bella intestina, caedes rapinae, discordia civilis grata fuere, ibique iuventutem suam exercuit. corpus patiens inediae algoris vigiliae supra s quam cuiquam credibile est. animus audax subdolus 4 varius, cuius rei lubet simulator ac dissimulator, alienī adpetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum. vastus animus inmoderata incredibilia nimis alta semper cupiebat. hunc 6 post dominationem L. Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae capiundae, neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat. agitabatur magis magisque in dies animus 7 ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque eis artibus auxerat, quas supra memoravi. incitabant praeterea conrupti civitatis mores, 8 quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant.

« IndietroContinua »