Immagini della pagina
PDF
ePub

?

9 Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim inmutata ex pulcherruma atque optuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

6 Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi, sedibus incertis vagabantur; cumque eis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum at2 que solutum. hi postquam in una moenia convenére, dispari genere, dissimili lingua, alii alio more viventes, incredibile memoratu est quam facile coaluerint: ita brevi, multitudo dispersa atque vaga, concordia civitas a facta erat. sed postquam res eorum, civibus moribus agris aucta, satis prospera, satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opu4 lentia orta est. igitur reges populique finitumi bello temptare; pauci ex amicis auxilio esse, nam ceteri 5 metu perculsi a periculis aberant. at Romani domi militiaeque intenti, festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam īre, libertatem, patriam, parentisque armis tegere. post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant, magisque dandis quam accipiundis benificiis amicitias parabant, 6 imperium legitumum, nomen imperi regium habebant delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae consultabant; ei vel aetate vel curae similitudine patres appellabantur, 7 post, ubi regium imperium, quod initio conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit, inmutatō more annua imperia binosque imperatores sibi fecere; eo modo minume posse putabant per licentiam insole scere animum humanum.

7

Sed ea tempestate coepere se quisque magis ex2 tollere magisque ingenium in promptü habere. nam

regibus, boni quam mali suspectiores sunt, semperque eis aliena virtus formidulosa est. sed civitas, incredi- 3 bile memoratu est, adepta libertate quantum brevi creverit: tanta cupido gloriae incesserat. iam primum 4 iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usu militiam discebat, magisque in decoris armis et militaribus equis, quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant. igitur, talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus: virtus omnia domuerat. sed gloriae maxumum certamen inter ipsos 6 erat: se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat. eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant. laudis avidi, pecuniae liberales erant; gloriam ingentem, divitias honestas volebant. memorare pos- 7

sem, quibus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbis natura munītās pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret.

Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res 8 cunctas ex lubidine magis quam ex vérò célébrat obscuratque. Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumō, 2 satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur. sed quia provenere 3 ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. ita 4 eorum qui ea fecere virtus tanta habetur, quantum ea verbis potuere extollere praeclara ingenia. at po- 5 pulo Romano numquam ea copia fuit, quia prudentissumus quisque maxume negotiósus erat, ingenium, nemo sine corpore exercebat, optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis bene facta laudari quam ipse aliorum narrare malebat.

Igitur domi militiaeque boni mores colebantur; 9 concordia maxuma, minuma avaritia erat; ius bonumque apud eos non legibus magis quam naturā valebat.

2 iurgia discordiás simultátes cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certabant. in suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. 3 duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat 4 aequitate, seque remque publicam curabant. quarum rerum ego maxuma documenta haec habeo, quod in bello saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant quique tardius revocati proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut 5 pulsi loco cedere ausi erant; in pace vero quod benificiis quam metu imperium agitabant et accepta iniuriā ignoscere quam persequi malebant.

10 Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago, aemula imperi Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, 2 saevire fortuna ac miscere omnia coepit. qui labores, pericula, dubias atque asperas res, facile toleraverant, eis otium, divitiae, optanda alias, oneri miseriaeque 3 fuere. igitur primo imperi, pecuniae deinde cupido crevit; ea quasi materies omnium malorum fuere. 4 namque avaritia fidem, probitatem, ceterasque artis bonas subvortit; pro his superbiam crudelitatem, deos 5 neglegere, omnia venalia habere edocuit. ambitio multos mortalis falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re sed ex commodo aestumare, 6 magisque voltum quam ingenium bonum habere. haec primo paulatim crescere, interdum vindicari; post ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas inmutata, imperium ex iustissumo atque optumo crudele intolerandumque factum.

11

Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod tamen vitium propius vir2 tutem erat. nam gloriam honorem imperium bonus et ignavos aeque sibi exoptant; sed ille vera via nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis

contendit. avaritia pecuniae studium habet, quam a nemo sapiens concupivit; ea quasi venenis malis inbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur. sed postquam L. Sulla, armis recepta re 4 publica bonis initiis malos eventus habuit, rapere omnes, trahere, domum alius alius agros cupere, neque modum neque modestiam victores habere, foeda crudeliaque in civis facinora facere. huc adcedebat quod 5 L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem maiorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat. loca amoena voluptaria facile in otio ferocis militum animos molliverant. ibi 6 primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare, signa tabulas pictas, vasa caelata mirari, ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere. igitur ei milites, postquam 7 victoriam adepti sunt, nihil reliqui victis fecere. quippe 8 secundae res sapientium animos fatigant: ne illi conruptis moribus victoriae temperarent.

Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria 12 imperium potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malivolentia duci coepit. igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque 2 avaritia cum superbia invasere: rapere consumere, sua parvi pendere aliena cupere, pudorem pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere. operae pretium est, cum domos atque s villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissumi mortales, fecere. verum illi delubra deorum pietate, 4 domos suas gloria decorabant, neque victis quicquam praeter iniuriae licentiam eripiebant. at hi contra, 5 ignavissumi homines, per summum scelus omnia ea £ sociis adimere, quae fortissumi viri victores reliquerant: proinde quasi iniuriam facere id demum esset imperio uti. nam quid ea memorem, quae nisi eis 13

qui videre nemini credibilia sunt, a privatis conpluri2 bus subvorsos montis, maria constrata esse? quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae: quippe, quas honeste habere licebat, abúti per turpitudinem prope3 rabant. sed lubido stupri ganeae ceterique cultus non minor incesserat: [viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere; vescendi causa terra marique omnia exquirere; dormire prius quam somni cupido esset, non famem aut sitim, neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed ea omnia luxu antecapere. 4 haec iuventutem, ubi familiares opes defecerant, ad 5 facinora incendebant: animus inbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat; eo profusius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus erat.

14 In tanta tamque conruptă civitate Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas 2 habebat.

nam quicumque inpudicus adulter ganeo manu ventre pene bona patria laceraverat, quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus 3 redimeret, praeterea omnes undique parricidae sacrilegi convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes quos flagitium egestas conscius animus exagitabat, ei Catilinae proxumi fa4 miliaresque erant. quod si quis etiam a culpâ vacuus in amicitiam eius inciderat, cotidiano usu atque in5 lecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. sed maxumé adulescentium familiaritates adpetebat: eorum animi molles etiam et fluxi dolis haud difficulter capie6 bantur. nam ut cuiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari: postremo neque sumptui neque modestiae suae pár7 cere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret.] scio fuisse non nullos, qui ita existumarent, iuventutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis,

« IndietroContinua »