Immagini della pagina
PDF
ePub

C. SALLUSTI CRISPI

ORATIONES ET EPISTULAE

EXCERPTAE DE HISTORIIS.

[ORATIO LEPIDI COS. AD POPULUM ROMANUM.]

1 'Clementia et probitas vostra, Quirites, quibus per ceteras gentis maxumi et clari estis, plurumum timoris mihi faciunt advorsum tyrannidem L. Sullae, ne, quae ipsi nefanda aestumatis, ea parum credundo de aliis circumveniamini (praesertim cum illi spes omnis in scelere atque perfidia sit neque se aliter tutum putet, quam si peior atque intestabilior metu vostro fuerit, quo captis libertatis curam miseria eximat) aut, si provideritis, in tutandis periculis magis quam ulci2 scendo teneamini. satellites quidem eius, homines maxumi nominis, optumis maiorum exemplis, nequeo satis mirari, qui dominationis in vos servitium suum mercedem dant et utrumque per iniuriam malunt quam 3 optumo iure liberi agere: praeclara Brutorum atque Aemiliorum et Lutatiorum proles, geniti ad ea, quae 4 maiores virtute peperere, subvortunda. nam quid a Pyrrho Hannibale Philippoque et Antiocho defensum est aliud quam libertas et suae cuique sedes neu cui nisi legibus pareremus? quae cuncta scaevus iste Romulus quasi ab externis rapta tenet, non tot exercituum clade neque consulum et aliorum principum,

quos fortuna belli consumpserat, satiatus, sed tum crudelior, cum plerosque secundae res in miserationem ex ira vortunt. quin solus omnium post memoriam € humani generis supplicia in post futuros conposuit, quis prius iniuria quam vita certa esset, pravissumeque per sceleris inmanitatem adhuc tutus fuit, dum vos metu gravioris serviti a repetunda libertate terremini.

Agundum atque obviam eundum est, Quirites, ne 7 spolia vostra penes illos sint, non prolatandum neque votis paranda auxilia. nisi forte speratis taedium iam aut pudorem tyrannidis Sullae esse et eum per scelus occupata periculosius dimissurum. at ille eo processit, 8 ut nihil gloriosum nisi tutum et omnia retinendae dominationis honesta aestumet. itaque illa quies et 9 otium cum libertate, quae multi probi potius quam laborem cum honoribus capessebant, nulla sunt: hac 10 tempestate serviundum aut imperitandum, habendus metus est aut faciundus, Quirites. nam quid ultra? 11 quaeve humana superant aut divina inpolluta sunt? populus Romanus, paulo ante gentium moderator, exutus imperio gloria iure, agitandi inops despectusque ne servilia quidem alimenta reliqua habet. sociorum 12 et Lati magna vis civitate pro multis et egregiis factis a vobis data per unum prohibentur et plebis innoxiae patrias sedes occupavere pauci satellites mercedem scelerum. leges iudicia, aerarium provinciae 13 reges penes unum, denique necis civium et vitae licentia. simul humanas hostias vidistis et sepulcra infecta 14 sanguine civili. estne viris reliqui aliud quam solvere 15 iniuriam aut mori per virtutem? quoniam quidem unum omnibus finem natura vel ferro saeptis statuit neque quisquam extremam necessitatem nihil ausus nisi muliebri ingenio expectat.

Verum ego seditiosus, uti Sulla ait, qui praemia 16 turbarum queror, et bellum cupiens, qui iura pacis repeto. scilicet, quia non aliter salvi satisque tuti in 17

SALLUSTIUS.

10

imperio eritis, nisi Vettius Picens et scriba Cornelius aliena bene parta prodegerint, nisi adprobaritis omnes proscriptionem innoxiorum ob divitias, cruciatus virorum inlustrium, vastam urbem fuga et caedibus, bona civium miserorum quasi Cimbricam praedam 18 venum aut dono datam. at obiectat mihi possessiones ex bonis proscriptorum. quod quidem scelerum illius vel maxumum est, non me neque quemquam omnium satis tutum fuisse, si recte faceremus. atque illa, quae tum formidine mercatus sum, pretio soluto iure dominus tamen restituo, neque pati consilium est ullam 19 ex civibus praedam esse. satis illa fuerint, quae rabie contracta toleravimus, manus conserentis inter se Romanos exercitus et arma ab externis in nosmet vorsa. scelerum et contumeliarum omnium finis sit. quorum adeo Sullam non paenitet, ut et facta in gloria numeret et, si liceat, avidius fecerit. 20 Neque iam, quid existumetis de illo, sed quantum audeatis, vereor, ne alius alium principem expectantes ante capiamini, non opibus eius, quae futiles et conruptae sunt, sed vostra socordia, qua raptum ire licet 21 et, quam audeas, tam videri felicem. nam praeter satellites conmaculatos quis eadem volt aut quis non omnia mutata praeter victoriam? scilicet milites, quorum sanguine Tarulae Scirtoque, pessumis servorum, divitiae partae sunt. an quibus praelatus in magistratibus capiundis Fufidius, ancilla turpis, honorum 22 omnium dehonestamentum? itaque maxumam mihi fiduciam parit victor exercitus, cui per tot volnera et 23 labores nihil praeter tyrannum quaesitum est. nisi forte tribuniciam potestatem evorsum profecti sunt, per arma conditam a maioribus suis, utique iura et iudicia sibimet extorquerent: egregia scilicet mercede, cum relegati in paludes et silvas contumeliam atque invidiam suam, praemia penes paucos intellegerent. 24 qua re igitur tanto agmine atque animis incedit? quia

secundae res mire sunt vitiis optentui, quibus labe

factis, quam formidatus est, tam contemnetur. nisi forte specie concordiae et pacis, quae sceleri et parricidio suo nomina indidit. neque aliter rem publicam et belli finem ait, nisi maneat expulsa agris plebes, praeda civilis a servis sumpta, ius iudiciumque omnium rerum penes se, quod populi Romani fuit. quae 25 si vobis pax et conposita intelleguntur, maxuma turbamenta rei publicae atque exitia probate, adnuite legibus inpositis, accipite otium cum servitio et tradite exemplum posteris ad rem publicam suimet sanguinis mercede circumveniundam. mihi quamquam 26 per hoc summum imperium satis quaesitum erat nomini maiorum, dignitati atque etiam praesidio, tamen non fuit consilium privatas opes facere, potiorque visa est periculosa libertas quieto servitio. quae si pro- 27 batis, adeste, Quirites, et bene iuvantibus divis M. Aemilium consulem ducem et auctorem sequimini ad recipiundam libertatem.'

[ORATIO PHILIPPI IN SENATU.]

'Maxume vellem, patres conscripti, rem publicam 1 quietam esse aut in periculis a promptissumo quoque defendi, denique prava incepta consultoribus noxae esse. sed contra seditionibus omnia turbata sunt et ab eis, quos prohibere magis decebat; postremo, quae pessumi et stultissumi decrevere, ea bonis et sapientibus faciunda sunt. nam bellum atque arma, quamquam 2 vobis invisa, tamen, quia Lepido placent, sumunda sunt, nisi forte cui pacem praestare et bellum pati consilium est. pro di boni, qui hanc urbem omissa cura adhuc 3 tegitis, M. Aemilius, omnium fiagitiosorum postremus, qui peior an ignavior sit, deliberari non potest, exercitum obprimundae libertatis habet et se e contempto metuendum effecit: vos mussantes et retractantes ver

bis et vatum carminibus pacem optatis magis quam defenditis, neque intellegitis mollitia decretorum vobis 4 dignitatem, illi metum detrahi. atque id iure, quoniam ex rapinis consulatum, ob seditionem provinciam cum exercitu adeptus est. quid ille ob bene facta cepisset, 5 cuius sceleribus tanta praemia tribuistis? at scilicet eos, qui ad postremum usque legatos pacem concordiam et alia huiusce modi decreverunt, gratiam ab eo peperisse. immo despecti et indigni re publica habiti praedae loco aestumantur, quippe metu pacem repetentes, quo habitam amiserant.

6 Equidem a principio, cum Etruriam coniurare, proscriptos accersi, largitionibus rem publicam lacerari videbam, maturandum putabam et Catuli consilia cum paucis secutus sum. ceterum illi, qui gentis Aemiliae bene facta extollebant et ignoscundo populi Romani magnitudinem auxisse, nusquam etiam tum Lepidum progressum aiebant, cum privata arma obprimundae libertatis cepisset, sibi quisque opes aut patrocinia quaerundo consilium publicum conruperunt. 7 at tum erat Lepidus latro cum calonibus et paucis sicariis, quorum nemo diurna mercede vitam mutaverit: nunc est pro consule cum imperio, non empto sed dato a vobis, cum legatis adhuc iure parentibus, et ad eum concurrere homines omnium ordinum conruptissumi, flagrantes inopia et cupidinibus, scelerum conscientia exagitati, quibus quies in seditionibus, in pace turbae sunt. ei tumultum ex tumultu, bellum ex bello serunt, Saturnini olim, post Sulpici, dein 8 Mari Damasippique, nunc Lepidi satellites. praeterea Etruria atque omnes reliquiae belli adrectae, Hispaniae armis sollicitae, Mithridates in latere vectigalium nostrorum, quibus adhuc sustentamur, diem bello circumspicit; quin praeter idoneum ducem nihil abest ad 9 subvortundum imperium. quod ego vos oro atque obsecro, patres conscripti, ut animadvortatis neu patiamini licentiam scelerum quasi rabiem ad integros

« IndietroContinua »