Immagini della pagina
PDF
ePub

aliter sine populi iussu nullius earum rerum consuli ius est.

Post paucos dies L. Saenius senator in senatu lit-30 teras recitavit, quas Faesulis adlatas sibi dicebat, in quibus scriptum erat C. Manlium arma cepisse cum magna multitudine ante diem VI kalendas Novembris. simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque 2 prodigia nuntiabant, alii conventus fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia servile bellum moveri. igitur 3 senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi (ei utri- 4 que ad urbem imperatores erant, inpediti, ne triumpharent, calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat), sed praetores 5 Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum, eisque permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum conpararent. ad hoc, si quis 6 indicavisset de coniuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium servo libertatem et sestertia centum, libero inpunitatem eius rei et sestertia ducenta, itemque decrevere, uti gladiatoriae familiae Capuam 7 et in cetera municipia distribuerentur pro cuiusque opibus, Romae per totam urbem vigiliae haberentur eisque minores magistratus praeessent.

Quibus rebus permota civitas atque inmutata urbis 31 facies erat. ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia invasit: festinare trepidare, neque loco neque homini 2 cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri. ad 3 hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia omnia pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere.

At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, 4 tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia

5 interrogatus erat ab L. Paulo. postremo dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicut iurgio lacessitus foret, in 8 senatum venit. tum M. Tullius consul, sive praesentiam eius timens sive ira conmotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea 7 scriptam edidit. sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso voltu voce supplici postulare a patribus coepit, ne quid de se temere crederent: ea familia ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet. ne existumarent sibi, patricio homini, cuius ipsius atque maiorum pluruma benificia in plebem Romanam essent, perdita re publica opus esse, cum eam servaret 8 M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae. ad hoc male dicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem at9 que parricidam vocare. tum ille furibundus 'quoniam quidem circumventus' inquit ab inimicis praeceps 32 agor, incendium meum ruina restinguam'. deinde se ex curia domum proripuit. ibi multa ipse secum volvens, quod neque insidiae consuli procedebant et ab incendio intellegebat urbem vigiliis munitam, optumum factu credens exercitum augere ac prius quam legiones scriberentur, multa antecapere, quae bello usui forent, nocte intempesta cum paucis in Manliana castra pro2 fectus est. sed Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognoverat promptam audaciam, mandat, quibus rebus possent, opes factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem incendia aliaque belli facinora parent: sese prope diem cum magno exercitu ad urbem accessurum.

3 Dum haec Romae geruntur, C. Manlius ex suo numero legatos ad Marcium Regem mittit cum mandatis huiusce modi:

33

'Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria tuta forent, qui miseri egentes violentia atque crudelitate faenera

torum plerique patriae sedis, omnes fama atque fortunis expertes sumus. neque cuiquam nostrum licuit more maiorum lege uti neque amisso patrimonio liberum corpus habere: tanta saevitia faeneratorum atque praetoris fuit. saepe maiores vostrum, miseriti plebis Romanae, 2 decretis suis inopiae eius opitulati sunt, ac novissume memoria nostra propter magnitudinem aeris alieni volentibus omnibus bonis argentum aere solutum est. saepe 3 ipsa plebs, aut dominandi studio permota aut superbia magistratuum, armata a patribus secessit. at nos non 4 imperium neque divitias petimus, quarum rerum causa bella atque certamina omnia inter mortalis sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit. te atque senatum obtestamur, consulatis 5 miseris civibus, legis praesidium, quod iniquitas praetoris eripuit, restituatis, neve nobis eam necessitudinem inponatis, ut quaeramus, quonam modo maxume ulti sanguinem nostrum pereamus.'

Ad haec Q. Marcius respondit, si quid ab senatu 34 petere vellent, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur: ea mansuetudine atque misericordia senatum populi Romani semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium petiverit.

At Catilina ex itinere plerisque consularibus, prae- 2 terea optumo cuique litteras mittit: se falsis criminibus circumventum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunae cedere, Massiliam in exilium proficisci, non quo sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti res publica quieta foret neve ex sua contentione seditio oreretur. ab his longe divorsas litteras 3 Q. Catulus in senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat. earum exemplum infra scriptum est.

'L. Catilina Q. Catulo. Egregia tua fides, re co-35 gnita, grata mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendationi meae tribuit. quam ob rem defen- 2 sionem in novo consilio non statui parare: satisfac

tionem ex nulla conscientia de culpa proponere de8 crevi, quam me dius fidius veram licet cognoscas. iniuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris industriaeque meae privatus statum dignitatis non optinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi, non qui aes alienum meis nominibus ex possessionibus solvere non possem (et alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque copiis persolveret), sed quod non dignos homines honore honestatos videbam meque falsa suspicione alienatum 4 esse sentiebam. hoc nomine satis honestas pro meo casu spes reliquae dignitatis conservandae sum se5 cutus. plura cum scribere vellem, nuntiatum est vim 6 mihi parari. nunc Orestillam commendo tuaeque fidei trado; eam ab iniuria defendas per liberos tuos rogatus. haveto."

36 Sed ipse paucos dies conmoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum vicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis im2 peri insignibus in castra ad Manlium contendit. haec ubi Romae conperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostis iudicat, ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere 8 praeter rerum capitalium condemnatis. praeterea decernit, uti consules dilectum habeant, Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet, Cicero urbi praesidio sit.

4 Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo maxume miserabile visum est. cui cum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant, adfluerent, fuere tamen cives, qui seque remque publicam opsti5 natis animis perditum irent. namque duobus senati decretis ex tanta multitudine neque praemio inductus coniurationem patefecerat neque ex castris Catilinae quisquam omnium discesserat: tanta vis morbi atque 37 uti tabes plerosque civium animos invaserat. neque

solum illis aliena mens erat, qui conscii coniurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes novarum rerum studio Catilinae incepta probabat. id adeo more suo 2 videbatur facere. nam semper in civitate quibus opes 3 nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno. sed urbana plebes ea vero praeceps erat de multis 4 causis. primum omnium qui ubique probro atque pe- 5 tulantia maxume praestabant, item alii, qui per dedecora alebantur patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ei Romam sicut in sentinam confluxerant. deinde multi memores Sul- 6 lanae victoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites, ut regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis foret, ex victoria talia sperabat. praeterea iuventus, quae 7 in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori praetulerat. eos atque alios omnis malum publicum alebat. quo minus mirandum est homines 8 egentis malis moribus maxuma spe rei publicae iuxta ac sibi consuluisse. praeterea quorum victoria Sullae 9 parentes proscripti, bona erepta, ius libertatis inminutum erat, haud sane alio animo belli eventum expectabant. ad hoc quicumque aliarum atque senatus 10 partium erant, conturbari rem publicam quam minus valere ipsi malebant. id adeo malum multos post 11 annos in civitatem revorterat. nam postquam Cn. 38 Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia potestas restituta est, homines adulescentes summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere, ita ipsi clari potentesque fieri. contra eos summa ope nitebatur plera- 9 que nobilitas senatus specie pro sua magnitudine.

« IndietroContinua »