Immagini della pagina
PDF
ePub

contactu procedere. nam ubi malos praemia secuntur, haud facile quisquam gratuito bonus est.

An expectatis, dum exercitu rursus admoto ferro 10 atque flamma urbem invadat? quod multo propius est ab eo quo agitat statu, quam ex pace et concordia ad arma civilia. quae ille advorsum divina et humana omnia cepit, non pro sua aut quorum simulat iniuria, sed legum ac libertatis subvortundae. agitur enim 11 ac laceratur animi cupidine et noxarum metu, expers consili, inquies, haec atque illa temptans; metuit otium, odit bellum; luxu atque licentia carendum videt atque interim abutitur vostra socordia. neque mihi satis 12 consili est, metum an ignaviam an dementiam eam appellem, qui videmini tanta mala quasi fulmen optare se quisque ne attingat, sed prohibere ne conari quidem.

Et quaeso considerate, quam convorsa rerum na- 13 tura sit. antea malum publicum occulte, auxilia palam instruebantur, et eo boni malos facile anteibant: nunc pax et concordia disturbantur palam, defenduntur occulte; quibus illa placent, in armis sunt, vos in metu. quid expectatis? nisi forte pudet aut piget 14 recte facere. an Lepidi mandata animos movere? qui placere ait sua cuique reddi et aliena tenet, belli iura rescindi, cum ipse armis cogat, civitatem confirmari quibus ademptam negat, concordiae gratia tribuniciam potestatem restitui, ex qua omnes discordiae accensae. pessume omnium atque inpudentissume, tibine egestas 15 civium et luctus curae sunt? cui nihil est domi nisi armis partum aut per iniuriam. alterum consulatum petis, quasi primum reddideris, bello concordiam quaeris, quo parta disturbatur, nostri proditor, istis infidus, hostis omnium bonorum. ut te neque hominum neque deorum pudet, quos per fidem aut periurio violasti! qui quando talis es, maneas in sententia et retineas 16 arma, te hortor, neu prolatandis seditionibus, inquies ipse, nos in sollicitudine attineas. neque te provinciae

regem neque di penates civem patiuntur. perge qua coeptas, ut quam maturrume merita invenias. 17 Vos autem, patres conscripti, quo usque cunctando rem publicam intutam patiemini et verbis arma temptabitis? dilectus advorsum vos habiti, pecuniae publice et privatim extortae, praesidia deducta atque inposita, ex lubidine leges imperantur, cum interim vos legatos et decreta paratis. quanto mehercule avidius pacem petieritis, tanto bellum acrius erit, cum intelleget se metu magis quam aequo et bono sus18 tentatum. nam qui turbas et caedem civium odisse ait et ob id armato Lepido vos inermos retinet, quae victis toleranda sunt, ea cum facere possitis, patiamini potius censet. ita illi a vobis pacem, vobis ab 19 illo bellum suadet. haec si placent, si tanta torpedo animos obpressit, ut obliti scelerum Cinnae, cuius in urbem reditu decus ordinis huius interiit, nihilo minus vos atque coniuges et liberos Lepido permissuri sitis, quid opus decretis, quid auxilio Catuli? quin is et 20 alii boni rem publicam frustra curant. agite, ut lubet, parate vobis Cethegi atque alia proditorum patrocinia, qui rapinas et incendia instaurare cupiunt et rursus advorsum deos penatis manus armare. sin libertas et vera magis placent, decernite digna nomine et 21 augete ingenium viris fortibus. adest novos exercitus, ad hoc coloniae veterum militum, nobilitas omnis, duces optumi: fortuna meliores sequitur. iam illa, quae socordia nostra conlecta sunt, dilabentur. 22 Qua re ita censeo, quoniam M. Lepidus exercitum privato consilio paratum cum pessumis et hostibus rei publicae contra huius ordinis auctoritatem ad urbem ducit, uti Ap. Claudius interrex cum Q. Catulo pro consule et ceteris, quibus imperium est, urbi praesidio sint operamque dent, ne quid res publica detrimenti capiat.'

[ORATIO C. COTTAE AD POPULUM ROMANUM.]

Quirites, multa mihi pericula domi militiaeque, i multa advorsa fuere, quorum alia toleravi, partim reppuli deorum auxiliis et virtute mea; in quis omnibus numquam animus negotio defuit neque decretis labos; malae secundaeque res opes, non ingenium mihi mutabant. at contra in his miseriis cuncta me cum for- 2 tuna deseruere. praeterea senectus, per se gravis, curam duplicat, cui misero acta iam aetate ne mortem quidem honestam sperare licet. nam, si parricida 3 vostri sum et bis genitus hic deos penatis meos patriamque et summum imperium vilia habeo, quis mihi vivo cruciatus satis est aut quae poena mortuo? quin omnia memorata apud inferos supplicia scelere meo vici.

A prima adulescentia in ore vostro privatus et in 4 magistratibus egi: qui lingua, qui consilio meo, qui pecunia voluere, usi sunt; neque ego callidam facundiam neque ingenium ad male faciundum exercui; avidissumus privatae gratiae maxumas inimicitias pro re publica suscepi. quis victus cum illa simul cum egens alienae opis plura mala expectarem, vos, Quirites, rursus mihi patriam deosque penatis cum ingenti dignitate dedistis. pro quibus benificiis vix satis gratus 5 videar, si singulis animam quam nequeo concesserim. nam vita et mors iura naturae sunt: ut sine dedecore cum civibus fama et fortunis integer agas, id dono datur atque accipitur.

Consules nos fecistis, Quirites, domi bellique in- & peditissuma re publica. namque imperatores Hispaniae stipendium milites, arma frumentum poscunt, et id res cogit, quoniam defectione sociorum et Sertori per montis fuga neque manu certare possunt neque utilia parare. exercitus in Asia Ciliciaque ob nimias opes 7

Mithridatis aluntur, Macedonia plena hostium est nec minus Italiae marituma et provinciarum, cum interim vectigalia parva et bellis incerta vix partem sumptuum sustinent: ita classe, quae conmeatus tuebatur, minore 8 quam antea navigamus. haec si dolo aut socordia nostra contracta sunt, agite, ut monet ira, supplicium sumite: sin fortuna communis asperior est, qua re indigna vobis nobisque et re publica incipitis?

9 Atque ego, cuius aetati mors propior est, non deprecor, si quid ea vobis incommodi demitur, neque mox ingenio corporis honestius quam pro vostra salute 10 finem vitae fecerim. adsum en C. Cotta consul, facio quod saepe maiores asperis bellis fecere: voveo dedoque me pro re publica. quam deinde cui mandetis, 11 circumspicite; nam talem honorem bonus nemo volet, cum fortunae et maris et belli ab aliis acti ratio red12 dunda aut turpiter moriundum sit. tantum modo in animis habetote non me ob scelus aut avaritiam caesum, sed volentem pro maxumis benificiis animam dono 13 dedisse. per vos, Quirites, et gloriam maiorum, tole14 rate advorsa et consulite rei publicae. multa cura summo imperio inest, multi ingentes labores, quos nequiquam abnuitis et pacis opulentiam quaeritis, cum omnes provinciae regna, maria terraeque aspera aut fessa bellis sint.'

[EPISTULA CN. POMPEI AD SENATUM.]

'Si advorsus vos patriamque et deos penatis tot labores et pericula suscepissem, quotiens a prima adulescentia ductu meo scelestissumi hostes fusi et vobis salus quaesita est, nihil amplius in absentem me statuissetis, quam adhuc agitis, patres conscripti, quem contra aetatem proiectum ad bellum saevissumum cum exercitu optume merito, quantum est in vobis, fame, miserruma

omnium morte, confecistis. hacine spe populus Ro- 2 manus liberos suos ad bellum misit? haec sunt praemia pro volneribus et totiens ob rem publicam fuso sanguine? fessus scribundo mittundoque legatos omnis opes et spes privatas meas consumpsi, cum interim a vobis per triennium vix annuus sumptus datus est. per deos inmortalis, utrum censetis me vicem aerari 3 praestare an exercitum sine frumento et stipendio habere posse?

Equidem fateor me ad hoc bellum maiore studio 4 quam consilio profectum, quippe qui nomine modo imperi a vobis accepto diebus quadraginta exercitum paravi hostisque in cervicibus iam Italiae agentis ab Alpibus in Hispaniam submovi. per eas iter aliud atque Hannibal, nobis opportunius, patefeci. recepi 5 Galliam Pyrenaeum Lacetaniam Indigetis et primum impetum Sertori victoris novis militibus et multo paucioribus sustinui hiememque castris inter saevissumos hostis, non per oppida neque ex ambitione egi. quid deinde proelia aut expeditiones hibernas, 6 oppida excisa aut recepta enumerem? quando res plus valet quam verba. castra hostium apud Sucronem capta et proelium apud flumen Durium et dux hostium C. Herennius cum urbe Valentia et exercitu deleti satis clara vobis sunt. pro quis, o grati patres, ege statem et famem redditis.

Itaque meo et hostium exercitui par condicio est; 7 namque stipendium neutri datur, victor uterque in Italiam venire potest. quod ego vos moneo quaesoque 8 ut animadvortatis neu cogatis necessitatibus privatim mihi consulere. Hispaniam citeriorem, quae non ab 9 hostibus tenetur, nos aut Sertorius ad internecionem vastavimus, praeter maritumas civitatis: ultro nobis sumptui aerique sunt. Gallia superiore anno Metelli exercitum stipendio frumentoque aluit et nunc malis fructibus ipsa vix agitat. ego non rem familiarem modo, verum etiam fidem consumpsi. reliqui vos estis: qui 10

« IndietroContinua »