Immagini della pagina
PDF
ePub

Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum 3 adductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum aiebant. is cum se diceret indica- 4 turum de coniuratione, si fides publica data esset, iussus a consule quae sciret, edicere, eadem fere quae Volturcius de paratis incendiis, de caede bonorum, de itinere hostium senatum docet: praeterea se missum & M. Crasso, qui Catilinae nuntiaret, ne eum Lentulus et Cethegus aliique ex coniuratione deprehensi terrerent, eoque magis properaret ad urbem adcedere, quo et ceterorum animos reficeret et illi facilius e periculo eriperentur. sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, 5 hominem nobilem maxumis divitiis summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars tametsi verum existumabant, tamen quia in tali tempore tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii conclamant indicem falsum esse, deque ea re postulant uti referatur. itaque consulente Cicerone frequens senatus de- 6 cernit Tarquini indicium falsum videri eumque in vinculis retinendum neque amplius potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, cuius consilio tantam rem esset mentitus. erant eo tempore qui existumarent 7 indicium illud a P. Autronio machinatum, quo facilius appellato Crasso per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret. alii Tarquinium a Cicerone inmissum 8 aiebant, ne Crassus more suo suscepto malorum patrocinio rem publicam conturbaret. ipsum Crassum ego 9 postea praedicantem audivi tantam illam contumeliam sibi ab Cicerone inpositam.

Sed isdem temporibus Q. Catulus et C. Piso ne-49 que precibus neque gratia neque pretio Ciceronem inpellere potuere, uti per Allobroges aut alium indicem C. Caesar falso nominaretur. nam uterque cum 2 illo gravis inimicitias exercebant: Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum repetundarum propter cuiusdam Transpadani supplicium iniustum, Catulus ex petitione

SALLUSTIus.

4

pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maxumis honoribus usus, ab adulescentulo Caesare victus 3 discesserat. res autem opportuna videbatur, quod is privatim egregia liberalitate, publice maxumis mune4 ribus grandem pecuniam debebat. sed ubi consulem ad tantum facinus inpellere nequeunt, ipsi singillatim circumeundo atque ementiundo quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam illi invidiam conflaverant, usque eo ut non nulli equites Romani, qui praesidi causa cum telis erant circum aedem Concordiae, seu periculi magnitudine seu animi mobilitate inpulsi, quo studium suum in rem publicam clarius esset, egredienti ex senatu Caesari gladio minitarentur.

50

Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et T. Volturcio, conprobato eorum indicio, praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli divorsis itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eripiundum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rem publicam 2 vexare soliti erant. Cethegus autem per nuntios familiam atque libertos suos, lectos et exercitatos, orabat in audaciam, ut grege facto cum telis ad sese in3 rumperent. consul ubi ea parari cognovit, dispositis praesidiis, ut res atque tempus monebat, convocato senatu refert, quid de eis fieri placeat, qui in custodiam traditi erant. sed eos paulo ante frequens se4 natus iudicaverat contra rem publicam fecisse. tum D. Iunius Silanus primus sententiam rogatus, quod eo tempore consul designatus erat, de eis, qui in custodiis tenebantur, et praeterea de L. Cassio P. Furio P. Umbreno Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumundum decreverat; isque postea permotus oratione C. Caesaris pedibus in sententiam Ti. Neronis iturum se dixit, quod de ea re praesidiis additis referundum. 5 censuerat. sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogatus sententiam a consule huiusce modi verba locutus est:

'Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus 51 dubiis consultant, ab odio amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet. haud facile animus verum 2 providet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit. ubi intenderis ingenium, 3 valet: si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil valet. magna mihi copia est memorandi, patres con- 4 scripti, qui reges atque populi ira aut misericordia inpulsi male consuluerint. sed ea malo dicere, quae maiores nostri contra lubidinem animi sui recte atque ordine fecere. bello Macedonico, quod cum rege Perse 5 gessimus, Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creverat, infida atque advorsa nobis fuit. sed postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, maiores nostri, ne quis divitiarum magis quam iniuriae causa bellum inceptum diceret, inpunitos eos dimisere. item bellis Punicis omnibus, e cum saepe Carthaginienses et in pace et per indutias multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fecere: magis quid se dignum foret, quam quid in illos iure fieri posset, quaerebant. hoc 7 item vobis providendum est, patres conscripti, ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam vostra dignitas, neu magis irae vostrae quam famae consulatis. nam si digna poena pro factis eorum s reperitur, novom consilium adprobo: sin magnitudo sceleris omnium ingenia exuperat, his utendum censeo, quae legibus conparata sunt.

Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, con- › posite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt. quae belli saevitia esset, quae victis acciderent, enumeravere: rapi virgines pueros, divelli liberos a parentum conplexu, matres familiarum pati quae victoribus conlubuissent, fana atque domos spoliari, caedem incendia fieri, postremo armis cadaveribus, cruore atque luctu omnia conpleri. sed, per deos inmortalis, quo illa oratio per- 10 tinuit? an uti vos infestos coniurationi faceret? scilicet,

quem res tanta et tam atrox non permovit, eum oratio 11 accendet. non ita est, neque cuiquam mortalium iniuriae suae parvae videntur: multi eas gravius aequo habuere. 12 sed alia aliis licentia est, patres conscripti. qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt; fama atque fortuna eorum pares sunt: qui magno imperio praediti in excelso aetatem 13 agunt, eorum facta cuncti mortales novere. ità in maxuma fortuna minuma licentia est; neque studere 14 neque odisse, sed minume irasci decet; quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crude15 litas appellatur. equidem ego sic existumo, patres conscripti, omnis cruciatus minores quam facinora illorum esse. sed plerique mortales postrema meminere et in hominibus inpiis sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo saevior fuit.

[ocr errors]

16 D. Silanum, virum fortem atque strenuum, certo scio quae dixerit, studio rei publicae dixisse, neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias exercere; 17 eos mores eamque modestiam viri cognovi.

verum

sententia eius mihi non crudelis (quid enim in talis homines crudele fieri potest?) sed aliena a re publica 18 nostra videtur. nam profecto aut metus aut iniuria te subegit, Silane, consulem designatum genus poenae 19 novom decernere. de timore supervacuaneum est dis

serere, cum praesertim diligentia clarissumi viri con20 sulis tanta praesidia sint in armis. de poena possum equidem dicere, id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse; eam cuncta mortalium mala dissolvere; ultra 21 neque curae neque gaudio locum esse. sed, per deos inmortalis, quam ob rem in sententiam non addidisti, 22 uti prius verberibus in eos animadvorteretur? an quia lex Porcia vetat? at aliae leges item condemnatis civibus non animam eripi, sed exilium permitti iubent. 23 an quia gravius est verberari quam necari? quid autem acerbum aut nimis grave est in homines tanti faci

1

noris convictos? sin quia levius est, qui convenit in 24 minore negotio legem timere, cum eam in maiore neglegeris?

[ocr errors]

At enim quis reprehendet quod in parricidas rei 25 publicae decretum erit? tempus dies fortuna, cuius lubido gentibus moderatur. illis merito accidet quic- 26 quid evenerit: ceterum vos, patres conscripti, quid in alios statuatis, considerate. omnia mala exempla ex 27 rebus bonis orta sunt. sed ubi imperium ad ignaros eius aut minus bonos pervenit, novom illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur. Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta 28 viros inposuere, qui rem publicam eorum tractarent. ei primo coepere pessumum quemque et omnibus in- 29 visum indemnatum necare: ea populus laetari et merito dicere fieri. post ubi paulatim licentia crevit, 30 iuxta bonos et malos lubidinose interficere, ceteros metu terrere: ita civitas servitute obpressa stultae 31 laetitiae gravis poenas dedit. nostra memoria victor 32 Sulla cum Damasippum et alios eius modi, qui malo rei publicae creverant, iugulari iussit, quis non factum eius laudabat? homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam exagitaverant, merito necatos aiebant. sed ea res magnae initium cladis fuit. nam 83 uti quisque domum aut villam, postremo vas aut vestimentum alicuius concupiverat, dabat operam, ut is in proscriptorum numero esset. ita illi, quibus Dama- 84 sippi mors laetitiae fuerat, paulo post ipsi trahebantur, neque prius finis iugulandi fuit, quam Sulla omnis suos divitiis explevit. atque ego haec non in M. Tullio 35 neque his temporibus vereor, sed in magna civitate multa et varia ingenia sunt. potest alio tempore, alio 36 consule, cui item exercitus in manu sit, falsum aliquid pro vero credi: ubi hoc exemplo per senatus decretum consul gladium eduxerit, quis illi finem statuet aut quis moderabitur?

Maiores nostri, patres conscripti, neque consili 37

« IndietroContinua »