Immagini della pagina
PDF
ePub

nisi subvenitis, invito et praedicente me exercitus hinc et cum eo omne bellum Hispaniae in Italiam transgredientur.'

[ORATIO MACRI TRIB. PLEB. AD PLEBEM.]

1 'Si, Quirites, parum existumaretis, quid inter ius a maioribus relictum vobis et hoc a Sulla paratum servitium interesset, multis mihi disserundum fuit docendique, quas ob iniurias et quotiens a patribus armata plebes secessisset utique vindices paravisset omnis iuris 2 sui tribunos plebis. nunc hortari modo relicum est et ire primum via, qua capessundam arbitror libertatem. 3 neque me praeterit, quantas opes nobilitatis solus inpotens inani specie magistratus pellere dominatione incipiam, quantoque tutius factio noxiorum agat quam 4 soli innocentes. sed praeter spem bonam ex vobis, quae metum vicit, statui certaminis advorsa pro libertate potiora esse forti viro quam omnino non certavisse.

5

Quamquam omnes alii creati pro iure vostro vim cunctam et imperia sua gratia aut spe aut praemiis in vos convortere meliusque habent mercede delinquere 6 quam gratis recte facere. itaque omnes concessere iam in paucorum dominationem, qui per militare nomen aerarium exercitus, regna provincias occupavere et arcem habent ex spoliis vostris, cum interim more pecorum vos multitudo singulis habendos fruendosque praebetis, exuti omnibus, quae maiores reliquere; nisi quia vobismet ipsi per suffragia, ut praesides olim, 7 nunc dominos destinatis. itaque concessere illuc omnes, at mox, si vostra receperitis, ad vos plerique. raris enim animus est ad ea, quae placent, defendunda, ceteri validiorum sunt.

8 An dubium habetis, num officere quid vobis uno

animo pergentibus possit, quos languidos socordesque pertimuere? nisi forte C. Cotta, ex factione media consul, aliter quam metu iura quaedam tribunis plebis restituit. et, quamquam L. Sicinius primus de potestate tribunicia loqui ausus mussantibus vobis circumventus erat, tamen prius illi invidiam metuere, quam vos iniuriae pertaesum est. quod ego nequeo satis mirari, Quirites; nam spem frustra fuisse intellexistis. Sulla mortuo, qui scelestum inposuerat servitium, finem 9 mali credebatis: ortus est longe saevior Catulus. tu- 10 multus intercessit Bruto et Mamerco consulibus. dein C. Curio ad exitium usque insontis tribuni dominatus est. Lucullus superiore anno quantis animis ierit in 11 L. Quintium, vidistis. quantae denique nunc mihi turbae concitantur! quae profecto in cassum agebantur, si prius quam vos serviundi finem illi dominationis facturi erant: praesertim cum his civilibus armis dicta alia, sed certatum utrimque de dominatione in vobis sit. itaque cetera ex licentia aut odio aut avaritia in 12 tempus arsere, permansit una res modo, quae utrimque quaesita est, et erepta in posterum vis tribunicia, telum a maioribus libertati paratum. quod ego vos 13 moneo quaesoque ut animadvortatis neu nomina rerum ad ignaviam mutantes otium pro servitio appelletis. quo iam ipso frui, si vera et honesta flagitium superaverit, non est condicio: fuisset, si omnino quiessetis. nunc animum advortere et, nisi viceritis, quoniam omnis iniuria gravitate tutior est, artius habebunt.

"Quid censes igitur?" aliquis vostrum subiecerit. 14 primum omnium omittundum morem hunc quem agitis inpigrae linguae, animi ignavi, non ultra contionis locum memores libertatis. deinde (ne vos ad virilia 15 illa vocem, quo tribunos plebei modo, patricium magistratum, libera ab auctoribus patriciis suffragia maiores vostri paravere), cum vis omnis, Quirites, in vobis sit et quae iussa nunc pro aliis toleratis, pro

vobis agere aut non agere certe possitis, Iovem aut 16 alium quem deum consultorem expectatis? magna illa consulum imperia et patrum decreta vos exequendo rata efficitis, Quirites, ultroque licentiam in vos auc17 tum atque adiutum properatis. neque ego vos ultum iniurias hortor, magis uti requiem cupiatis, neque discordias, uti illi criminantur, sed earum finem volens iure gentium res repeto et, si pertinaciter retinebunt, non arma neque secessionem, tantum modo ne amplius 18 sanguinem vostrum praebeatis, censebo. gerant habeantque suo modo imperia, quaerant triumphos, Mithridatem Sertorium et reliquias exulum persequantur cum imaginibus suis: absit periculum et labos quibus 19 nulla pars fructus est. nisi forte repentina ista frumentaria lege munia vostra pensantur. qua tamen quinis modiis libertatem omnium aestumavere, qui profecto non amplius possunt alimentis carceris. namque ut illis exiguitate mors prohibetur, senescunt vires, sic neque absolvit cura familiari tam parva res 20 et ignaviam cuiusque tenuissuma spe frustratur. quae tamen quamvis ampla quoniam serviti pretium ostentaretur, cuius torpedinis erat decipi et vostrarum rerum ultro iniuriae gratiam debere? cavendus dolus 21 est. namque alio modo neque valent in univorsos neque conabuntur. itaque simul conparant delenimenta et differunt vos in adventum Cn. Pompei, quem ipsum, ubi pertimuere, sublatum in cervices suas, mox dempto 22 metu lacerant. neque eos pudet, vindices uti se ferunt libertatis, tot viros sine uno aut remittere iniuriam 23 non audere aut ius non posse defendere. mihi quidem satis spectatum est Pompeium, tantae gloriae adulescentem, malle principem volentibus vobis esse quam illis dominationis socium auctoremque in primis 24 fore tribuniciae potestatis. verum, Quirites, antea singuli cives in pluribus, non in uno cuncti praesidia habebatis, neque mortalium quisquam dare aut eripere talia unus poterat.

Itaque verborum satis dictum est, neque enim 25 ignorantia res claudit. verum occupavit nescio quae 26 vos torpedo, qua non gloria movemini neque flagitio, cunctaque praesenti ignavia mutavistis, abunde libertatem rati, quia tergis abstinetur et huc ire licet atque illuc, munera ditium dominorum. atque haec 27 eadem non sunt agrestibus, sed caeduntur inter potentium inimicitias donoque dantur in provincias magistratibus, ita pugnatur et vincitur paucis: plebes, 28 quodcumque accidit, pro victis est et in dies magis erit, si quidem maiore cura dominationem illi retinuerint, quam vos repetiveritis libertatem.'

[EPISTULA MITHRIDATIS.]

'Rex Mithridates regi Arsaci salutem. Omnes, qui 1 secundis rebus suis ad belli societatem orantur, conside rare debent, liceatne tum pacem agere, dein, quod quaesitur, satisne pium tutum, gloriosum an indecorum sit. tibi si perpetua pace frui licet, nisi hostes opportuni et 2 scelestissumi, egregia fama, si Romanos obpresseris, futura est, neque petere audeam societatem et frustra mala mea cum bonis tuis misceri sperem. atque ea, quae 3 te morari posse videntur, ira in Tigranem recentis belli et meae res parum prosperae, si vera existumare voles, maxume hortabuntur. ille enim obnoxius qualem tu 4 voles societatem accipiet; mihi fortuna multis rebus ereptis usum dedit bene suadendi et, quod florentibus optabile est, ego non validissumus praebeo exemplum, quo rectius tua conponas.

Namque Romanis cum nationibus populis regibus 5 cunctis una et ea vetus causa bellandi est, cupido profunda imperi et divitiarum. qua primo cum rege Macedonum Philippo bellum sumpsere, dum à Car- 6 thaginiensibus premebantur, amicitiam simulantes. ei

subvenientem Antiochum concessione Asiae per dolum avortere, ac mox fracto Philippo Antiochus omni cis Taurum agro et decem milibus talentorum spoliatus 7 est. Persen deinde, Philippi filium, post multa et varia certamina apud Samothracas deos acceptum in fidem callidi et repertores perfidiae, quia pacto vitam 8 dederant, insomniis occidere. Eumenem, cuius amicitiam gloriose ostentant, initio prodidere Antiocho pacis mercedem; post, habitum custodiae agri captivi, sumptibus et contumeliis ex rege miserrumum servorum effecere, simulatoque inpio testamento filium eius Aristonicum, quia patrium regnum petiverat, hostium more per triumphum duxere, Asia ab ipsis obsessa 9 est. postremo. Bithyniam Nicomede mortuo diripuere, cum filius Nysa, quam reginam appellaverat, genitus haud dubie esset.

10 Nam quid ego me appellem? quem, diiunctum undique regnis et tetrarchiis ab imperio eorum, quia fama erat divitem neque serviturum esse, per Nicomedem bello lacessiverunt, sceleris eorum haud ignarum et ea, quae accidere, testatum antea Cretensis, solos omnium liberos ea tempestate, et regem Ptole11 maeum. atque ego ultus iniurias Nicomedem Bithynia expuli Asiamque, spolium regis Antiochi, recepi et 12 Graeciae dempsi grave servitium. incepta mea postremus servorum Archelaus exercitu prodito inpedivit. illique, quos ignavia aut prava calliditas, ut meis laboribus tuti essent, armis abstinuit, acerbissumas poenas solvunt, Ptolemaeus pretio in dies bellum prolatans, Cretenses inpugnati semel iam neque finem 13 nisi excidio habituri. equidem cum mihi ob ipsorum interna mala dilata proelia magis quam pacem datam intellegerem, abnuente Tigrane, qui mea dicta sero probat, te remoto procul, omnibus aliis obnoxiis, rursus tamen bellum coepi, Marcumque Cottam, Romanum ducem, apud Calchedona terra fudi, mari exui 14 classe pulcherruma. apud Cyzicum magno cum exer

« IndietroContinua »